Iulia Rhumaki Soteri Dionysio Fabiano ceterisque s.p.d.
Soter, spectatissime mi amice, prorsus nescio, quam ob rem putes tibi veniam esse petendam!

Ex contrario gaudeo, quod tot loca nobis in memoriam revocasti praestantissimorum sodalium, inter quorum numerum inmerito etiam me numerasti. Fieri non potest, quin prorsus tibi assentiar. Etiam quae scripsisti tu,
Fabiane optime, omni pectore probo.
Disputatio haec,
Dionysi, illuc spectat, ut Lingua Latina quam prudentissime adaptemus temporibus hodiernis. Nam cum non sit terra, cuius incolis lingua Latina sit propria, nostrum est verba nova introducere. Hic quando dico 'nostrum' esse, eo verbo designo nos omnes, quibus lingua Latina viva cordi est. Id iam sunt admodum multi, ita, ut non iam singulis hominibus liceat sua sponte nova verba in usum activum introducere, sed tamen multo minus, quam ut singuli nihil possint efficere. Si scire volo, Anglice quid dicitur res quaedam, Anglum interrogabo, quippe qui linguam suam optime noverit et perfectum sensum, ut ita dicam, habet linguae suae. Sed Anglis non possum nova verba imponere, quod nimii sunt locutores. Romanos interrogare non iam licet, ergo nobis, qui in variis vivimus terris, quorum nulli est perfectus ille linguae sensus, verba nova sunt creanda. Hoc autem non fieri potest nisi continuo disputando, experiendo, reiciendo, ut in fine optimum inveniamus verbum. Certe, sunt praestantissima lexica etiam verborum recentiorum, e quibus praeterire non possum Lexicon Recentioris Latinitatis a Vaticano editum et iam in complures linguas conversum, tamen consulunt lexica potius, quam imperant: imperat solum consuetudo communis, ut recte monuit Fabianus noster optimus, neque etiam haec quidem immutabilis est, quamvis res sit difficillima. Cum autem nos simus pars communitatis, etiam consuetudo sive potius consuetudines nostrae aliquantulum efficere poterint - si quando novum lexicon editur Latinitatis recentioris, fortasse inerint, quae hic disputamus!
Rhumak, amice carissime, ludificasti verba mea pizzam cappuccinumque, quae multo minus Latine sonarent quam e.g. computatellum tuum, et proponis offam et caphelac. Ad haec dicam: Id verbum, quod Anglice dicimus coffee, Italice caff