Latina pro tironibus

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Latina pro tironibus

Emitteby Shaun on Lun 05 Iul, 2004 2.22

tiro sum. et interesse huic loco volo, sed omna non intellego. quaeso, vobis rogo me aiutare melior latina mea. valete.

Shaun
Shaun
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Lun 05 Iul, 2004 0.13
Location: Seattlum, Washington, CFA

Emitteby Marcus Favonius on Lun 05 Iul, 2004 18.50

Marcus Favonius Shauno salutem dicit.
Martialis poeta: „Semper“, inquit, „homo bonus tiro est.“ Nos omnes tirones sumus.
Vita brevis est. Numquam linguam Latinam perfecte atque absolute callebimus.
Seneca philosophus: „Tam diu discendum est..., quamdiu vivas.“
Quid ergo? Legas oportet et scribas.
Ecce narratiuncula faceta:
---Valeria Marco amico: „Hodie psittacus, quem mihi dono dederas, mortuus in solum cecidit.“
Respondit Marcus: „Mirum est; nam cum apud me erat, nondum illud fecit.“---
Audio te ridere... :lol: :?:
Vale.
Ante diem tertium Nonas Iulias.
Last edited by Marcus Favonius on Lun 05 Iul, 2004 20.56, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Lun 05 Iul, 2004 19.18

Iulia omnibus tironibus, sed praecipue Shauno s.p.d.

Te salutamus in colloquio nostro. :D

Ut melior fias sermone Latino, oportet tantum facere quae Marcus dixerit: Lege et scribe. Noli timere te nimium mendose scribere: Dummodo intellegeris, bonum est. Nos omnes olim coepimus omnesque peccamus. Egomet semper gaudeo, cum invenio menda apud alios, quia spero me non eadem saltem menda facturam. Numquam quaesivi, sed pauci sunt, apud quos nihil invenerim. Ita omnes discimus ab aliis, et e.g. amici nostri Americani Australi nunc multo emendatius scribunt quam in principio. :)

Etiam si quando nemo tibi respondet, noli desinere scribere: Facillimum est, si in colloquio quodam frequentiore sententiam das tuam. Certe aliqui nuntii difficiles sunt intellectu: Sed si e.g. in foro politico scribas, quae sentias de Graecis victoribus in certamine pedifollico, persuasum mihi est te et intellegere et intellegi et aliquem te responsurum esse.

Vale. :D :D
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Shaun on Mart 06 Iul, 2004 7.03

gratias multas vobis ago per respondere. puto intellego omnes dicitis. lingua mea prima anglice est, itaque tempto in anglice convertere:

"As you become better with conversational latin, it is necessary to do much. What Marcus may have said: Read and write. Don't be too afraid to write erroneous things. as long as you are understood, it's O.K. Didn't we all start once, and we all make mistakes. Myself, I'm always glad when I find mistakes among others. Because I hope that for me that the same mistakes wouldn't be made. I never searched, but very few is among them that find nothing. So, we all learn from others. And, for example, now write much better(corrected) than in the beginning.

Even if nobody answers you, don't give up writing. It is very easy, if in a certain fuller forum you give your opinion(thoughts). Really, difficult messages of anyone are understood; but if for example you write in the political forum, that you may realize about the greeks with the victories in battle [pedifollico], I'm convinced of you and to understand and be understood and someone will respond to you. "

Quaeso, corrigite me si non correcta sunt. quaestionemque habeo... nescio declinationes verbi "omnis". non in libro meo grammaticae inveniuntur.
Shaun
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Lun 05 Iul, 2004 0.13
Location: Seattlum, Washington, CFA

Emitteby Gastón on Merc 07 Iul, 2004 14.01

Gastón Shauno sal.

Ego sum unus ex Americanis Australibus de quibus Iulia locuta est.

Verbum "omnis" tertiae declinationis est. Forma masculina aequa femenina est, sed neutrae accusativa nominativaque differunt.

Ecce declinatio:

M/F (s-p) // N (s-p)

nom. omnis - omnes // omne - omnia
gen. omnis - omnium
dat. omni - omnibus
acc. omnem - omnies // omne - omnia
abl. omni - omnibus

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Iulia on Merc 07 Iul, 2004 23.10

Iulia Shauno s.d.

Sunt mendacula in conversione tua. Non sum magistra neque lingua Anglica mihi propria, tamen conar corrigere graviora: In sententia prima habes 'ut' cum coniunctivo: "To become better in latin speech, it is only ('tantum' can mean "only" as well) necessary to do what Marcus said: Read and write." Mendum inveni apud me ipsam: 'oportet facere quae Marcus dixit', quia non quaestio est indirecta. :oops: :wink:
Pars de mendis: "Myself, I'm always glad when I find mistakes among others, because I hope that I won't make the same mistakes at least. ('facturam' participium est activum.) I never searched, but there are few among who I haven't found anything."
Sentenia de certamine pedifollico (verbum, quod scio solum e nuntiis Latinis): "Really, certain messages are difficult to understand (vox grammatica verbi 'intellectu': supinum); but if for example you write in the political forum what you think about the Greeks being winner in the football championships, I'm convinced of you and to understand and be understood and someone will respond to you."

Ceterum melius puto synonyma quaerere, si quis non intellegat epistulam quandam, et non in linguam propriam convertere. Quod videtur difficilius tibi fuisse, qua de causa et ego lingua Anglica usa sum.

Vale.
Gottingae, Nonas Iulias.

P.S. Novistine libros Asterigis Latine scriptos? Illic verba difficilia sunt conversa, et si nimium difficile est, versione Anglica uti potes ad melius comprehendum. Puto te magnam voluptatem ex iis trahere.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Ven 09 Iul, 2004 1.59

Spartacus omnibus sodalibus praecipue Iulae sal.

Salve, Iulia!

Ignosce mihi si fortasse in hoc themate inopinatus me interpono, sed quaero e te num scis ubi libros Asterigis in interrete, potissimum gratuito, invenire possum.

Optime valeas.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Iulia on Sat 10 Iul, 2004 19.16

Iulia Spartaco suo s.p.d.

Asterigem Latinum inveni in bibliotheca municipalia, et pro dolore non indicare tibi possum locum interretialem. :(

Fortasse alius plus scit...?

Vale.

Gottingae, a.d. VI Id. Iul.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Spartacus on Sol 11 Iul, 2004 4.07

Spartacus Iulae suae sal.

Pro interrogatione cum celeritudine responsa, gratias tibo ago.

Quid ergo? Beatam hebdomadem magnopere comitata versibus dulcibus Homeri tibi precor.

Vale.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Gastón on Sol 11 Iul, 2004 13.35

Gastón Spartaco sal.

In página interretiali Albini Facci, conspici in interreti promotoris latinitatis, saltem unum ex Asterigis libellis videre potes:


http://membres.lycos.fr/albinus/nubecula/nubecula.htm

Vale quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De libellis scaenographicis Latine redditis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 11 Iul, 2004 15.02

M. Favonius sodalibus linguae Latinae studiosissimis, imprimis Gastóni, Iuliae Spartacoque s.d.p.

Tres exstant in bibliotheca mea libelli pictographici sive scaenographici, quos viginti ante annis emi,
quorum unus inscribitur „Donaldus Anas et actiones Fiduciae“ (Disney lingua Latina, vol. iii; convertit in Latinum Iosephus M. Mir, C.M.F., id est Cordis Mariae Filius),

alter „Michael Musculus et ‚lapis sapientiae`“ (Disney lingua Latina, vol. ii; convertit in Latinum Carolus Egger. A quo viro clarissimo, qui mortuus est Kal. Sept. anno 2003, etiam „Lexicon recentis Latinitatis“ anno 1991 compositum esse scimus),

tertius „Insuperabilis Snupius“ (Latine convertit Guido Angelino. Cui vestrum notus est?).

Ut paululum intellegatis, qualis sit libellorum sermo, ecce initium prooemii „Michaelis Musculi“:
„Fuit olim in Sinis aetas (de qua in annalibus historicorum siletur), qua imperator quidam fabularis, nomine Shang-Du, regnabat. Qui diuturnum tempus pacis et prosperitatis instauravit. Nam possidebat gemmam magni pretii (cui nomen erat lapis sapientiae), quae narratur eum invictum fecisse.“

Nescio an hi quoque libelli interreti adhibito inspici possint. A Gastóne, amico nostro sagacissimo, nos adiutum iri pro certo affirmo.

Valete.

v Idus Iulias.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Mart 13 Iul, 2004 13.58

Gastón Marco Favonio ceterisque s.p.d.

Paucas tantum imagines ex uno libello "Insuperabilis Snupius" inveni. Eas inspicere potestis hac in pagina:

http://guide.supereva.it/peanuts/interventi/2004/03/151455.shtml

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Merc 14 Iul, 2004 3.04

Spartacus Marco Favonio sal.

Bibliotheca tua, Favoni, plenam rerum ad latinitatem attinentium esse debet. Ne dicam fructuum coacervationis scientiae tuae in omnem vitam. Propterea, inquam: utinam in vicinitate tua habitarem! Quoniam hoc haud possum, conabor autem libros e Disney Latine redditos invenire, impulsu benevolenti tui, solaciolo amoeno mei.

Optime valeas!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Spartacus on Merc 14 Iul, 2004 3.06

Spartacus Gastoni salutem plurimam dicit.


Gratias tibo ago, mi Gastón, pro loco interretiali a te misso.

Nec miror, nam peritus interretis clare es, quare omnes iterum convenire oportet, te virum magnae dexteritatis ad tales res attinentes sane esse!

Ridesne? Hercle, cede veritati factisque, homo sine omissa modestia... Quid? Adhuccine cachinnas? Ohe, crucior angorque!


Valeto!
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Shaun on Merc 14 Iul, 2004 7.52

scit aliquid ubi programum* declinationum latinæ invenire possum? hunc quæro quia sunt quot verba cuius nescio omnes formas. et quoque, latinitem forma est verbæ latina? non qværo hoc in glossiaro meo.
Shaun
 
Nuntii: 9
Nomen dedit: Lun 05 Iul, 2004 0.13
Location: Seattlum, Washington, CFA

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron