Page 41 of 44

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 18 Feb, 2010 20.24
by Leonardus Vicetinus
Leonardus omnibus s.p.d.
nouus sum in foro, huc deinde accedo, sicut inscriptio huius thematis iubet, quamquam hac causa interruptionem facio Erici Maximilianique sermonis! auete cuncti!
quid dicam, ut omnes hoc forum frequentantes quis sim cognoscere possint? difficile enim semper est res inuenire, quae maxime ad primam sui descriptionem pertineant. Latinam autem dicere possum linguam in schola me discere maximeque diligere, atque, quod scholam ipsam serius ociusue relicturus sim, obliuiscere tamen nolim, nomen foro dedisse, ut colloquiis Latinis intersim. puto huius spatii latine colloquendi institutio laudandam esse, atque credo linguam qua, scriptis quidem, multi, ut estis, utuntur mortuam scilicet non esse!
Italicus sum et apud Vicetiam uiuo. liberalia studia diligo omnia, musicam colo, libros lego atque loca a ciuitatibus longinqua amo.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 18 Feb, 2010 20.48
by Martinus567
Martinus Leonardo salutem plurimam dicit.

Multum gaudeo ut etiamtu apud Colloquia Latina acciperis! Nostro in foro quatuor sunt categoriae, hoc est lingua Latina, litterrae Latinae, antiquitas Romana, et si malis aliis de thematibus colloqui, in categoria extrema scribere potes. Mihi quoque hoc forum interretiale optimum puto, multi enim homines (numeros visitantium designare non possum) id omnibus in diebus visitant, et gratus est expertos quoque philologiae respondent quaestiones (magis disputationes nominaveram).

Vale!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 18 Feb, 2010 20.50
by Martinus567
da veniam! et gratus est expertos quoque philologiae respondere (ad locum "respondent") quaestiones (magis disputationes nominaveram).

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Lun 08 Mart, 2010 23.44
by caput ligneum
Caput ligneum omnibus salutem plurimam dicit.
Discipulus sum linguae latinae et profecto nondum optimus sum. Sed non magni interest. Tirunculi numquam optimi sunt.
Linguam Latinam disco ab anno MMV, id est non diu. Praeterea linguam anglicam linguamque hispanicam disco. Linguae mihi placitant omnino.
Vivo in Germania, et quidem in Rhenania-Palatinatum, fines culti a Romanis ante multos annos.
Omnia est :)

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 09 Mart, 2010 3.09
by Honcongensis
Iohannes Honcongensis Capiti Ligneo salutem plurimam dicit

Bene in hoc forum venisti! In archivis nostris multas epistolas invenies sed saepe epistolae novae tantum longis intervallis apparent.

Sum civis Britannus sed multos per annos Honcongi (in Republica Populari Sinica) habito atque linguas Anglicam Latinamque doceo, linguas alias quoque colo. Fortasse te iuvabit situm meum visitare (www.linguae.weebly.com) in quo nexus ad varias linguas pertinentes posui.

Optime valeas

a.d.VII Id. Mar. Satini (vulgo `Shatin') scribebam

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 16 Mart, 2010 0.18
by ceccus
Valete.
Novus et imberbis sum.
Ceccum amici me vocant. Francisci Joseph nomen me parentes imposuerunt natum anno Domini MCDXLIX
Primus ex quattuor filiis sum, duobus fratribus et sororibus vero.
Mihi sunt nonnulli nipotes.
Mulierem non habeo neque filios.
Opus meum apud Ariminensem Hospitalem praesto.

Latinam linguam amo sed, post scholam, numquam discere potui.
Aliquando cum scholaribus studeo, qui filii amicorum et amicarum meorum sunt, versiones latinas facientibus.
Magister, ut videtis, non sum.

Gratias

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 16 Mart, 2010 15.29
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Ceccum amicissime salutat.
Gaudeo, quod linguae Latinae adeo faves, ut in aream nostram colloquiorum Latinorum nomen dederis. Huc nuntios mittendo egregie in usurpanda Latinitate te exercere poteris. Dixisti te "apud Ariminensem Hospitalem" operari. Esne nosocomus - id est: curasne aegrotos?
Ex iis, quae in nuntio tuo refers, divinare conor, quot annos habeas. Dicis te anno MCDXLIX - numeris Arabicis: 1449 (???) - natum esse. Veri simile est te ita scribentem in usu numerorum Latinorum paululum errasse. Porro nuntias te "mulierem" ( = uxorem?) non habere "neque filios". Ergo "nipotes" ( = nepotes), quorum mentionem facis, manifesto fratrum tuorum et sororum tuarum sunt filii, fortasse eiusdem aetatis ac "filii amicorum et amicarum", qui "versiones Latinas" faciunt et quibuscum te aliquando studere dixisti. Ex hoc elucet te non iam adulescentem, sed aliquatenus aetate provectum esse. Recte an perperam concludo te anno MCMXLIX ( = 1949) natum esse sive hunc annum numeris Latinis indicare conantem incuria litteram D ( = 500) loco litterae M ( = 1000) posuisse? Cura ut valeas!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 16 Mart, 2010 16.18
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Cecco sal.
Ego quoque iubeo bene te valere. Forum intrasti, quo ad linguam Latinam fovendam aptius vix potest inveniri. Equidem spero te quam saepissime apud nos esse versaturum. Arimini vivis, amice: non solum patriam tuam scito mihi esse notam, sed etiam divinos illos Dantis Alagherii versus vel potius Franciscae Ariminensis verba infelicia (Div. Com. Inf. c. V):

Ed ella a me: “Nessun maggior dolore,
Che ricordarsi del tempo felice
Nella miseria; …

Noi leggevamo un giorno per diletto
Di Lancelotto come amor lo strinse;
Soli eravamo e senza alcun sospetto.

Per più fïate gli occhi ci sospinse
Quella lettura, e scolorocci il viso;
Ma solo un punto fu quel che ci vinse.

Quando leggemmo il disïato riso
Esser baciato da cotanto amante,
Questi, che mai da me non fia diviso,

La bocca mi baciò tutto tremante.
Galeotto fu il libro e chi lo scrisse:
Quel giorno più non vi leggemmo avante.


Quid plura?
Optime vale. Ex Rhenania inferiore.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 27 Apr, 2010 16.39
by Ioannes_Paulus85
Avete amici! Diu volebam in hoc foro me adscribere sed nequibam quaestionis causa. Tandem hic vobiscum sum!

Nomen meum Ioannes Paulus est et sum in Argentina, Spero a vobis multum discere de lingua latina quia limguam latinam diligo et eam iam per tres annos fere disco. Qui mecum loqui velint, haec inscriptio mea electronica est Jpvennera@hotmail.com. Relinquo hic quoque verum nomen meum quo me in Facebook(e) Invenire possint, hii qui velint:

Juan Pablo Vennera

Valete! Et honor mihi est vobiscum esse!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 27 Apr, 2010 17.34
by Rhumak
Salve Ioannes. Tibi huc venisse bfffs.

Hispaniloquium meum nimium diu exercitio caruit, ut ab alio Hispanice scripta optime intellegam, dicta sat bene (quae dicitur scientia passiva), ipse scribere et dicere, quam nuncupant scientiam activam, pro dolor fere omnino dedidicerim. Quid, si me iuves? Quod si per te licuerit, amabo in epistularium privatum conveniamus, quo Latine quae linguae tuae oblitus sim reficias, quae numquam sciverim, doceas. Vin?

Vale

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 29 Apr, 2010 1.53
by Ioannes_Paulus85
Ave Rhumak!

Responsum tuum mihi permultum placuit. Et liquide volo te adiuvare in rebus omnibus in quibus possim. Sed memini me hispaniloquium australis regionis americae loquor, fere aequalis est hipaniloquio hispaniae, sed non idem. Faciam impossibile ut te adiuvarem et, nobis linguam latinam loquentibus, te caperem. Epistulam mihi mitte quando velis ut loqueremur (legeremus) inter nos. Complexum magnum tibi mitto gaudeoque te novisse.

Vale!

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Iov 20 Mai, 2010 21.48
by Sergius
Nondum Latine bene loquor sed quam velim! Nescio cur, sed lingua latina mihi valde placet.

Sum ipse ex Russia, sed in America jam multos annos habitavi.

Cursum Latinum Scholae Latinae proximo mense finivi et jam peritiam meam exercere debeo :)

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Mart 25 Mai, 2010 21.54
by Rhumak
Ioanni Paulo spd

Gratias tibi ago plurimas tam comi. Prodolor his temporibus universitas studiorum quam minimum me vacare aliis rebus faciendis sinit, sed cum primum vacabo te adibo. Complexum remitto. Vale quam plurimum.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Ven 04 Iun, 2010 13.38
by Arbiter elegantiae
Mihi hanc epistulam scripturo tremor artus occupabat collidebanturque ad se inuicem genua. Quam ob rem? Quod adhuc gregi isti frequenti hominibus doctissimis litteras non dederam. Veniam date, quaeso, mihi adhuc tironi et ignoscite siqua uiolentia in linguam latinam oriatur e sermone meo.

Quis ego? Sum uir, natus triginta quinque annos. Domicilium habeo in illa magna insula cui hodiernum est nomen Australia, terra omnium pulcherrima et a dis immortalibus dilecta, etiamsi a ceteris terris admodum remota. Non sum magister, nec linguam latinam colo ad lucrum faciendum: linguae studeo modo uoluptatis causa. Vero arbitror omnibus linguae latinae fautoribus esse gaudendum, quod in ultimo limite orbis terrarum – in terra habita ab hominibus cum rusticis tum ortis ab ima faece (ut ita dicam) imperii britannici – quod in hac terra, dico, floreat usque ad haec tempora lingua latina.

Re: Novus es in foro? Huc accede!

EmitteMissus: Merc 09 Iun, 2010 17.09
by Horst
Salvete!

Hoc unum dicam: Lingua Latina pulcherrima est lingua huius mundi.

Valete!
Horst