Iulia Rhumakshi ceterisque sal.
Gratias pro explicatione. Nescio, an nos umquam aliis coloribus luserimus. Fortasse fusce? Qui color Adolpho Hiter placuisset... Quamvis non putaverim colores nostros hodiernos ei displacituros fuisse, cum illo tempore vexillum Germanice esset rubrum album nigrum. Sed satis de hoc.
Ceterum ludus ille finalis iam nullius fuit momenti: Pauci spectatores, perparva insania post ludum. Nec etiam ullo pacto ita celebrare possunt Italici quam nos per quattuor septimanas celebravimus. Veri victores huius certaminis mundialis nemo est quam nos.

Lehmann multo melius ictus undecimorum metrorum tenere potest quam et Barthez et Buffon - Paene ergo nos vicimus ludum semifinalem!
Gottingae videlicet non pauca sunt vexilla viridia alba rubra, sed insigni Mexicano in medio!!!

Pernoctabat enim turma Mexicana Gottingae.
Sed ad seria: Dixit Iosephus Blatter nos optimum certamen mundiale umquam habuisse, et didicerunt Germani patriotismum. Nemo obliviscitur Tertii Imperii, tamen omnes vexillis Germanicis ornaverunt et se ipsos et domos et autocineta. Semper hoc mihi molestum erat, Germanicis tam difficile esse, quod alicubi continuo fit, id est patriotes esse, imprimis quod ipsa quadraginta annos post belli finem nata sum et neque ipsa nec parentes tempore Adolphi Hitler viverunt (vivit pater sed puer fuit), nec etiam avi aviaeque ei favebant, immo quidem multa passi sunt. Sexaginta annos post bellum adest tempus, ut rectius quam ante caput tollamus. Disapparebunt vexillula Germanica, sed didicimus eis uti occasione praebita, quod maximi vero est momenti. Et noverunt homines hymnum nostrum nationale! Operae esset pretium computare, quot Germani verba novissent anno MMII, et quot nunc - mihi persuasum est numerum huius anni multo maiorem esse. Etiam aliquando sua sponte cecinerunt! Quis ante cecinit hymnum nationale?
Valete.