D . M . norico

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

D . M . norico

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 10 Aug, 2006 23.33

Vettius Saturninus d.m. norico s.d.p.

Felicem te quem Metempsychosis siuit ut partus expers Diogenes Berolinensis quinquagesimus et primus factus sis! Tibi gratulor. Fac dicas quomodo id fieri possit; namque ne Iesus quidem infantiam euitare potuit. An corpus Quisutdei mutuatus es? Vtcumque sit,

aue atque uale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Quisutdeus on Iov 17 Aug, 2006 17.35

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 14.10, edited 2 times in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 18 Aug, 2006 8.02

"Iam non dicam uos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audiui a Patre meo, nota feci uobis."

(IOHAN. XV, 15)
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Quisutdeus on Mart 22 Aug, 2006 19.24

..
Last edited by Quisutdeus on Sat 18 Aug, 2007 13.12, edited 3 times in total.
AEVVM PVER EST IOCANS CALCVLISQVE LVDENS; HVIVS VERO PVERI REGNVM EST. (Hippolytus, Haer. IX 9,4)
Quisutdeus
 
Nuntii: 26
Nomen dedit: Merc 18 Ian, 2006 12.49

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 23 Aug, 2006 20.11

Vettius Cuiutdeus? s.d.p.

Vt scias, atque ne quis alius mixtim meam patriam cum Noua Anglia, quae est m.p. MMM a me, habeat, iste pirata Anglicus Franciscus Draco, saeculo XVI, et pro Anglia et in nomine suae reginae Elisabethae, Nouam Albionem nuncupauit Californiam.

Quod ad Noricum, me paenitet inopiae amicorum suae; quidam autem philosophus Galilaeanus, cuius sermonem supra citaui, contra ferocitatem Norici Cynicam, eum amicum uocauit. Praeterea, quippe qui et pauperissimus fui et pauper sum, meo dolore sat afficior; quid igitur patiar pati malo in California serena potiusquam Berolino gelido. Etsi sicut Noricus non sub pontibus uel in ruinis dormio, cum militauerim, et in harenis torridis et niue et fluminibus dormire debebam, quandocumque saltem dormire mihi licuit. Missilia enim Iracica te solent expergefacere. Attamen nescio utrum penuria mea sit instar eius Norici.

Ceterum miror eum , quippe qui tam ingeniosus est, narcoticis et ceteris delectari solere. Nempe enim nouit hoc dictum Xenophontis, "Nihil egere est deorum; quam minime autem proximum a deis."
Mirorque demum utrum sciat se propriorem esse diuinitati quam se nunc esse opinatur.

Vale.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Iulia on Iov 24 Aug, 2006 11.09

Iulia Decio Saturnino sal.
Ergo Californus es! Revera putabam Novam Albionem esse Novam Angliam! :lol: Ignotum mihi erat nomen 'Albion', ergo Vicipaediam consultans inveni id esse aliud nomen Angliae, inde conclusi Novam Albionen esse Novam Angliam. :lol:
Sed dic, care amice, e qua Californiae parte sis? Quae civitas scilicet est inter amplissimas totius nationis; solum, nisi fallor, Alaska, ubi soror mea maior vivit et Texas sunt maiores. Ego quidem abhinc unum annum perpaucos dies vidi Angelopolin et Sancti Francisci urbem, quae non minime mihi placuerunt.
Cura, ut valeas! :D
E Gottinga urbe in medio Germaniae sita a. d. IX. Kal. Sep.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 26 Aug, 2006 3.18

Salue, Iulia

Ergo Californianus sum. "Californus," si mauis. Vnus idem mihi sunt. Vallem Siliconum incolo, circa m.p. XXX ad orientem Sancti Francisci (urbis; non sancti ipsius).
Etsi Alasca et Texas, ut dicis, ampliores sunt, noster proconsul Arnoldus Schwarzenegger est amplissimus proconsulum. Obiter dictum: quidam nostrum eum uocamus "Schwarzen-Kennedy," rationibus manifestis.
Quare soror tua Alascam incolit? Estne Escimo? Exsul? An quid? Saluetur a tali frigore intolerabili!
Heilbronnum duos annos incolui, ad ripas Niceris, inter Heidelburgium et Stuttgardiam; itaque bis uicini, saltem praeterientes mutui, fuimus. Si hunc situm numeres inter eos locos, ter uicini. Tempestates quattuor Germanicas desideraui; hic enim solum duas habeo: tres menses pluuii et nouem menses caloris inferni.

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 28 Aug, 2006 2.12

Vettius Norico semidiuo semiuota s.q.p.d.

Salutationes tuas Regi Buzzoni dare conabor si tu meas Curtio Cobain caelicolenti dabis. Sed, ut opinor, tu tuam Angelopolin uisitas saepiusquam ego meam uisito!

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Iulia on Lun 28 Aug, 2006 22.46

Iulia Vettio Saturnino quasi vicino sal.
Ergo non tam procul ab tua domo vecti sumus! Advenimus per autoviam intercivitalem (???) quintam, sed nescioquo loco eam reliquimus, ut per Sancti Iosephi urbem, ubi soror olim vivebat, et campum Stanford universitatis inspicientes in Franciscopolim pervenerimus.
Soror vero mea iam plus decem annis Alaskae vivit; non est Eskimo (Quid? Germana quomodo fieret Eskimo??) neque maritus eius, qui ex Ohio civitate ortus est, neque inviti ibi habitant, immo vero valde amant regionem. Vivunt non procul ab urbe Ancoraria, si ita mihi licet convertere, et habent circiter triginta canes. Ceterum non semper frigidum est: in urbe Fairbanks aestate triginta gradus celsios habent, ergo plus octoginta gradus fahrenheit, et fieri potest, ut nos prius tegemur nive quam illi. Nisi fallor, Ericus noster paulum magis ad septentrionem vivit (Granivicus: 62 S (=septentrio :wink: ), soror 61), ille ergo tibi dicere potest, frigus an sit intolerabile. :wink: Revera maxima pars incolarum vivit in meridie, ergo eadem altitudine quam media scandinavia et Urbs Sancti Petri (Sankt Petersburg) in Russia. Tamen plus hominum in Alaska vivunt quam in Dakota Septentrionali, Wyoming vel etiam Vermontia.
Sed haec hactenus. Pro dolor adhuc non mihi erat facultas eam visitandi. :cry:
Quod vos vero Arnoldum Schwarzenegger creavistis gubernatorem, hic nonnulli deriserunt, primum, quod in Germania non tam facile fieret actorem gubernatorem vel cancellarium creari, deinde etiam quod eo ut Austriaco nomen Americanis maxime insolitum. (Scripsi 'Californus' a 'California' tamquam 'Germanus' a 'Germania'; 'Californianus' mihi maxime a voce Anglica 'Californian' derivatum esse videtur; fortasse potissimum 'Californiensis' dicendum est? :?: )

Cura, ut valeas! :D
Last edited by Iulia on Iov 31 Aug, 2006 1.33, edited 1 time in total.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Mart 29 Aug, 2006 16.30

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.37, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 30 Aug, 2006 19.55

Vettius, nuper ingratis datus suspicionibus, Iuliae rutilae ter uicinae Noricoq. summo Meluinorum cultori s.d.p.

Triginta canes, ain tu, Iulia? Ergo Escimo quidem soror tua est! Quid, Germana germana triginta canes umquam possideret? Doctioribus quaestionem cedo. Auunculus meus autem et Alasciotes est; qui mihi de culicibus aeque magnis ac auibus narrauit. Vrsos item in pratis priuis uenatur, quibus consuetudo est in domos et in autocineta, sicut faciunt in Iosemite, incursiones faciendi. Sed, ut dictum Americanum est quod is citauit, "Modo ursum nancisceris; modo ursus nanciscitur te." Sed procul dubio haud multi ursi culicesque immanes sororem tuam molestant, dummodo canes suos rhedarios per uias niuosas Ancorenses agitat.
Interim, ut qui Albertam, Canadam quoque tres annos habitaui, quia pater meus Canadianus est, frigus intolerabile noui. Quando Boreas usque ad -40 spirat, sputum, ante humum tangit, congelat. Quam celeriter sputum Erici Finnicum hieme congelet nescio.

Nunc ad Aaahnult siue Arnyboy. Vobiscum consentimus de histrionibus magistratibus factis; at ualde peiores quam Aaahnult fuerunt. E.g. quidam socialistes fanatici, qui uectigal aeri nostro imponerent, si liceret. Conferatur Bush, unus Optimatum: alter priuilegio natus, tamen stultiloquens et qualitatibus ducis omnibus carens, magisterium patris sui excepit; alter nouus homo, summus libramenta tollens, suae fortunae faber est. Nihilominus omnes esse histriones credo.

"All Apologies," Norice, iam frequenter audio. "What else could I say? / Everyone is gay!"

Valete!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Iulia on Iov 31 Aug, 2006 1.18

Iulia Decio Vettio ceterisque sal.

Soror mea Germana germana est rutilis, ut ego, capillis. Quis Escimo rutilos habet capillos?? :lol: Tamen inter triginta et triginta quinque habet canes, numquam exacte scio quot sint.
Ceterum paginam http://weather.yahoo.com/ inspiciens Ancorariae temperaturas cum oppidi Edmundi et Calgariae temperaturis comparavi: in Alberta hiemes multo frigidiores sunt quam in Alasca meridionali. Aestates autem calidiores sunt, quippe cum Alasca meridionalis ad mare situa sit, Alberta vero admodum provincia procul ab ore remota.

Decembris temperatura media minima / maxima (C)
Ancoraria: -7,8 / +1,1
Calgaria: -14,0 / -2,0
Edmuni oppidum: -15,0 / -6,0
Ianuarii temperatura eadem ratione:
Ancoraria: -12,8 / -5,6
Calgaria: -16 / -4
Edmundi oppidum: -17 / -8

(Si de temperaturis loqueris, care Vetti, oro scalam des; nam Europaei gradus Celsios solent adhibere, tibi autem gradus Fahrenheit opinor esse gratiores, quamvis haec distictio in regione -40 graduum non multum referat.)


Cum modo loquimur de temperaturis plus minusve frigidis videte rem derrrrrridiculam, nisi tam tristis esset: Universitas Gottingensis praeteritis annis ita reformata est, ut plus ipsi decernere possimus, quid fieret de nostra pecunia. Cum autem praeses universitates a ministro educationis pecuniam poposcit, in ratione oblitus pecuniae pro curru electrico et hypocaustis. Quo factum est, ut omnes maxima vi pecuniae debeant parcere, immo plus, nam tota universitas duobus septimanis circa Natalicium et Festum Novi Anni clausa manebit. :!: :!: :!: O di immortales! Credere vix possum talia accidere! GRRrrrrrrr - O frrrrigidisssimam Gerrrrmaniam! :roll: :roll:

Valetote quam calidissime!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Iov 31 Aug, 2006 14.38

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.38, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 01 Sep, 2006 6.40

Vettius Iuliae, modo demum Germanitati sororis suae persuasus; Noricoq. uolenti nolenti Canadam transmigrare s.d.p.

O ineptitudinem officialem! Me miseret tui, Iulia, quae talem pruinam Saxonicam patiaris. Forsitan soror tua nonnullas pelles ursinas inter Saturnalia mittet. Quod est melius, hiema in Caribaea!
-40C, ut scias, significaui, etsi -40F, ut ad miseriam pertinet, uix differt. Est et Auster Calgariae, quam urbem habitaui, quem Melampodes ("Blackfeet") aborigines uocant "Chinook"; itaque medio hieme temperatura usque ab -40C ad +15C uno die mutare potest, dein post paucos dies retro inter -40C et -15C. Edmontum magis frigidum est, quod Chinook careat. Si nos oportet thema tenere, disputemus breuiter de nomine Edmontum, siue Anglice Edmonton. Id suffixum -ton indicat -town, id est "oppidum," cognatum Celtico uerbo "dunum"; liceat ideo dicamus "Edmundidunum," forsitanque "Vasindunum" pro "Washington." Quis curat? Hactenus haec.

De meis suspicionibus ingratis, Norice, lege, si uis, quid scripserit Herimannus sub themate "De Praesenti Colloquiorum Statu." Nihil autem non idoneum de Latine scribendo pro stipendio habui in animo exprimere.
Porro miror te cupidissimum extremi frigoris esse atque Canadianum uelle fieri. Neque sciui chartas uirides tam magne constare. Vtinam Mexicanus esses; namque decem milliones eorum hic habitant sine iure, id est sine chartis uirdibus, atque gratis per alimonium publicum.

Tandem canemus hymnum Praesidis Vniuersitatis Gottingensis; qui sit fortuito "Smells Like Teen Spirit" Niruanae ("Spiritus Adolescentis Subolet"):
"I'm worse at what I do best,
And for this gift I feel blessed."
("Peius facio quid optime faciam,
quo dono me beatum sentio.")

Valete!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby noricus on Lun 11 Sep, 2006 13.13

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.38, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron