In natione nostra, quae, Iulia, eadem quod ad dialectos patitur quae vos Germani (nam, ut dixi, plebimidia dialectos in margines compellunt, praeter tres [florentinam vel tuscanicam, quae "koinèn dià lekton" nostram, post Dantem Alagherium, constituit; romanam vel latinam, qua ipse loquor et quae plurimum post ultimum bellum floruit per Neorealismum cinematographicum*, ita ut situm suum in plebimidiis pervicacissime nuncusque obtinuerit; denique neapolitanam vel campanicam, quae propter plurimas latissimasque migrationes populi illius in septentrionem italicum - et ad Germaniam usque tuam!! - notissima dialectorum italicarum facta est in mundo, necnon etiam propter ingentem numerum histrionum utriusque dramatis speciei habilissimorum, cantorumque ubique Italiae orbisque notissimorum, quos urbs illa peperisse quivit]), in natione nostra, inquebam, functa gubernatio eiusque anterior nonnullas leges ad dialectos servandas tulerunt, ut nunc alicubi signalia quidem ipsa urbana dialecto inscripta cerneres (hoc vg Romae fit, quod ex audito comperi, quia non inhabito; atque saepissime in Sardinia, ubi propter mirabilem similitudinem cum lingua latina, dialectos Sardorum pro maxima cura servando - et merito quidem - habetur): sed, ut dixi, haec nova mens in dialectos scholas adhuc vix permeat

*Neorealismus schola italica fuit, in qua registae clarissimi ut Victorius De Sica ("Roma città aperta" "Ladri di biciclette" ["Roma urbs aperta", "Fures velocipedum"]) plurimas pelliculas romane recitatas ediderunt, quae huic dialecto situm honoratum et perpetuum inter linguas per plebimidia usurpatas tradidit.
Valete mihi