M. Favonius Ursinus Sotera amicum benevolentissimum honoratissimum doctissimumque summa salutat reverentia.
Litterae tuae, quibus de conventu AICC Neapoli feliciter peracto diligentissime certiorem me fecisti, tanta humanitate abundant et doctrina, ut admiratione vox mihi paene inclusa sit.
Quid mirum, si animo nunc gratissimo tres illos conventus dies accuratissime pertractatos perscriptosque etiam atque etiam mecum reputo? Imprimis scriptorum locos, quos exhibuisti, maximi censeo esse momenti. Ut exemplo utar: plane oppressum me esse scito in his legendis Valerii Maximi verbis, quae ad velum*), „« torridum » huius temporis thema“, pertinent (6, 3, 10):
Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem dimisit, quod eam capite aperto foris versatam cognoverat, abscisa sententia, sed tamen aliqua ratione munita: „lex enim“ inquit „tibi meos tantum praefinit oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus supervacua inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est“.
Et res Neapolitanae unice me delectaverunt:

in memoria haerebunt.
Oro te, optime mi amice, benigne haec accipias verba: Mea tibi observantia numquam deerit.
Cura, ut quam felicissime valeas!
XVIII K. Nov. Ex Rhenania inferiore.
------------------------------------------
*) Factane est mentio etiam de vocabulis ricae et ricinii?