Ericus Palmén omnes reliquos participes colloquiorum Latinorum amicissime salutat.
In eo est, ut dies qui dicitur intercalaris, sapeliatur et Kalendae Martiae illucescant. Olim C.Iulius Caesar viro docto Sosigene auctore eam fere temporis rationem creavit, quae in terris occidentalibus etiam hodie adhibetur: annus normalis e trecentis sexaginta quinque diebus constaret, sed quartus quisque annus (sive potius quintus quisque annus, ut Romani ipsi numerabant) ceteris uno die longior esset. Dies intercalaris non, ut nostris temporibus, ultimus erat mensis Februarii, sed dies vicesimus quartus eiusdem sive sextus ante Kalendas Martias bis consumptus. Huius rei reliquiae sunt hodie quaedam vocabula linguarum Romanicarum: It. ’bisestile’ et Francogall. ’bissextile’ (< Lat. ’bisextilis') atque Hisp. ’bisiesto’ ( < Lat. ’bisextus'), quae cum heredibus adiectivi ’intercalaris’ quodam modo de principatu contendere videntur: Italice dicitur ’giorno intercalare’ (atque etiam ’bisesto’), sed ’anno bisestile’, itemque Francogallice ’jour intercalaire’ (atque etiam ’bissexte’), sed ’ann