Marcus Gastóni Mercurioque s.d.p.
Gratias tibi ago, Gastón, pro epistolio, in quo sententias Lusitanas interpretatus es

. Sed vocabulum Lusitanum “conde” (cf. Gallicum “comte”, Britannicum “count” sive “earl”, Germanicum “Graf”) non ducitur a “comptus” (como, compsi, comptus, comere) , sed a comite (acc.sg. comit-em); comes enim is est, qui “cum aliquo ire” solet (com + i-re). In aetate quae vocatur media comites viri erant, qui principes assectabantur. Haec hactenus.
Nunc denuo ad proverbium Latinum: Vocabulo fluvii proavorum series significari videtur: Ut vada, quae nautis impedimento sunt, in fluviis inveniuntur, ita etiam longa proavorum series a paelicibus earumque prole corrumpitur.
Valete.
XVII Kal. Ian.
