De causis maiestatis rei publicae Romanae
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 27.07.2003 - 19:06 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Romanis antiquis vita rustica honestissima videbatur. Est enim, ut ait Cicero, parsimoniae, diligentiae, iustitiae magistra. Maiores virum bonum cum laudabant, ita laudabant: Bonus agricola bonusque colonus est.
A maioribus boni mores colebantur. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Concordia maxima. minima avaritia erat. Iurgia et discordias cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virrtute certabant. Praeclara facta putabant divitias.
Cato, qui fuit et aequalis et adversarius Caesaris, in senatu aliquando haec fere dixit: "Nolite, senatores, existimare maiores armis rem publicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, pulcherrimam eam nos nunc haberemus. Nam sociorum atque civium, armorum atque equorum maior copia nobis est quam illis maioribus. Sed alia fuerunt, quae illos magnos fecerunt: Virtus, probitas, pietas, industria, iustum imperium, animus liber".