Page 1 of 5

PRIVATE HELPERS LIST (to learn latin)

EmitteMissus: Mart 05 Sep, 2006 12.54
by Rhumak
RHVMAK TIRO VETERANIS PARIBVSQVE SVIS SALVTEM PLVRIMAM DICIT

Cum dissertio proximo mense orta, utrum iure forum bilingue tironibus aptum edocendis constitueretur annon, hunc finem pervenerit, ut auxilia nonnisi privata praebeantur, necesse est unum quemque nostrum aperte dicere utrum cuiquam auxilio privato esse possit/velit an minus: sult enim et potest, etiam linguas, quibus uti queat, indicato, exemplum meum secutus/a.

PRIVATE HELPERS LIST (to learn latin)
INDEX ADIVTORVM PRIVATORVM (ad latine discendum)

You can contact privately (with private messages in recommended linguages) this persons, if you want request some help for learning latin.

Quos privatim (nuntiis privatis sermonibus indicatis) adire tibi liceat, siquid subsidii ad latine discendum requirere velis.

1. RHVMAK ITALICE NEOGRAECE* HISPANICE FRANCOGALLICE BRITANNICE** ADIRI POTEST
*but if somebody want write in neogreecian, please write in latin letters, because the computer requests to convert the single letters, and this work is very tiring.
**I understand very easily this linguage, but I write not it without some grammatic error.
*sed cum, ad graece scribendum, computatrum singulas litteras verti iubeat (quod opus onerosius est) qui neograece scribere velint, litteris nostris utantur quaeso (ni quis qui recta graece scribam docuerit!)
**quam linguam facillime intellego, sed non sine ullo soloecismo scribo.

Valete

EmitteMissus: Merc 06 Sep, 2006 8.42
by Ericus Palmén
ERICUS PALMÉN
(praeter Latine et Finnice) Suetice, Theodisce, Anglice, Italice, Hispanice,
Francogallice adiri potest.

EmitteMissus: Ven 08 Sep, 2006 14.14
by Rhumak
Heus, nemo alis? Agedum, movete lumbos: latina lingua quae in charta triumphat in reti deficit: AVXILIVM PRAEBETE!

EmitteMissus: Sat 09 Sep, 2006 2.55
by Lucus Eques
Lucius adsum interlocutor et ego!

ANGLICE, ITALICE, FRANCOGALLICE, GERMANICE

EmitteMissus: Sol 10 Sep, 2006 23.47
by D. Vettius Saturninus
Auete omnes

Equidem antiquam Aegyptiam linguam inter alias intellego; maneo igitur dum illi scripturi resurgunt, si modo computatra sua hieroglyphice scribere sciunt.
Nihilominus, etsi uobis confido ideonissime functuris erudiendo esse, ut qui Latine aeque facile ac spiratis loquamini, ubi est is uestrum tam fortis qui Veronicam audebit pacare, si quando ea turpitudinem Anglitatis in suo situ carissimo legerit?

Valete

EmitteMissus: Lun 11 Sep, 2006 3.12
by Rhumak
Nemo pacare audebit. Omnes patiemur. Nobis omnibu Civitatem Romanam inermibus tollet.

EmitteMissus: Lun 11 Sep, 2006 3.15
by Rhumak
Vtcumque nil erit Veronicae nostrae quod irascatur: nam in litteris privatis solummodo docebitur. Hic index non ad linguas vulgares inferendas, sed ad inscriptiones indicandas tantum, quis linguis cuique litteras mittere liceat et oporteat.

VALETE

EmitteMissus: Lun 11 Sep, 2006 10.07
by Scipio
Anglice, Germanice, Francogallice, (praeter Italice ac Latine) loqui ac scribere possum.

EmitteMissus: Iov 14 Sep, 2006 17.44
by Rhumak
Rhumak omnibus adiutoribus spd

1) Nemo alis se inscribere vult/potest?

2) Erice, quaeso doceas hic index simul completus quomodo oblivione rerum computatralium salvetur, quoque in loco situs ponendus sit. Quaeso etiam cures ipse ponendum, vel, ni potes, alis a te delectus vel sponte prolatus faciat.

Nuncusque quinque tantum sumus: quorum unus priscis Aegyptiis* tantum auxilio esse potest! :lol:

Vale(te)

* Nescio qua lingua nervus Antonii loqueretur, sed si latine loquebatur, Cleopatra latine optime intellegebat. Cui auxilio esse vis, mi care Vetti? :lol:

EmitteMissus: Iov 14 Sep, 2006 17.51
by Mucius Scaeuola
Mucius pusillum auxilium suum praebet!

Italice (etiam si magna abundantia italice loquentium uideo)
Anglice (etiam si non ualde peritus sum huius linguae)

:oops:

Spero me quondam plures linguas fore ut discam...
Valete!

EmitteMissus: Iov 14 Sep, 2006 18.00
by Rhumak
Muci, video te nexum "msn" habere! :D et ego. Indices ad invicem dicier oportet!

Valde Vale :D

EmitteMissus: Iov 14 Sep, 2006 18.28
by noricus
noricus omnibus

saluete! mihi, carissimi, ignoscite quaeso (scio nempe mihi nimis iam ueniae indulsum esse :lol: ), sed non intelligo cur necesse sit nouis sodalibus peregrinis consulere uocibus. cum enim quis nuntios huc inlatos legere potest, tunc etiam aliquid scribat uel saltem mox scripturus sit...

utcumque sit: non puto uos putare me cuiuis nouo sodali consulere deceat siue Latina siue quacumque alia lingua. :D si tamen umquam necesse fuerit loquar inprimis

Germanice et Anglice.

praeter ea etiam bene Austriacis dialectis excepto Vorarlbergerisch, nonnumquam Berolinensi utar, tardius quoque Graeco antiquo et forsitan Francogalico, modo his uocibus non longiores epistulas scribere debebo...

ualetote

EmitteMissus: Iov 14 Sep, 2006 20.19
by Rhumak
necesse non est, sed primum libet: dein, forsitan, utile erit.
sed si quandam veram rationem nosse cupis, dicam: aliquot iam ante dies angliloquens quidam subsidium nostrum petiit. Is iam eo subsidio fruniscitur, quantum scio, quando litteras ad Ericum optimum nostrum, simul ac ei id licere dixerimus, illico misit (nescio an perrexerit).

Vale mihi
:D

EmitteMissus: Iov 14 Sep, 2006 22.16
by Ericus Palmén
Ericus Palmén Rhumaki s.d.
Tibi nescienti an perrexerit illa "angliloquens" mihi scribere, respondeo me nonnulla iam electrogrammata ab ea accepisse nec dubitare, quin verum habeat ardorem Latinitatis discendae. Vale!

EmitteMissus: Ven 15 Sep, 2006 1.27
by D. Vettius Saturninus
Vettius Rhumaki Latinissimo s.d.p.

Nonne Cleopatra, una Ptolemidum, Graeca fuit? Nonne Antonio, Caesare, Octauiano Graece collocuta est? Nescio num "utraque lingua" scieret uti.
Si quid autem uertendum aut Graecus aut Hispanus aut Gallus aut Nipponus (ut ita dixerim Japanese) a me petit, possum; attamen, ut cuius Latinitas mendosa mediocrisque praebeat, uix ausim quemquam docere.

Vale