Rhumak Luco Equiti ceterisque spd
Quod dixi, corrigo, vel potius melius explico:
haud umquam Bush Caesaris novum exemplar esse dixi: Di Manesque Divi Iulii me exagitent, si bestiam illam cum Iulio aliquando comparem: sed haec de nobilitate personae.
Quod autem ad nobilitatem politicam, et ad eam unam, attinet, dixi dictitaboque milies: pace tua, Luce Eques, idem sunt. Dixisti enim historiam bene cognoscendam esse: valde probo.
Mussolinius et Hitlerius per suffragia,
democratico more, rerum potiti sunt. Mussolinii iter supra Romam spectaculum neurospastorum fuit: vigiliis regiis ei obsistere perfacile erat, sed non fecerunt, quia futurus dictator iam sibi gratias regis conciliaverat, itaque factum est, ut suffragia populi corrumperentur. Hitlerius quoque per suffragia Germaniam optinuit. Caesar, narrat Svetonius, quo pontifex fieret, nulli tunc procerum vim intulit, sed multo callidius suffragia eorum emit, debitumque plusminus viginti centenorum milium sestertiorum sibi numeravit, quod postea templis ibericis spoliatis persolvit (seque creatum iri, addit Svetonius, tam certus erat, ut matri dixerit se domum non reversurum, nisi pontificem: in expolita democratia quando tanta securitate uti pote sit?), eligendosque praefectos urbanos singulis tribubus per chirographa (quos hodie Itali "pizzìni", quibus mafiosi utuntur, vocamus) suadebat.
Dic, Luce Eques, quis dictator ait umquam: "En, me adspicite: dictator sum!"

Caesar sibi vulgu oblatam coronam regiam in foro sprevit, Augustus princeps tantum, nilque magis (ut rex, tyrannus vel alia) vocari volebat; Mussolinius inter initia nil aliud ac "Praeses Conventus Administrorum" candidissime erat, serius tantum "Dux Imperii": atqui hi omnes omnino dictatorum potestates habebant: nempe, quo magis amarentur, titulum spernebant: bombax! num tu diverse facias, si quando talis fias? Cum omnes delicias potestatis habeas, quis tibi etiam illius titulum odiosum alliciri iubeat?
Requiras licet: ast quid Bushi cum his? Requiram ad invicem: quomodo Bush primum praeses creatus est? Nonne plerisque suffragiorum adversarius eius placuerat? Constat universo mundo priorem victoriam Bushis adversario raptam esse, cave neges. Populus opinionem suam democratica mente ediderat, sed proceribus americanis, quorum plerique armis fabricandis et terrae oleo expromendo ditarant, aliquo stimulo mercati inciendi opus erat. Haec saltem sententia meapte.
Habeas demum me excusatum, sed potius naturam quam titulos curo: Bushe quoque functo, si successor eadem a factione vel coetu venit, quae/qui factio/coetus eisdem personis rebusque gerendis curat, ita est mihi, quasi Bush usque regeret. Non arbitror dictaturam de persona, sed de mercimonio (ut "businnes", italice "affari" rectissime verti censeo) fieri. Et quod mercimonio regitur, non opinio populi regit. Quod opinio populi non regit, illa - quolibet alio modo voces liceto, si dictaturam vocare displicuerit - democratia non est. Haec saltem sententia meapte.
Vale(te)