in hoc dubium incidi:
Constat maxime accentum latinum duabus legibus regi: 1 nullo pacto ab ultima syllabe recipiendus esto (ergo in disyllabis semper in primam, quantacumque erit, cadito); 2 praeter disyllabos, nullo pacto ab ultimae proxima syllabe recipiendus esto, haec si brevis erit (ergo in trisyllabis semper in primam, quantacumque erit, cadito, si secunda brevis erit; semper in secundam, si longa erit: quod et in plusquam trisyllabos valet).
Ecce quaestionem:
Quomodo verba particulis encliticis praedita pronuntientur? Enclitica enim ectasin non gignit, quae efficere possit ut accentus aliquam remotionem patiatur: ergo, si legi paene ultimae syllabes brevis paremus, ita pronuntiandum:
ròsaque (nominativus ultimam brevem habet, quae paene ultima effecta per additionem syllabes brevis manet accentumque non recipere pergit)
rosà eque (diphthongus longus semper, ergo paene ultima syllabe effectus accentum recipito), etc.
ita ut nominativus et ablativus dinstinguantur: ròsaque, rosà que; ita dativus et ablativus: marìque, mà rique, etc.
quod ex metrica maxime patet:
OVIDIVS, METAM., I, VII et VIII
quem dixere chaos, rudis indigèstaque moles
nec quicquam nisi pondus iners congèstaqu'eodem,
idem Ovidius, Metam. I, 3
adspirate meis primà que ab origine mundi,
iure scilicet, quod primaa ablativus est.
Et haec omnia pacifica essent, nisi in Italia, nescio num et in ceteris nationibus, omnia verba cum encliticis paroxitona efficiuntur in verbis solutis, dum legi contra parere pergitur in versibus:


Ad summam, semper rosà que legitur, seu nom., seu abl. est.
