by Mentifex on Iov 14 Apr, 2005 5.18
Quae dixisti supra de coloribus, credo esse veritatem. Fui egomet olim magister in lingua Latina et in lingua Germanica, at per maximam partem meae vitae attemptavi creare mentes artificiales, id est, "mentificare." Nunc quaero vias varias ad nuntios transmittendos de venturo saeculo artificialium mentium. In aliis partibus cyberspatii inimici mei persequuntur me et derident opiniones meas, dicentes me non habere ius philosophare de natura mentis quia non sim Doctor Philosophiae. Si diutius affligunt me, me spero invenire in his nuntiis Latinis refugium et tranquillitatem et opportunitatem philosophandi. "Rara temporum felicitas, ubi sentire quae velis et, quae sentias, dicere liceat."