Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Enricus Flor on Sat 02 Mai, 2009 15.26

Vere sic est! Adulescens tantum sum, qui in schola Latinam Linguam discat, et illam melius cognoscere velit. Scribendo ac legendo scio hoc faciliorem esse: mihi iam difficile est scribere. "At tu, Enrice, destinatus obdura".
Valete, amicae amicique!
Enricus
Enricus Flor
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Sat 02 Mai, 2009 14.24
Location: Tridentum, Italia

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby lucius annaeus on Merc 13 Mai, 2009 20.12

Salvete!
Me hunc forum reperisse laetor, quia Latinam linguam diligo et hac melius uti discere volo. Classicum liceum Augustae Taurinorum, frequento et Seneca meum praeter ceteros dilectum auctorem est, ut ab meo cognomine facile intellegitur. Mihi reliquae sessiones inspiciendae, attamen existimo optimum quod legi.
"Si honesta sunt quae facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum si contemnis hunc testem." Sen. ep. 43.5
User avatar
lucius annaeus
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Merc 13 Mai, 2009 19.42
Location: Augusta Taurinorum, Italia

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sat 16 Mai, 2009 21.25

Lucius Amadeus Lucio Annaeo salutem dicit plurimam.

Et ego laetor novum sodalem apud haec fora videre. Salve!
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby philodema on Merc 20 Mai, 2009 13.50

salvete,

Nova sum in isto foro ; latinam linguam non jam bene loquor, sed velim id melius facere vobis scribendo legendoque. Laetor verba facere de pluribus rebus, non solum de lingua latina et historia, sed etiam de omnibus rebus.
Valete
philodema
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 20 Mai, 2009 13.42

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Iulia on Iov 21 Mai, 2009 0.51

Salve Philodema!
Bene venias hoc in forum! :D
Philodemae nomen unde sumpsisti? A Philodemo philosopho poetaque, cuius tot volumina Herculanei sunt reperta?
Egomet Germana sum, sed fui certe Herculanei.
Optime vale!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Ven 22 Mai, 2009 10.48

Salve! bene venisti.
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby philodema on Ven 22 Mai, 2009 22.08

Salvete,
Ita est, a philosopho Philodemae nomen sumpsi. Volumen de musica repertus est quo multum delector ; nam perstudiosa sum musicae.
Ego, gallica sum. Nondum Herculanei ii, sed id mox faciam, ut spero.
Valete
philodema
 
Nuntii: 2
Nomen dedit: Merc 20 Mai, 2009 13.42

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Scipio on Sol 24 Mai, 2009 0.11

Ave Philodema,
Bene venias. Ego Scipio. Italus sum. Parma urbs mea.
Vale
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Marrucinus on Sat 30 Mai, 2009 21.53

Laetatus sum ualde cum inuenissem forum interreticum hoc, et magno cum gaudio, inscriptione peracta, omnibus utentibus salutem dico.

Italianus sum, studens “historiam filologiamque ciuilitatum orientalium” apud uniuersitatem studiorum bononiensem.

Cognomen quod imposui mihi, quamdam gentem designat olim incholam regionis Aprutii, ut plane scientiae uestrae notum est. Capitalis huius gentis Theate Marrucinorum, qua ciuitate, quam hodiedum exstat, unus cum parentes meos abitaui usque ad diem quo studia uniuersitaria ingressus sum.

Spero conuersationem uestram mihi fore praeclaram occasionem polendi sermonem meum; ideo rogo uos ut barbarismos mendasque quas lecturi estis, libenter notas faciatis me et corrigatis.

Valete.
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sol 31 Mai, 2009 17.16

Salve, Marrucine! bene venisti.

Et ego, etsi Americanus, originem meam usque ad Aprutium tracto, ad Graelium, quod hodie Guardiagrele nominatur.
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Peredurus Eques on Merc 03 Iun, 2009 22.09

Salvete, omnes.

Peredurus est nomen (vel Anglice Percival), mediaevali historiae litterisque praecipue Anglicis studiorum diplomate artium magister, cui magnae blanditiae sunt eques eorumque dignitas, genus romantiae litteratum mediaevale et summe, indicato fortasse nomine, arma eiusdem aevi. Illis de argumentis praecipue equitis sexuali de identitate armati ad dissertationem, in quo aestimans munus equiteorum armorum sociale atque artem (et metalleam sculpturam et vestimenta eleganti modo) cum evidenter atque instrumentum militare tum, scripsi. His singulis revelatis, magni etiam Romanam Graecamque Antiquitatem, cum quorum alicui magnopere Occidentalibus artibus liberalibus studienti prosit eruditio, aestimo; me enimvero studiosae scientiam antique de armis metallurgiaque augere blantidiae compulserunt. Defatigante (corpore, animi moventiterque, pecuniarieque) incepto magistri gradus confecto, ad hoc temporis merens recte intervallum non sum in universitate, caute futuro quodam tempore mihi utrum doctoris gradum petere velim anne placebit. Si est possibile, pro me scio me in Europa ita suscepturum esse, seriam ob opinionem mihi mediaevalum in propinquitate reliquarum artefactorumque laborare esse studiose necesse quo perfectum melius intellectum condam.

Avocamenta nunc praeter studia paulim describam. Spathophilus (ensum amator) et mediaevali Europea gladiatoria sum tiro, maxime longum ensem aestimans, olim ensorum imitationalum incipere collectionem historicorum sperans. Etiam ferculis terrarum tota ex orbe fruens, et cum coquinaria France dilectissima tamen haud Italice, Germanice, Hungarice, Graece, Aethiopice, Indice, Mexicane, Serice et Japanice firma gustatus favore excludam, sum coquus. Etiam saltatione cum mea puella praecipue Cubane salsa fruor, quamquam paucos tam vix annos ut pedes paula venustate in discotheca moveant decore exercui. Linguas postremo discere, Graecae Antiquae in primis linguae scientiam parvam augere volens, diligo quo litteria clara facilius opera legam et modum rhetoricum deinde imiter. Praeterea France profluenter loqui, et fundamentalem legendo Germanice Italiceque scientiam possideo. Priscas Anglicae linguae legere scribereque posse formas me causaverunt studia, etiam Anglice Antique vel Anglosaxoniter, quae quasi alia dialectis hodiernis tam dissimilis lingua.

Vancouver in urbe, provincia Columbia Britannica, Canada, adolevi et adhuc habito in famam aucta ob naturalem pulchritudinem, diversitatem gentium morumque, res liberales viridesque, elegantiam, et nuperissime Ludis Hibernis Olympicis Anno MMX ad hospitem electionem. Cum hic habitando fruar, tamen mihi tantae sint illius eventa carae ut, internationalum magnorum corporationum auctoritate, impositioneque vestigalis nobis civibus gravis, eventisque possibilibus regionis contra oecologiam, timeam quomodo sit mutara urbs. Nova infrastructura municipalis est excellens, at timeo ne futura pecuniaria cuius pretium ac cotidianam commoditatem onera imminuant. Interdum alienans me vexat sentimentum populi: illum magnifice vestimentis in medio oppido elegantis incedentem ac falsi ex Hollywood illustri, qui hoc saepe ad vacationem veniunt et quibus occurrere ille sperant, video. Immo, ne acerbum vobis descriptiones me indicent, desinam.

Itaque satis inceptu. Certes haud dubito quin colloquium gaudio omnibus hic vobiscum mihi sit. Errores gratia corrigere favete aut si linguae proprietas vos verbosa confundit me certiorem facete, si est necesse.
Peredurus Eques
 
Nuntii: 1
Nomen dedit: Merc 03 Iun, 2009 21.48
Location: Vancouver, Columbia Britannica Provincia, Canada

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby L. Amadeus Ranierius on Sat 06 Iun, 2009 16.47

Lucius Pereduro salutem dicit plurimam.

Quam historiam! Sane experientia tua operum Latinorum et classicorum et mediaevalium talem bonam Latinitatem qua scripsisti coluit! Et ego romantiae rerum equitum quondam valdissime studebam, inde agnomine quod olim hic usus sum, id est "Lucus Eques," per quo plurima hic scripsi. Sed cum verbum claviculum non diutius memini, nomen proprium adhibere coepi. :)

Sed ipsemet notavi haec fora non popularitatis ut antea his mensibus esse — ergo laetor communitatem optimam Latine loquentium collectam esse apud http://schola.ning.com/ Simile est situi Facebook, etsi non perfectum. Plus milium vero utentium jactare potest! Si ego essem tu, quod, proh dolor, perpauci hic verba optima tua legant, hanc tuam introductionem denuo ibi ponam, ita ut illi optima Latinitatis qualitate fruantur!

Vale atque vale!
VIVAMVS·ATQ·AMEMVS
Ὁ ἀνεξέταστος βίος οὐ βιωτὸς ἀνθρώπῳ.
"Fiat Vis tecum, Luci — semper."
ΓΝΩΘΙ·ΣΕΑΥΤΟΝ

SCORPIO·MARTIANVS
User avatar
L. Amadeus Ranierius
 
Nuntii: 50
Nomen dedit: Merc 18 Iun, 2008 18.17
Location: Pennsylvania, Uniti Status Americae

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Marrucinus on Sat 06 Iun, 2009 19.03

Bene venisti Peredurus.

Tibi me excuso: infirmitas mea non valet ad plene intelligendum primum paragraphum sermonis tui.
An adeptus es bachalaureatum vel licentiam ei similem, universitariam videlicet? An dissertatio tua de rebus medievalis peragebat? An prosecutus es studia sed nondum adeptus aliam superiorem licentiam?
Et ego res mediavales addictus sum, partim studiis scholaris causa, partim mea curiositate. Credo fieri posse nos locuturos fore, aliquando, si tibi placet.

Interea, ecce quamdam scidulam locutionum atque verborum dubiae lectionis
in sermonem tuum inventorum.
R. 2: litteratum pro “litterarum”? (Scio hoc non esse aliud quam lapsum calami).
R. 3: in quo (dissertatio) pro “in qua”?
R. 3: equiteorum pro “equitum”?
R. 4: metalleam pro “metallicam”?
R. 4: vestimenta eleganti modo, pro “nitida vestimenta”? (Elegans esse est enim hominis proprium).
R. 4: evidenter?
R. 4: magni pro “magne”?
R. 5: cum quorum, pro “cum quibus”? (Sed “cum” videtur regere “possit” ideo hoc loco non indigent nec “quorum” nec “quibus”).
R. 6: blantidiae pro “blanditiae”? (Si costructio est: “blanditiae me augere scientiam de armis metallurgiaque compulserunt” inveniuntur “studiosae” pro “studiose” et “antique” pro “et antiquis”).
R. 7: incepto magistri gradus confecto, pro “confecto magistri gradu" olim scilicet "infecto”? (Ambigo utrum ablativus assolutus uti possit hoc modo).
R. 8: anne?
R. 8: medievalum pro “medievalium”?(Periodus valde obscura... quomodo construi potest?).

Bene sta :P !
Marrucinus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Iov 28 Mai, 2009 9.45
Location: Bononia, Emilia / Theate Marrucinorum, Aprutiis.

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Iulia on Sat 06 Iun, 2009 20.27

Bene veniatis, Peredure ac Marrucine!
Gratulor tibi, Peredure, pro fluentissima tua Latinitate! In qua menda iam vix ulla reperiri possunt!
Sum ego Germana, oriunda quidem e Gottinga urbe Saxoniae Inferioris, nunc autem vitam dego Stutgardiae. De rebus autem mediaevalium minus docta sum, etsi vivam non tam procul a ruina arcis illorum de Hohenstaufen (cuius autem non iam multa supersunt). In Canada vero numquam fui, sed placeret aliqando petere. Tuum autem consilium Europae petendae valde laudo, nam sicut nobis Europaeis multa in tota America Septentrionali sunt detegenda, pluriesque iter faciendum, ut aliquatenus saltem intellegamus, ita certe vobis ad nos, immo eo magis, si historiae rerum gestarum dediti monumenta nostra vestris tanto antiquiora visatis. Alius enim est sensus historae temporumque in continente Americano atque in Europa imprimis meridionali, ut nonnulli Europaei primum apud vos versantes rideant notionem "historiae", si de centum tantummodo annis agatur, sed etiam nos e vobis discere possumus, ut melius intellegamus, quam antiqua sint monumenta, ut ea - utinam revera ita esset! - maioris, quam saepe fit, iudicemus atque tueamur. Corde me doluit, cum Romae viderem templa antiqua non revera tam foeda, quae tamen omnino neglecta iacere videbantur - at sane multi constat omnia, sicut esset iustum, servare, et Italia sic abundat antiquitatibus, ut omnes protegere iam non possit.
Marrucine, Bononiae unum tantum diem versata sum, sed urbs admodum mihi placuit. Imprimis universitas maxima, quidem, gaudet fama toto in orbe terrarum, valde scilicet historiae causa, sed etiam, nisi fallor, hodiernis lauribus satis ornata est. Invideo vero vobis Italis, quibus tot urbes praeclarae ex altero bello omnium gentium salvae, vel fere, egressae sint, cum nobis omnes fere urbes maiores deletae et postea multo foedius refectae sint. Bononia revera exemplum est urbis, quae splendorem antiquorum temporum mire servavit! Regionem autem Abruptium omnino ignoro, illam enim partem Italiae in Itineribus meis Italicis, quae fortasse omnes Germani suscipere amant, nondum attigi.
Optime valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Re: NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!

Emitteby Scipio on Sat 06 Iun, 2009 21.23

Salvete, Marrucine et Peredure,
clare Marrucine, ego Parmenses sum, studeo rebus oeconomicis in urbe mea. Cognosco facultatem tuam. Amicus meu stuit Linguis orientalibus Bononiae. Et ego lexi multas res de Civiltatibus Orientis.
Peredure, ego neque petivi Americam. Sed diligo historiam medievalem. Amo litteras italicas medii aevi: Dantem, Petrarcam. Me scholaro, lexi "Parzival" Wolframi Von Eschenbach, gratia trasliteratione germanica hodierna. Petivistine Italiam? Amas artem colinariam. Cognoscisne Atem culinariam parmensem?
Valetote
Scipio
"Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit."
Sallustius, Bellum Catilinae, liber I
Scipio
 
Nuntii: 118
Nomen dedit: Merc 06 Oct, 2004 14.30
Location: Parma, Italia, Europa

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron