De elisione et caesura

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De elisione et caesura

Emitteby Minetta on Ven 29 Ian, 2010 16.10

ubi est caesura principalis in his versibus Catulli et Vergilii?

1. Cat. Carm. CI.iv (“et mutam nequiquam alloquerer cinerem”). elisio-ne inter “nequiquam” et “alloquerer” neglegi debet? si ita est, quae Catullo sit ratio neglegendi elisionem?

2. Aen. VI.cxxxi (“dis geniti potuere. tenent media omnia silvae”). nonne caesura principalis post “potuere” esse debet. cur non est post primam sillabam pedis, ut solet? estne exceptio?
Minetta
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 19 Ian, 2010 17.43

Re: de elisione et caesura

Emitteby Ericus Palmén on Ven 29 Ian, 2010 21.27

Ericus Palmén Minettae s.d.p.
In versu Catulliano a te commemorato praeter consuetudinem elisio caesuram pentametri praecedit:
”ét mūtám nēquíqu(am) || álloquerér cinerém”. In carmine, de quo agitur, Catullus se ”multas per gentes et multa per aequora” vectum ”ad miseras inferias” advenisse dicit, ut fratrem defunctum ”postremo” donaret ”munere mortis”.
Pari ratione poeta normales rationes metricas neglegens in carmine 30, quod e versibus maioribus Asclepiadeis constat, compluries elisiones et caesuras miscet, quin etiam caesuram ita collocat, ut eā aliquod verbum dividat: ”Álfēn(e) ímmemor átqu(e) || únanimís || fálse sodálibús (v.1), Néc fact(a) ímpia fál||lác(um) hominúm || cáelicolís placént (v.3), Cértē túte iubé||bás animám || tráder(e), iníque, mé / índucéns in amó||rém, quasi tút(a) || ómnia mí forént (v.7–8), Ídem núnc retrahís || t(e) ác tua díct(a) || ómnia fáctaqué / véntos írrita férr(e) || ác nebulás || áëriás sinís(v.9–10), Sí t(ū) oblítus es, át || dí meminé||rúnt, meminít Fidés, / quáe, t(ē) ut páeniteát || póstmodo fác||tí, faciét tuí (v.11–12).
Equidem inter haec duo carmina quandam similitudinem video: in utroque Catullus profundissimam suam animi maestitiam exprimit, quam sentiens prae singultu et lacrimis non nisi fracta et concisa verba ex ore emittere potest; nihili fere interesse, quibus locis caesurae collocentur, cum animus luctu et desiderio carissimi fratris mortui aut delusione ab amico fallacissimo allata completus sit.
In Vergilii autem versu ”dís genití potuére, || tenént medi(a) ómnia sílvae” nihil metrice irregulare est. In versu hexametro caesura post syllabam tonicam secundi vel tertii vel quarti pedis collocatur aut in tertio pede, si dactylus est, post primam syllabam atonam, ut in dicto versu Vergiliano factum est. Quattuor igitur casus distingui possunt:

1) –vv –||vv –vv –vv –vv –v
2) –vv –vv –||vv –vv –vv –v (hic casus usitatissimus est).
3) –vv –vv –vv –||vv –vv –v
4) –vv –vv –v||v –vv –vv –v.

Hoc est schema principale versūs hexametri dactylici, id est versūs e senis dactylis constantis, quorum ultimus catalectus est sive trochaeo (–v) aut spondeo (– –) similis. In omnibus versibus Latinis ultima sylaba anceps est, id est libere aut brevis aut longa esse potest.
Quamvis dactylicus appelletur, versus hexameter haudquaquam semper e solis dactylis constat; immo dactyli primus et secundus et tertius et quartus (interdum etiam quintus) spondeis compensari possunt.
Spero me iis, quae supra disserui, satis lucide tibi principales quasdam regulas artis metricae illustravisse. Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: de elisione et caesura

Emitteby Rhumak on Sat 30 Ian, 2010 15.06

Minettae Ericoque spd

Magistro Erico optime disertissimeque explanante dictis pauca addiderim: Catulli carmina exemplum lyricorum graecorum, praesertim Alcaei, adhuc fortiter gravat: hic non semper, immo raro, caesuris tam rigidis utebatur, quibus e.g. Horatius utitur et quas hodie dicimus esse iustas caesuras, eg, asclepiadeorum versuum. Ecce exempla ab Alcaeo sumpta (sermo graecus latine translitteratus est):

ALCAEI XII (LXXXVI), 1
kàt tàs pòlla pathoìsas kephàlas kàkcheé moi myron.
(mihi caput multa passum unguentis obline)

EIVSDEM XIII (LXXXVII), 3
estàsanto tyrannon, még' epaìnentes aòllees
(tyrannum posuerunt, multum simul omnes laudantes).

(sumpsi ex Ianuarii Perrotta et Bruni Gentili "Polinnia", ed. D'Anna, Messinae, 1955, pp. 206-7)

Hi versus longe aberrare videntur a schemate versus "Tu ne quaesieris || scire nefas || quem mihi, quem tibi": in priori enim altera, in altero utraque caesura haud observatur. Talia videndo duas conclusiones sumere possumus:

I) Horatius videtur artem sat rudem, quod ad "technicam" pertinet, sumpsisse a maioribus, et aliquatenus rigidiorem severioremque, quod ad aspectum formalem, reddidisse.

II) Catullus, qua Horatio senior veterique regulae parens, videtur nondum talem tantumque, quem Horatius, rigorem habuisse in componendo: scilicet exemplum et regula Horatii eum nondum obligabant, quod serioribus poetis latinis factum est, liber autem erat parere Graecis (si oxymori veniam datis). Haec certe observationes ericanas de sensu poesis catullianae, quem metrica "fracta" adiuvaret, non negant nec negare voluerunt.

Quod ad caesuram hemistichii pentametri, dicenda est diaeresis semper observari apud poetas classicos: numquam igitur, quod scio, fieri potest ut versus ita se habeat: "et mutàm *nequiquàm || alloquerer cinerem" ad poetam classicum: sed Catullus est antiquus: apud hos fieri potest ut illa diaeresis non observetur (fit nonnumquam iam in saturniis versibus Enni et Naevi quos hic brevitatis causa non cito, sed si petieris, citabo): non hic, scilicet: Ericus bene fecit dividens versum illum ut divisit: sed alibi videmus versus tales, qualem tu, Minetta, hunc epitaphii ad fratrem versum esse credideras: videmus enim in LXVI, 48 "Iuppiter, ut Chalybum || omne genus pereat": synaloephe, viden?, sperata non venit. Tibullo et Ovidio scribentibus numquam talia facta, sed aetate posteriori, imperio Romanorum soluto, latina lingua classica occidente, rursum talia emerserunt alias ob causas (eg imperitiam scriptorum qui iam non nativi latine loquentes erant): legimus enim apud Paulum Diaconum:

"fert Pietatis opem Vrbe vocamen habens"
"carneus aethereo ignis ab igne perit"
"cogeris imperio improbe sessor, abi!"
"muneris accepti abdita facta patent"
etc.
(Hist. Lang., apud cap. XXVI).

Tales regulae, quibus Ericus innuit, utiles sunt, cernentibus utrum respiciantur necne, ad experiendum utrum poema classicum sit necne, ea ipsa de causa, quia anteriores serioresque minus rigide se habere videntur.

Valete!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De elisione et caesura

Emitteby Minetta on Sol 31 Ian, 2010 21.15

Erico Rhumakique s.p.d.

certe quidem mihi responsum promptum et lucidum dedistis. plane multum de metro mihi discendum est. confirmavistis (ut sperabam!) elisiones frequentes et metricam fractam in dictis versibus Catullianis animi commotum exprimere. ignara eram aspectus historici a te expositi, Rhumak. multas gratias!

valete
Minetta
 
Nuntii: 5
Nomen dedit: Mart 19 Ian, 2010 17.43


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron