Iulia Paulo ac Favonio sal.
Sint duae rationes scribendi in certis numeris, sed generaliter malunt melioris legibilitatis causa omnem litteram non plus quam ter scribere (i. e. IV, non III) et unam solum minorem litteram ante maiorem ponere (ergo XVIII, non XIIX). Ceterum id IIM ambiguum est: Potest significare aut MM aut MCMXCVIII (1998). Ob eam causam praefero MM. Etiam pueri (et puellae

), si hodie numeros Romanos discunt, eam rationem discunt esse rectam.
Oportet autem scire alias rationes scribendi esse, ut intellegere possimus.
Tamen: Numerus undequinquaginta estne IL aut potius XLIX?
Valete.
VIII. (aut IIX.?) Kal. Oct.