AVGVRIVM

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

AVGVRIVM

Emitteby Rhumak on Lun 18 Dec, 2006 0.37

RHVMAK OMNIBVS SODALIBVS SPD

Omnibus sodalibus Colloquiorum quam iocundissima opto sacra Saturni, quorum dies ecce imminet.

VIVAVUVE
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Saturnalia

Emitteby Phlebas on Lun 18 Dec, 2006 23.35

Phlebas Rumaki sodalibusque omnibus salutem dicit

Iocundissima sacra Saturni optas, mi Rumak, et sincere grates tibi ago propter augurium tuum aptissimum. Civitatem aspicio et convivia et dona: mihi veniunt in mentem verba Senecae nostri:

December est mensis: cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum; adeo nihil interest ut <non> videatur mihi errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.


Rectissime nobis iocundissima Saturnalia optas: dies Natalis in Saturnalia vertitur.

Vale, valete
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

AVGVRIUM

Emitteby Ericus Palmén on Ven 22 Dec, 2006 20.36

Saturnalibus huc iam redeuntibus
paucos versiculos scribere tempus est:
exoptare salutem
cunctis, qui colitis forum

hoc. Vobis tribuat dulcia largiter
festum, laetitiam gaudiaque afferat!
Vivat lingua Latina,
vivat quisquis ei favet!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Ven 22 Dec, 2006 22.31

Erico sd

Sophos, Erice! Et quandoquidem Saturno sacra facimus, liceat haec pauca carmini tuo suavissimo addere:

... Multi autem queruli de cathedris nimis
furva docta tonant voce et ei nocent
et nobis, sed et illam
et nos vincere oportet hos:

vivat quisquis ei non patruus favet;
ridendo solidat vivificatque eam:
ADSIT QVISQVE CACHINNVS;
ABSIT NOXA SVPERCILI!

Valete quam optime!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Ericus Palmén on Ven 22 Dec, 2006 23.51

Ita vero, Rhumak; rectissime iudicas: ne obliviscamur laetitiae Saturnalium propriae:

Nobis omnibus est cara Latinitas.
Morosi caveant, ne noceant ei!
Risus dulciter adsit;
vitetur nimius rigor!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Tulliana on Sat 23 Dec, 2006 12.41

Tulliana OMNIBUS SODALIBUS SUIS, sed praecipue Carissimis:
D. V. Saturnino, Rhumaki et M. Favonio s.d.p.

Velim Vobis quam faustissima, iucundissima, nihilo minus valetudine plena Sacra Saturni optare.
Utinam omnia, etiam haec occultissima optata Vestra hoc tempore festivo effici possint!

Valete! :D :D :D :D :D :D :D :D :D :D
Tulliana
 
Nuntii: 195
Nomen dedit: Lun 13 Nov, 2006 0.08

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 23 Dec, 2006 21.51

E Rhenania in Germaniam orientalem profecturus Erico, Iuliae, Mercurio, Phlebae, Rhumaki, Soteri, Tullianae ceterisque sodalibus carissimis pariter omnibus felicissimum precor festum natale Christi. Annum quoque novum vobis fore spero bonum faustum felicem fortunatumque.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 23 Dec, 2006 22.00

Omnibu spd

Verum est, de hoc mentionem non fecimus: plurima auguria et vobis, Christiani, pro natalibu Filii Hominis!
:D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Omnia bona!

Emitteby Herimannus on Sol 24 Dec, 2006 1.01

Herimannus sodalibus Colloquiorum Latinorum salutem dicit

Anno declinante, Domini die Natali appropinquante, vobis omnia bona opto. Laetus sit dies Natalis, felix dies unusquisque anni bismillesimi septimi, lingua Latina et studii et voluptatis causa magis magisque diffundatur. Omnium vestrum minime oblitus sum!

Novocomi, a. d. IX Kalendas Ianuarias.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Iulia on Sol 24 Dec, 2006 8.49

Toto mundo, imprimis autem carissimis huius fori sodalibus Marco Favonio, Erico, Mercurio, Soteri, Rhumaki, Phlebae, Tullianae, Norico, Vettio necnon Herimanno ceterisque quam faustissimos expoto dies festos! Utinam onmes summa concordia summaque pace vestris cum familiis eos agatis!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Agricola on Sol 24 Dec, 2006 10.37

Nolim reprobator huius carminis Iulia, videri sed menda silentio praeteriri nequeunt ;-)


Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi possideas propria!

Ceterum et ego tibi omnia felicia christi nativitatis exopto
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sol 24 Dec, 2006 13.07

Agricolae Rhumak sd

Agricola, quampridem!! Qui te habes?

Ad rem: quaero, nonne greges gutturalis/labialis-liquida (cr, gr, pr, br, fr) ancipite quantitate sunt, idest quales poeta mavult?
Inspice quaeso
http://www.andriaroberto.com/nuova_pagina_61.htm
regulam 10 ex "Legibu potissimis"!

Vsque vale(te)!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Sol 24 Dec, 2006 13.30

Agricola Rhumacki salutem quam plurimam dicit

Recte dicis; sed cum "prima" in "proprius" sua natura brevis sit produci non potest. Sin autem muta cum liquida non in "prima" sit, quamvis sua natura brevis produci potest velut "latebra" et "tenebra".

Vale!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Mucius Scaeuola on Sol 24 Dec, 2006 13.34

Auguro omnibus uobis faustissimum diem Natiuitatis!
Degatis optime felicissimeque hos dies festos! :D
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Scipio on Sol 24 Dec, 2006 17.48

Bona vota vobis ago pro optimo die Nativitatis Christi!
Sint vobis pax, tranqillitas, pietas ac misericordia, nunc et semper!!

Valetote
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Next

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron