Page 1 of 1

Emendatio

EmitteMissus: Mart 11 Ian, 2005 22.17
by Pistos
Pistos sodalibus sal.

Si quis est, quem verba mea vel alterius propter menda aliquo in themate emersa offenderunt, hic mea enumerari possunt, ut ea corrigam, ne linguam tam caram tamque claram tamque amabilem polluam ineptis verbis.

Et si quis est, qui sua menda corrigi velit, voluntas eius eodem hoc loco proponi potest.

Valete!

Bennopoli, a.d.tert.Id.Ian.

EmitteMissus: Merc 16 Feb, 2005 13.28
by Marcus Favonius
M. Favonius sodalibus s.
Mercurius noster Hungaricus heri ad Iuliam hanc dedit epistulam:
Mercurius Iuliae vehementer putanti s. d. :D
Mea Iulia, sit venia verbo, sed monere te ausim adverbium "vehementer" haud coniungi posse cum verbo "puto". Quid? quod illud adverbium significat "magno cum impetu" "ardenti cum animo" "acerbe", "irate"; ac penes ea verba inveniri potest, quibus actio quaedam, aut rectius motus corporis sive animi ostenditur (vide verbum "veho", unde originem capit). Potes ergo vehementer gaudere, dolere, laborare, pugnare, sed non potes vehementer putare. Ignosce mihi, quod te quasi docere ausus sum, et rogo te, ut etiam tu errorum meorum me admoneas. Vale. Transaquinci, d. XV. Kal. Mart.
_________________
Pauci, sed leones.


Qua epistula perlecta paulum addendum mihi esse censeo: neque enim satis habeo illud "vehementer putare" a Mercurio reprehensum esse, sed oportebat, ut mea quidem fert opinio, demonstrari, quid in illius adverbii locum succedere posset. Ea de causa proponere velim "plane putare" vel "confidenter putare". Valete. XIV K. Mart. :)

EmitteMissus: Merc 16 Feb, 2005 16.33
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Marco suo s. d.

Mi Marce, heri nuntium privatum a Iulia ad me missum scito (spero fore, ut non irascaris mihi, Iulia, quod haec prodidi), in quo idem a me interrogavit, scilicet quod quaenam verba in locum illorum "vehementer puto" substitui possent; et egomet suasi "haud dubito, quin", "pro certo affirmare ausim", ac "veri simile mihi videtur". Vale. Transaquinci, d. XIV. Kal. Mart. :wink:

EmitteMissus: Merc 16 Feb, 2005 17.12
by Iulia
Cur irascar? Quislibet quaerens responsum habeto! Amen amen vobis dico: (Matth. 7.7-8 ) "Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur." :lol:
Valete. Gottingae, a. d. XIV. Kal. Mart