Page 3 of 3

De Bricii examinibus

EmitteMissus: Sol 13 Iun, 2004 16.41
by Herimannus
Herimannus Bricio

Nuper redii et mirabiles quaestiones quae tibi impositae sunt obstipui. Omnia bona tibi opto!

Novocomi, Id. Iu. MMIV

Post examina

EmitteMissus: Merc 23 Iun, 2004 20.30
by Herimannus
Herimannus Bricio sal. dicit

Iam dimidium Iunii mensis superavimus. Nonne iam perfecta examina tua? Nunc vacare colloquiis Latinis potes.

Vale!

Novocomi, a. d. IX Kalendas Iulias.

EmitteMissus: Merc 23 Iun, 2004 23.43
by argentea
salvete!
adhuc magis legebam colloquia, nimis difficile putans scribere latine, sed nunc volo me vobis vere adiungere. venio e pannonia et nuper finii gymnasium - et simul studere latinum, nam ad universistatem haud latinum studebo...
Brici, vere discis latinum secreto? mihi incredibile videtur - parentes magistrique a me noti magis volunt iuvenes latinum discere.... eas prosperrime! :-)
valete, et ignorate omnes errores!
argentea

EmitteMissus: Merc 30 Iun, 2004 17.46
by Bricius
Salvete omnibus !

Cras sciam si succidi examinationem scholae rerum publicarum Burdigalae. Nescio si nocte dormine potero...

Valete !

EmitteMissus: Sat 24 Iul, 2004 3.07
by Uri
Omnibus doctissimis salvete

cum iuvenis atque aliquantum lingua latine imperitus sim, aliquem spero invenire qui mecum litteras scribere et accipere velit, et si potest, meos errores corrigere.
studeo linguam latinam iam per tres annos in Hierosolymis, et maxime hac pagine quam nuper inveni gaudeo.
Spero nonnullas responsas accipere, et gratias ago vobis.

Uri

De epistularum commercio instituendo

EmitteMissus: Sat 24 Iul, 2004 14.55
by Marcus Favonius
Pax tecum, Uri.

Te Hierosolymis linguae litterisque Latinis studere et in colloquia nostra venisse gaudeo :) .

Oro te scribas, „quidquid in buccam venerit“, ut ait Petrarca poeta Italicus. Et Cicero ad Atticum: „Si rem nullam habebis, quod in buccam venerit, scribito“ (1, 12, 4).

Quid vero censes his de thematis:
-Quomodo in terra Israel Latinitas colitur?
-De rebus archaeologicis (de Iudaea antiqua, de Hierosolymis antiquis, de Massada, de Flavio Josepho...),
-De rebus ad praesentia pertinentibus,
&c. &c. &c.

Equidem, cum officii mei munus sit litteras Latinas docere, paratus sum non modo ad instituendum epistularum commercium, sed etiam ad epistulas tuas corrigendas et emendandas, idque „privatissime et gratis“ :lol: .

„Suscipiat verba mea cor tuum“ (Prv 4, 4).

Vale.

IX Kal. Aug.

EmitteMissus: Sat 24 Iul, 2004 21.06
by Beatus Bernardus
Marco et Uri omnibusque amicis s.p.d. B. Bernardus:

Gaudeo aliquem ex Hierosolymis in rete nos Latine adloqui! Salutem tibi do, Uri. Atque Marce, fortasse et me corrigere possis? Ego magister sum in theologia. Artem Latine loquendi re vera exercere maxime cupio. Salvete omnes.

B. Bernardus

De die nono mensis Av

EmitteMissus: Lun 26 Iul, 2004 10.47
by Marcus Favonius
M. Favonius Uri Hierosolymitano sal.

Die nono mensis Av (תשעה באב tishah beAv) – his ergo ipsis diebus - in Israel celebratur festum, quo Israelitae templa deleta memoria repetunt :cry: . Oro te exponas, quomodo hic dies festus a vobis agatur.

Vale.

VII Kal. Aug.

de die nono mensis Av

EmitteMissus: Lun 26 Iul, 2004 13.37
by Uri
Uri M. Favonio et omnibus, sal.

Vere his diebus celebratur festum templi (et gaudeo te, Marce, scripsisse in mea lingua- laudo scientiam tuam!). Sed familia mea proxima [?] et mei amici omnes sunt qui non credant deum esse, itaque mores diei festi cognovi minissime.

Hoc tantum vobis dicere possum, quod religiosi ad synagogam eunt, ieiunium servant, postremo lamentantur per omnem diem (etiam avus meus, qui religiosus erat, die nono mensis Av ieiunio servato mortuus est).

Ceterum suspicionem habeo, Marce, quod scientior talium rerum es a me.

Valete.

EmitteMissus: Mart 27 Iul, 2004 23.36
by Beatus Bernardus
Uri s.p.d. B. Bernardus:

A iuvenis adhuc multum celebrantur hae dies festivae?

Vale.

EmitteMissus: Sat 31 Iul, 2004 20.22
by Uri
Uri Bernardo, sal.

Censeo hoc (si has dies festivas celebrant iuvenes) difficilem quaestionem esse; discrimen potius est si religiosi sunt aut non.
Certe, laetiores dies festivas fere omnes celebrant; sed has dies, quae celebrantur ieiunio lamentationeque, hi qui nascunt in familiis religiosis et in eis educantur celebrant, sed ceteri minus.
Egomet, cum pater meus duodevicesimo anno secederit a sua familia quae orthodoxa est, non celebro has dies.
Spero clara et apta vocabula esse quibus usus sum.

Uri

EmitteMissus: Iov 05 Aug, 2004 21.18
by Beatus Bernardus
Uri s.p.d. Beatus Bernardus

Clarissimis aptissimisque vocabulis usus es! Gratias pro responsione de participatione iuvenum in festis iudaicis tibi multas ago. Ut valeas!

B. Bernardus