Versificare necesse est!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Agricola on Merc 30 Aug, 2006 14.25

Ciao Stefano!

Regia Famae

Inter utrumque polum triplici confinia mundo
sunt loca coelestes regnans ubi Fama recessus
condidit ut quamvis mediis regionibus absens
vulgi perspiciat seu quae rumor omnia finxit
...
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Merc 30 Aug, 2006 14.30

Inter utrumque polum triplici confinia mundo
sunt loca coelestes regnans ubi Fama recessus
condidit ut quamvis mediis regionibus absens
rumor perspiciat seu quae vagus omnia finxit
...
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Merc 30 Aug, 2006 17.57

Ciao Matteo!

E' inutile che de qua voi ci passate
quanno che le ragazze nun ce l'avete
gli selci della strada gli logorate,
le sòle delle scarpe le rompete!

O nulli sponsi! per frustra hac praetereuntes
ruptae sunt soleae tritaque saxa viae!

Vale!

Sed necdum quis ille Maximus esset novi (an carminis tui illam partem parum intellegi? :oops: ).
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Ven 01 Sep, 2006 18.53

Glaucus dicebat nullae concumbere malle
quam Scyllae, non si se Venus ipsa petat:
Hoc facit indiciis offensa Erycina paternis
Circe, sperato ne potiare toro
.......

Stefane, hoc in foro non scribam ulterius, habes inscriptionem meam si mihi quid dicere velis, valeas!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sol 03 Sep, 2006 0.34

Vergilius noster, "Vos," inquit, "relinquere uelim."
Omen uertatur! Phoebus te reuocet!
Ipsae intercedant optato Mnemosynides!
Iam numerus uatum est dignorum exiguus!
Prius desereret modo Sirius Oariona,
prius Neptunus regnum salsipotens,
prius Euridicen uasto captam Orpheus Orco,
quam numeros uates quem olim Musa uocat!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 27 Sep, 2006 17.57

Qui prohibere noluit, sinit crimen.
Canis tuus perambulantem me morsit,
hera. Au! Dolet! Sed praeteris, siue ignorans,
quasi innocens, nec respicis quidem factum.
Sed respicit canis: me deridet, tamquam
me prouocans, cupidus proximi morsus.
Quis est alis triceps hic corculum Ditis?
Fauces enim nemo suas uitat saeuas.
Cuius ferox innata mens est; cum uulnus
oblique sanguinem mittens meum rides,
temet praebes humanitatis doctam omnis.
Negas; fecisti; iam immemor facti pergis;
"Pathemata mathemata," inquis; non curo.
Te diligenter Nemesis obsecutura est.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Sol 12 Nov, 2006 16.19

Rhumak omnibu poetis superstitibus spd

Post gravem cenam, qua necdum liberor, multa nocte sed sole splendenti ecce sum ad pedes Parnassi montis:

"Nos, Musae, heu, Phoebi sata pignora, deseruistis?
pluribu nam nemo iam mensibu verba foro dat
quae numero inclusa hexametro aliove canantur!"
"Quid quereris? Puras, pulchras, nec numine parvo
progenitas, nec monte pusillo compositas nos
numine nostro, subtraheres fidibus tractesque ig-
nobile sistro? Nonne vides ut nil facias de
caesuris? ubi rumpendus versus non rumpis:
rumpere verba, procax, mavis quasi sintque soluta...
nec plani dicti: numeri bibuli deliri:
vae, viden ut cum tu, tum nos quoque claudum habeamus
versum? polluis virginitatem nostram! Abeundum!
quid supplex lacrima haec? Abeundum! quid tua prex ad
nos? Abeundum! nam tibi Lar est: est repetendus!
Inque palude est? Est repetenda! Stantque ibi muscae?
sunt repetendae! Nos sine virginitate beemur."
"Quo sine virginitate beamini?" "Perdite, verbum est!"
"Ohe, ignoscite..." "Abi, nec te prorsum videamus!"

Maesto abeo passu, subita at vox tenuit euntem:
"Siste, bubulce, gradum: scribisne, bubulce, apud Ylen?"
"Nam" "Potuit?, valuit?, voluit?, non pellere ineptum
vostrum aliquis? populanda manent fora, carmina crescant!
Vetti, ubi tu? quaeque, Agricola, antra serant te? Adeundum!
Cur nos deseritis? Adeundum! visite montem
nostrum: adeundum! culta poesis pellat ineptam!!
Floreat et nos in Tuscorum barbara tela
victuras iaciat! Salvemini, Graecia, Roma!!
Ilicet et tibi, Tusce boari, ac dicta referto
comparibus cunctis: ars maxima nostra poesist:
te solum colere hanc quire, heu, qui, Tusce, rearis?
Tu quoque - credatur? - melior fieri poteris iam
caesurae parens: viden ut fluat optima versus
lympha quieta volans nec linguam sistere cogat?
si sistit belle est, dum ne bona flumina frangas:
Nonne ita fis melior? agedum, comites revocato!"
"Conabor, pulchellae pupae, nullo dubio!!!"
..."AAaaaaaargh!!!!"

...Mira somnia!

VIVAVUVE
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 26 Mai, 2007 1.04

Despexit uultu cum inclementi Brasilira
bifrons balbum me linguae degeneris.
Quam male, ait, loqueris. Tace. Cuius sed didicisse
effeci linguam iam plusquam illa meae:
centum ego post horas; annos post tres Brasilira.
Men despexisti, quae tam tarda fias?!!
Pestiferae mihi quidam Amazonae nempe uidetur
exsorpsisse culex facta tui cerebri!
An te exsecrauit potius magus androphagorum
cum pubesceres tota in barbarie?
Numquid laedunt uerba? Vale, Lusitanica lingua.
Atqui tu, cyanops stulta, memento mori.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Sat 26 Mai, 2007 1.32

Lusum ex opera quaeris amore non repertum;
si qui tetigit forte te amor locas in illo
em qui intro operam debuerat labor profundi:
Volcanus habet praemia si viros fatigat;
dulcedine avet saeva Venus terendo eosdem:
nunc alterius praemia ad alteram, alterius
ictus iaculo, mittis et alteri dat alter,
haec nidet ei et donat eum tuo labore:
His coniugibus non bene convenire dicas?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Sat 12 Ian, 2008 2.33

Verum video? hic suboles negata Homero est?
Nullum Asclepiades filium habet, neminem et asseclam?
femina nulla plectrum
servat et Sapphi veteris nulla novat iuventam?
Nullo novo novatur Saturni vetustas?
Iam displicebit ludere musicam,
Alcaee, rhythmi sancte pater, tuam?
tam gratum item est chordas habere
et fidibus modulare vocem,
ut - per vos liceat - libeat mihi dicere id ipsum,
idque lyra: facit hic carmina nulla lyra!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron