Page 6 of 6

EmitteMissus: Iov 14 Sep, 2006 13.08
by Mucius Scaeuola
Mucius omnes sal.d.

Saluete, amici! Partim uariis negotiis, partim mea inertia :oops: epistulam a te mihi datam, Mercuri noster, tardius quam uoluerim ad papam misi. Attamen eam misi, et nunc resposum expectabo. Si eum accipero, uos ilico certiores faciam! :)

Valete et ignoscite mihi mea mora!

EmitteMissus: Sat 16 Sep, 2006 12.12
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Mucio s. d.

Equidem e tuo silentio, amice, iam pridem conieci litteras nostras nonnihil morae pati... :D Sed melius sero, quam nunquam! Et non refert a te nunc illas esse emissas, quia pagina Vaticana nuper visitata non sine indignatione intellegi etiam nunc nihil ibi Latine descriptum! Iam nunc cum te exspecto responsum papale! Vale. Budapestini, a. d. XVI. Kal. Oct.