Nova carmina Latina

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 08 Nov, 2007 20.44

Marcus Mercurio suo Hungarico s. d. p.

Code: Select all
In fora Pannonicum doctorem te rediturum
nunc video: verae quod mihi laetitiae.
Di tibi praesidio semper sint - haec mea vota - 
atque nova lauro tempora digna tegant!
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 12 Nov, 2007 14.14

Mercurius Iuliae Marcoque s. d. p.

Gratias pro tuis verbis votisque, amici (et tibi Marce, pro epigrammate tuo meis versiculis multo elegantiore)! Ita vero est: dissertatione mea iam iam perficienda tantopere detineor, ut vix aliis rebus vacare possim. Sed, mense Decembri - si Deus iuvat - ad vos redeam! Valete. Ex castro Budae, d. XII. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

doctor

Emitteby Phlebas on Lun 12 Nov, 2007 23.27

Phlebas Mercurio, Iuliae Marcoque salutem dicit

Verba tua, Mercuri mi, verba vestra, amici cari, libentissime lego.

"Luctor doctoris nomen habere petens", scribis, Mercuri; quaero quod doctoris nomen significet et, mediaevalia nostra investigans, invenio:
Nauigat in medio partemque relinquit utramque
Gregorius noster, reffugitque pericula uocum;
Cantus Syrenum fugiens uitansque Caribdim
Musica letatur Michalo doctore suosque
Corrigit errores, tali dictante magistro. (*)

Mihi placet doctor ille, qui rectum cursum, aequilibrium musicae, inter scopulos adversos invenire potest.

Vale, valete

(*) Anticlaudianus, III 464 - 468
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Iulia on Mart 13 Nov, 2007 19.53

Iulia Mercurio, Phlebae, Marco carissimis s.p.d.

Eheu, optime mi Mercuri, poetria equidem non sum: Habeo quidem versiculos quosdam, qui autem ne mihi ipsi quidem placent quosque indignos habeo, qui palam legantur, ita ut ad Gauss meum recurram, qui dixit "pauca sed matura". Neque nunc mihi mens satis vacua est ad versificandum. Polliceor tamen me proximos versus, quos componam, tibi dedicaturam esse! :D

Gratias, care Phleba, pro verbis ex Anticlaudiano Alani ab Insulis excerptis. Iterum iterumque video, quanta opera praestantissima omnino ignota mihi sunt, cum auctorum antiquorum, quorum librorum minima pars mihi nota est, tum imprimis posteriorum, qui numero longe plures immensam copiam scriporum nobis reliquerunt, quorum vix ulla umquam legi, et valde doleo, quod non omnia simul legere possum! Altera ex parte: Nonne optima consolatio materiem legendam numquam nobis defecturam esse? :lol:

[Ultimo tuo nuntio lecto, Mercuri, vehementer spero te mense Decembri dissertatione conclusa iterum ludi magistri partes suscepturum esse, ut ad plura legendum me cogas!]

Valete quam optime, amici!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

doctor universalis

Emitteby Phlebas on Merc 14 Nov, 2007 23.12

Phlebas Iuliae, Mercuri Marcoque salutem

Iulia nostra mentionem inicit de Alano, est operae pretium titulum Alani recordari:

BIBLIOTHECA AUGUSTANA
Alanus ab Insulis (Alain de Lille), philosophus theologusque scholasticus, «doctor universalis», natus est incerto loco circa annum 1120. magister universitatis parisianae. obiit anno 1202 in oppido Clairvaux.

Valete quam optume
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42

Emitteby Iulia on Iov 15 Nov, 2007 23.23

Iulia Mercurio, Phlebae, Marco s.d.p.

Quod ad nomen doctoris attint, optime Phleba, quae Goethis Faustum egregie amo facere non possum, quin etiam ex illo opere locos duos, qui in mentem mihi venerunt, citem:

Dicit faustus in magno suo monologo initiali (v. 354 sqq.):
"Habe nun, ach! Philosophie,
Juristerei und Medizin,
und leider auch Theologie
durchaus studiert mit heißem Bemühn.
Da steh ich nun, ich armer Tor
und bin so klug als wie zuvor;
heiße Magister, heiße Doktor gar
und führe schon an die zehen Jahr
herauf, herab und quer und krumm
meine Schüler an der Nase herum -
und sehe, dass wir nichts wisen k
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Die Apparitionis Domini

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 06 Ian, 2010 21.07

Partibus Eois desertis sidere ducti
Infanti puero dona tulere magi.
At nunc ossa virum templum praegrande tuetur,
Quod superat patriae moenia celsa meae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Previous

Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron