Page 9 of 44

novo sum

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 11.42
by anatolis
ave

Re: nova sum

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 11.47
by anatolis
erores multi sont

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 11.48
by baleinus des sablum
ave anatolis et margarita72

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 11.51
by anatolis
ave balenus de sablus ave trouduquentur :D discipulosne sunt??

RESPONDERE

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 11.51
by margarita72
re ave
eum textum respondistis
?
:roll: :?:

Re: RESPONDERE

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 11.53
by anatolis
laetus sum. iste forus bonus est

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 12.00
by margarita72
:?: :!: :idea: :twisted: :evil: BONO LATINE UTOR !!!!!!!

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 12.02
by chameaus des neigium
ave margarita et anatolis

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 12.03
by chameaus des neigium
margarita bona es

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 12.58
by Mercurius Hungaricus
Mercurius in foro minimus :D omnibus sodalibus s. d.

Certe maxime laetor in hoc colloquio, quod olim ad novos sodales colligendos cognoscendosque institueramus, plurimos nuntios in his diebus a vobis mitti; tamen, amicissime admonere vos velim, ne modum in ludendo ne dicam in ineptiendo (ut verbo Catulliano utar) excedatis; iocum enim nos omnes amamus, sed mementote paragraphi VII. nostri Decalogi "Optima, quam potes, Latinitate utere"! Quicunque ergo Latine scribere velit, honeste ac pulchre nuntium suum componat; turpe enim ac indignum est unum duove verba tamquam nuntium mittere! Nolite obliviscere salutationis ac valedictionis in vestra epistula! Valete. Ex castro Budensi, a. d. IV. Id. Ian.

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 15.12
by Scipio
Si Valete bene est, ego valeo amici.

Tardus sum respondendo, quia mihi multae res scholasticae faciendae sunt.
Puto vos invenisse quod voletis. Ego quoque multas res amo: sicut historiam, oeconomiam, scientias, studium linguarum.
Valete

Amicis Italianis: Quaeso, legete meam historiam vindicationis italianae, quam scripsi in "Wikipediam latinam", quia velim gnoscere quod censetis.

EmitteMissus: Merc 11 Ian, 2006 1.18
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Emerico suo populari s. d.

Te in forum reducem maxima cum laetitia saluto! :D Tua patria, scilicet Szeged, sive Parthiscum his diebus saepe in animo mihi versatur, quia nunc librum excellentissimum Francisci Temesi "Por" inscriptum summo cum studio lego. In quo enim libro de Parthisco, sive "Porlód" agitur. Legistine opus illud? Si non, vehementissime tibi illud commendaverim. Vale. Budapestini, a. d. III. Iduum Ianuariarum.

EmitteMissus: Merc 11 Ian, 2006 10.51
by Phlebas
Phlebas Marco salutem

Serae responsionis veniam peto sed ferias agebam et interrete remota erat (excusatio non petita … ).

Sincere pergrata mihi fuit epistula tua, Marce.

Tu acute dicis: "commoveri confiteor de illa quaestione, qua de felicitate inter vos orta est". In eadem navi sumus sed diverse inter nos sunt metae.

Scribis: "legite ipsi" non "lege"; id est : una invenienda est meta.

Perhumaniter dicis: "Vobis … precor ut hoc anno quam plurimas horas numeretis serenas". Non "felices" dicis sed "serenas", non "semper" sed "quam plurimas horas"; misura verborum tuorum mihi ostendit ubi censes felicitas invenienda sit.

Postremo indicas "De vita beata" : libellum legi et tibi scribens lego, unam sententiam excerpere voleo : "Ergo in virtute posita est vera felicitas".

Finem facio et rem gravem in iocum verto : "Felicitas est amicus fidelis" dicit Charlie Brown, Snoopy osculans.

Vale

EmitteMissus: Iov 12 Ian, 2006 20.42
by Emericus
Emericus Mercurio s.d.

Hunc librum adhuc non legi, sed, si post examina tempus habeam, fortasse hunc legere incipiam. Iam in electronica bibliothecae pagina eius numerum requisivi :)

EmitteMissus: Mart 17 Ian, 2006 23.24
by decurio
salvete!

hic ego novus sum, modo forum hunc per ipsud forum in illo textkit.com (nescio si liceat coniunctiones inponere) situ inveni--sed cupio valde dicere latine de quibusvis rebus. americanus discipulusque de linguis classicis, sustinere vobiscum complures sermones expecto!