Mercurius buboni s. d.
Quid? Novistine apud nos nuper comitia fuisse? Nonne et tu, bubo carissime, in Europa medio-orientali nidum tuum habes?
Ceterum, de electionibus illis nihil nisi malum tibi narrare possem. Quamquam enim nos bis candidatis nostris suffragamur (in prima enim occasione omnes candidati certant, in secunda vero solummodo in singulis locis terni, qui plurima vota acceperunt), tamen, licet proelium illud secundum die 23. Apr. futurum sit, iam nunc omnibus palam est socialistas victuros esse.
Vale. Budapestini, Idibus Aprilibus.
Veritate duce, comite labore.