Quaestiones Vaticanae

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulia on Sol 02 Dec, 2007 1.18

Iulia Phlebae amico suo ceterisque sodalibus s.p.d.

Exemplum tuum, optime mi Phleba, secuta sum, et profecto nonnulla inveni, quae admodum mihi placuerunt.
De hac autem sententia paullulum obstupui:
"Tantummodo cum futurum certum est uti realitas positiva, tunc praesens dignum est ut vivatur."
Haec omnino contradicere enim mihi videntur doctrinae philosophorum antiquorum, qui beatitudinem vitae non in futuris, sed in praesentibus quaerunt rebus. Certe hi non ex religione christiana scripserunt aliaque de rebus futuris, i.e. post vitae exitum, exspectaverunt, multi vero nihil certi dixerunt, sed varias possibilitates obtulerunt, utpote coniunctionem animarum cum Deo, quiscumque deus ille sit, vel dissolutionem omnium rerum, ergo etiam animarum, in nihilum. Tamen etiam sine illa certitudine de rebus futuris praesens tempus bene vivi posse mihi videtur. Estne discernendum inter dua genera spei, scilicet inter hanc, quae ad vitam terrenam spectat, et aliam illam, quae post mortem in Deum nos susceptum iri docet? Quarum esset prima fallax illa, de qua philosophi docent, altera secura illa Christiana. At si ita est, quomodo inter se coniunguntur et pendentur? Et quomodo ad singulos dies et ad vitam praesentem pertinent? Dicimus quidem cum Seneca "quisquis dixit 'vixi', cotidie ad lucrum surgit" (ep.12.9), et profecto, magis gaudet, qui de bonis sequentis diei tamquam de non exspectatis gaudet, tamen spes dierum meliorum temporibus difficilibus nos erigere potest.
At etiam sine spe illa aeterna credo homines praesens tempus digne vivere posse: Nam si aliter se haberet, oporteret ante adventum religionis Christianae neminem praeter fortasse aliquos philosophos, qui immortalitatem animae receptionem eius in potestatem quandam superiorem docuerunt, bene ac digne vixisse. Immo mihi ipsi quodammodo solacio est ante oculos mihi ducere quam parvulus sit hic noster mundus in universi immensitate, neque satis Christiana sum, ut quid pro certo credere possim post mortem; magis in ea re cum philosophis antiquis consentio, qui pluria aperta relinquunt. At si altera spes vana ac fallax, altera non omnibus tam certa, quam Papa postulat, quae spes denique est, quae nos vivos servet, quae ad res arduas superandas nos incitet? An profecto ad vivendum tempus praesens recurrendum est et ad philosophos antiquos? At constat esse aliquid spei, nam quis est, quin aliquid speret exspectetve? Ardua nos superare posse solum in notionem virtutis pietatisque nisi dubito, neque revera omnes possunt, suntque et suicidae Christiani et maxime vitae fidentes non Christiani.
Nuper nescioquo loco legi articulum homines natura optimistas esse, et exspectationes futuras intentius a nobis praesensi quam recordationes temporis perfecti; imprimis cum de morte agatur, quae nemine intercedente maximam nobis oporteret ducere in desperationem, statim cerebrum animi beatitudinem defendere. Apparet ergo spem nobis naturalem esse. Quorsus ergo spectant aut praecepta philosophorum aut ecclesiae? Videtur quidem ecclesia in hoc puncto magis cum natura congruere, immo originem religionum in hac ipsa hominum natura inveniri posse credo, quae optimistas irreparabiles nos reddit et itaque vel in rebus difficillimis omninoque desperatis aliquid habere vult, quid speret. Si autem ita natura et ecclesia in ea re congruunt, quid de sententia philosophorum, quae haud falsa mihi videtur, imprimis cum ante oculos mihi pono quot homines spe lucri futuri parum honeste se gerunt. Hocne praestet spes, ut ad crimina nos incitet? Nam est illa species spei, illius autem, quae ad vitam spectat. Ergo spes ad vitam pertinens illa profecta vana, altera autem non Christianis seclusa estne, quod licet ita sit tamen illi nihilo minus digne tempus praesens vivunt? Quae denique est vera spes, et quorsus spectat??

Quam optimum vobis exopto primam dominicam adventus!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron