Page 8 of 44

EmitteMissus: Sat 31 Dec, 2005 14.03
by Phlebas
Phlebas M. Favonio salutem

Questiones solvere conor ut possum: indigentia verborum et imbecillitas ingenii mihi magno impedimento sunt.

Phlebas:

In adulescentia legi "The Waste Land", mihi valde placuit, et Phlebam elegi "memento mori" et imaginem pulcherrimam "vanitatis vanitatum". Tempus fugit – pro dolor – et coscientia vanitatis vitae cotidie augescit.

Cicero:

Ego probo, sed Seneca noster improbat: "… nec faciam quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam 'si rem nulla habebit, quod in buccam venerit scribat'. Numquam potest deesse quod scribam, ut ommnia illa quae Ciceronis implent epistulas transeam: quis candidatus laboret …" (Ad Lucilium xx, 1).
Forsitan non sim philosopus? Ne vir disertissimus quidem.

Augustini sententia:

Sacerdos quidam – in pueritia mea – narravit hanc fabulam: Augustinus litore inambulabat secum meditans. Invenit puerum, qui vehebat situlam plenam aquae maris. Augustinus: "Quid agis?" Inquit. Et puer:"Mare exhaurio" respondit. Augusinus: "Non potes" At puer: "Ne tu quidem!". Et sacerdos explicabat: situla est mens philosophi …

Errores:

Tibi gratiam ago propter patientiam tuam : latine legere possum (et amo) sed scribere minime!… et audeo.

Postremo rem nullam habeo qui mihi venit in mentem (buccam) et – ut Cicero iubet – scribo: "Non estis coenaturi?" Sed, ne "iam saturo sum" dicas, finem faciam.

Vale quam optume

EmitteMissus: Sat 31 Dec, 2005 15.27
by Marcus Favonius
M. Favonius Phlebae s.d.p.

Periucunda mihi fuit epistula tua, in qua ad interrogata diserte mihi respondisti. Gratias tibi ago maximas. Quod autem ad Phlebam attinet, carmine illo diligentius inspecto Phlebam etiam ad chartam quandam lusoriam pertinere repperi (v. 46sq.).

Quam felicissimum tibi exopto annum MMVI.

Pr. Kal. Ian.

EmitteMissus: Lun 02 Ian, 2006 22.48
by Phlebas
Phlebas M.Favonio et omnibus sodalibus salutem

Exopto ut novus annus vobis felicissimus sit.

Gratias, Marce, tibi ago maximas propter questiones et notationes tuas : mihi occasionem dedisti ut relegissem "The Waste Land" et, propter versuum quem tu mihi indicavisti, inveni locos plurimos Augustini, Bibliorum ... (inter nos: totum carmen ab adulescentia non lectitabam et inveni).

Quamvis Seneca improbet consilium meum, quod mihi venit in mentem scribo …

Heri cum prandebamus, incidit de novo et praeterito anno mentio.

Quaestionem pono puellae, annorum novem : quales sint eventi magni momenti praeteriti anni. Respondit : mors papae et tsunamen.
Obitum unius et multitudinis memoramus.

Ex domina quaero quid sibi optet : «Aetas mea sicut principium vitae esset - dicit - opto ut nulla res satis sit mihi»; id est : "volo vitam perfectam", non "volo vitam perficere". Vae mihi.
Libellum legi, a Zygmunt Bauman sociologo exaratum, titulus est "de felicitate in aevo variarum voluptatium" (italice "La felicità nell'epoca dei piaceri incerti"). Bauman clare ostendit mutationem morum nostrorum: felicitas non est "vitam perficere ", non "divitias habere", non "voluptate affici" sed "(insane) expetere insolitas voluptates".

Ergo, ut ad principium revertar:exopto ut novus annus vobis sit ut … vultis.

Valete quam maxime

De vita beata

EmitteMissus: Merc 04 Ian, 2006 16.21
by Marcus Favonius
Marcus Phlebae ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Epistula tua grato animo perlecta imprimis me illa quaestione commoveri confiteor, quae de felicitate definienda inter vos exorta videtur esse. Equidem, quod ad hanc rem attinet, Senecae libellum, qui inscribitur „De vita beata“, magni etiamnunc momenti esse puto. Cuius in initio scriptum est hoc: „Vivere, Gallio frater, omnes beate volunt, sed ad pervidendum, quid sit, quod beatam vitam efficiat, caligant; adeoque non est facile consequi beatam vitam, ut eo quisque ab ea longius recedat, quo ad illum concitatius fertur, si via lapsus est... Proponendum est itaque primum, quid sit, quod adpetamus; tunc circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus...“ (I 1sq.). Sed legite modo ipsi. Si bibliothecam Latinam interretialem (Britannice „www.thelatinlibrary.com“) adieritis, opusculum illud facile reperietis.
Vobis nunc precor, ut hoc anno quam plurimas horas numeretis serenas.
Pr. Non. Ian.
:)

EmitteMissus: Iov 05 Ian, 2006 11.22
by Furius Camillus
Videtur parlatur de litteris romanis , nunc meus auctor favoritus est Caius Giulius Caesar ,"De bello Gallico " et "De Bello Civili" sunt eximiae operae, dignae qui laudentur. In hoc foro video ut multi sunt de natione settentrionalis Europae, natio qui , temporibus Romanis, habitata erat ab gentis hostilis et barbaris , id confirmat ut Roma delecta barbaros ab lingua latina et iure romano vincti esse , equo modo in quo Romani fecerunt ,ut Horatius scripserit, "Graecia capta ferum victorem caepit et in agresti Latio artes intulit"... Valete.

EmitteMissus: Ven 06 Ian, 2006 19.08
by Marcus minor
Salvete!
Ego novus in hoc forum sum! Mihi est nomen Marcus et in Berlino vivo. Sum discipulus adhuc. Etsi in lingua latina ( in schola ) bonus sum, tamen mihi haud facile in hac lingua scribere. Mihi hoc forum valde placet; spero me a vobis multa discere posse. Etiam scio errores me facturos esse. Gaudeo, si illos corrigatis!
Valete :)

EmitteMissus: Sat 07 Ian, 2006 0.46
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Marco minori :D s. d.

Certe, recte quidem cognomine "minor" in hoc foro uteris, amice: est enim hic Marcus noster Favonius, qui tamquam princeps fori apud nos habetur. :) Ceterum non sunt errores multi in tuo nuncio. Sunt certe; sed sincere gratulor tibi, quod fortiter ad nos scripsisti: ita enim in Latine scribendo progredieris! Quod ad me attinet, plurima a ceteris amicis in hoc foro versantibus didici! Vale. Budapestini, a. d. VIII. Id. Ian.

EmitteMissus: Sat 07 Ian, 2006 4.40
by gnarlius
gnarlius foro dico: savlete :!:
ego novus discipulus huius linguae sum. verba gravia profundaque non habeo, et sermo meus maculosus erit: date veniam. latine scribere volo. omnia viridia videntur, nova lingua utiens!
valete, cari anachronisti.

EmitteMissus: Sat 07 Ian, 2006 12.15
by Marcus minor
Marcus minor Mercurio s.d.
Tibi magnas gratias ago! Quae professio est tibi? Esne discipulus? Ego valde miror, quod paene omnes hic in hoc forum meliores sunt. Cur Marcus Favonius a vobis princeps fori habetur? :)
Vale!

nova sum

EmitteMissus: Lun 09 Ian, 2006 16.56
by margarita72
AVE anatolle discipuli sum.non bonus vocam
PERLE

EmitteMissus: Lun 09 Ian, 2006 21.11
by Veronica
Veronica novis amicis s.d!!!

Vobis accipio in nostro amatissimo foro Colloquiorum Latinorum!!!

Verus est, carus Marcus minor! Noster Marcus Favonius clarissimus
princeps fori est! PERSPICUE cum egregissimis SOTERE MERCURIOQUE!

...tres reges sane!!! :D

Valete!!!

BASIA!
Veronica.

EmitteMissus: Lun 09 Ian, 2006 22.44
by Veronica
ERROR ERROR ERROR!!!

" VOS accipio...".

Me excuso MAXIME!

Veronica.

EmitteMissus: Lun 09 Ian, 2006 23.37
by Emericus
Emericus omnibus salutem dicit

Nomen in hac pagina haud nuper dedi, et pollicitus sum me hic pauca scripturum esse, sed promissum meum ad hoc tempus minime feci, itaque ego novus haberi possum :oops:
Sed nunc fidem promissi praestare conor, et spero hoc non "imperfectum de conatu" futurum esse.
Ceterum in universitate Szegedinensi studia Latina, Graeca et Historica ago, et iuri Romano, ut possum, studeo. Cras examen de linguistica Indoeuropaea faciam, ergo venio, ut pauca in ultimo tempore discam :wink:

Valete.

P.s.: Redeam, ut spero.

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 0.07
by TADW_Elessar
Veronica wrote:ERROR ERROR ERROR!!!

" VOS accipio...".

Me excuso MAXIME!


Mea Veronica, quiesce! :)

Nonne nuntium tuum superiorem corrigere potes? ;)


Ego quoque iubeo omnibus novis amicis salvere.
Margarita, marce minor, gnarli: cari et optati in hoc foro venistis!


Date curam ut valeatis,
Elessar

nova sum

EmitteMissus: Mart 10 Ian, 2006 11.41
by margarita72
AVE DISCIPULI !!!!


Mihi nomen est margarita (perle ) .
Discipula sum in scola urbis Le Mans in Gallia.15 annos habeo. Haud bono latine sermone utor .in scola legimus decaco et de erpule historiam.
In Francia vivo et tu ubi vivas ?

Mea otia sunt natatio , maniludium ( handball ) .
Nunc latine loqui discimus in scola . Antea antica opera traducebamus.

perle