de eo, qui ipse se poenit

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de eo, qui ipse se poenit

Emitteby Fabius Crassus on Merc 07 Iun, 2006 17.49

Fabius Crassus omnibus comoediae faventibus s. p. d.

his temporibus in seminario ad convesionem exercendam instituto P. Terenti Afri legimus comoediam iocosissimam - sicuti equidem opinor -, quae "heautòn timorúmenos" inscribitur.

in east locus, quem ut plane intellegam timeo (I. ii. 204-207):

CH. "[...] et quod illum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
uniu' modi sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia. [...]"

quid sibi volt illud "paullo qui..."?

per interrete conversionem Francogallicam repperi, in qua isdem locus his verbis conversus erat; pars illa lubrica litteris longis significatur:

CH. "[...] Et quant à ce reproche de duret
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 07 Iun, 2006 21.22

M. Favonius Fabio Crasso Terentiano s.d.p.

Equidem verborum ordine paullulum commutato versus hoc modo interpretor:

„nam iniuriae parentum, qui est homo paullo tolerabilis, unius ferme modi sunt: ...“

1) „parentum, qui est homo...“: constructio ad sententiam sive κατά σύνεσιν; „homo“: singularis qui vocatur collectivus (cf. R. Kühner – C. Stegmann, Ausführl. Gramm. d. lat. Sprache, II 1, Darmstadt 1966, p. 31, § 9 Anm. 8 ).

2) "paullo": ablativus mensurae hoc loco non, ut fieri solet, copulatus cum comparativo, sed cum positivo (l. c., p. 403, § 81 Anm. 21).

Nescio an errem, sed valent Horatii verba: „Siquid novisti rectius istis, / candidus inperti; si nil, his utere mecum“ (epist. 1, 6, 67sq.).

Optime vale. VII Id. Iun. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Fabius Crassus on Iov 08 Iun, 2006 12.56

Marcus Favonius wrote:M. Favonius Fabio Crasso Terentiano s.d.p.

[...]

„nam iniuriae parentum, qui est homo paullo tolerabilis, unius ferme modi sunt: ...“

[...]



Fabius Crassus Marco Favonio Horatiano s. p. d.

gratias maximas pro responso tuo ago. ergo quod Chremes Clitiphonem docet, his quoque verbis dici potest: "quamvis parentes in adulescentes saepe severos se praebeant, tamen hoc ipsum eorum commodi causa fieri solet, SI MODO ('pour peu que') sunt eo tolerabiles, quod quae cantant iis non ficta videntur." rectene intellego?

ceterum comoedia omni non sine gaudio perlecta fieri non poterat, quin una de re admirarer: actus I solus est, in quo Menedemus "heautòn timorêtai"; immo praecipue narratur, quibus dolis Chremes a Syro servo fallatur, ne persentiscat filium scortum amare, quibusque aliis servoli fallaciis ab illo argentum auferatur, ut hic sumptus procacis suae amicae faciat. Menedemus autem mutato animo Cliniai filio omnia dare vult eiusque nuptias quam primum fore patitur, ut, quodcumque inter eos sit mali, quasi sua sponte amoveatur. aliis verbis: lector vel spectator propter titulum aliud exspectaverit, quam quod comoedia habet argumenti. quid
tu sentis? quid alii in hoc foro?

vale!
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Emitteby soter on Iov 08 Iun, 2006 15.43

Soter Fabio Crasso et Marco Favonio s.d.p.


Quod ad versum illum (I,II.205) attinet comoediae Terentianae, quae “Heautotimorùmenosâ€
Last edited by soter on Iov 15 Iun, 2006 11.32, edited 2 times in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Fabius Crassus on Ven 09 Iun, 2006 15.16

soter wrote:Soter Fabio Crasso et Marco Favonio s.d.p.

Versum illem, ergo, hoc modo interpretor:
" nam iniuriae parentum unius ferme modi sunt; et ille [=Menedemus], <ceterum>, homo paullo [=parum] tolerabilis est ".



Fabius Crassus Soteri s. p. d.

ignosce, sed de constructione ad sensum potius Marco Favonio quam tibi assentior.

nam in versu 203 pro "ille" sine ulla dubitatione "Clinia" legendum est, itidem in 204, idque ob complures causas: primum Chremes inde ab versu 200 ad 210 continuo loquitur, i. e. in eadem oratione pronomina commutare ei non licet (dummodo intellegi velit, quid dicat :D), deinde filio animum patris oneri molestiaeque est, quare in Asiam militatum abiit. ex quo sequitur, ut pro "qui" in 205 "ille" sive Menedemus" legi non possit. ad hoc adde, quod quae Chremes de parentium iniuriis dicit in omnes valent, non in Menedenum solum...

vale!
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Emitteby soter on Ven 09 Iun, 2006 16.22

Soter Fabio Crasso optimo s.d.p.


Nullum, quidem, Amice, est dubium: quod Chremes de parentum iniuriis dicit, in omnes parentes, enimvero, valet !

Qua ipsa re etiam (non solum ! ) ad Menedemum valet !!

Ignosce mihi, sed nunc in sententia mea permaneo.

Equidem, attamen, diu multumque mecum de tua et de mea sententia meditabor.

Cura, ut quam optime valeas. :)

Soter

A. d. V Idus Iunias a. D. MMVI - Neapoli
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 10 Iun, 2006 10.35

M. Favonius sodalibus, imprimis Fabio Crasso Soterique s.d.p.

Litteris vestris, amici honoratissimi, semel iterumque perlectis haec quoque mihi – „diu multumque... meditanti“ – in mentem venerunt:

a) Nonne „qui“ (pronomen relativum) in versu 205 idem videtur valere atque „si quis“ (pronomen indefinitum)? Cf. Kühner-Stegmann II 2 § 193 Anm. 2, p. 282.

b) „iniuriae“ (v. 204): quo vocabulo Chremes ironice utitur; quicumque enim filios contra improbitatem tuetur, is iniuria eos non afficit.

Ecce versuum paraphrasis. CHREMES Clitophonem filium his fere verbis alloquitur (v.201 – 206):

„Nonne parentes – ad unum scilicet omnes! - , omni opera et ope enituntur, ut filii vitam honestam ingrediantur, ne „balneis vinis Venere“ corrumpantur? Quin etiam parens, qui (= si quis) est homo paullo tolerabilis, animo idem intendit. Num hae sunt iniuriae?“ -

id est:

„iniuriae quae vocantur parentum omnium, quin etiam iniuriae parentis, paullo qui (=si quis) est homo tolerabilis, unius modi sunt ferme: ...“.

Haec hactenus; supervacanea iam verba a me scripta esse suspicor.

Ceterum tantam inter nos esse nego sententiarum distantiam, ut tolli nequeat.

Valete quam optime, amici! :D

IV Id. Iun. Ex Cornicum Campo solis hodie luce perfuso.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Sat 10 Iun, 2006 13.45

Ericus Palmén omnibus sodalibus locum aenigmaticum Terentianum (Heaut.204–205) examinantibus s.d.p.
Ad ea, quae vos de loco supra commemorato iam disseruistis, addere velim versionem Italicam et adnotationem, quas protulit GABRIELLA GAZZOLA (Publio Terenzio Afro, Il punitore di se stesso, introduzione di DARIO DEL CORNO, traduzione e note di GABRIELLA GAZZOLA, Biblioteca Universali Rizzoli, Milano 1990, p.66–67 ).
GAZZOLA verba Chremetis ita convertit: â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby soter on Lun 12 Iun, 2006 15.28

[color=darkblue]Soter optimis Erico Palmen, Marco Favonio et Fabio Crasso, de loco illo
(vv. 204 – 205) comoediae Terentianae,
quae “Heautontimorumenosâ€
Last edited by soter on Iov 15 Iun, 2006 8.05, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Fabius Crassus on Merc 14 Iun, 2006 15.14

[quote="soter"][color=darkblue]

Optimo, postremo, Fabio Crasso gratiae meae veniant maximae, quod, in dicrimen versibus illis Terentianis vocatis, “curiositatem doctamâ€
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Emitteby soter on Iov 15 Iun, 2006 9.58

Soter Fabio Crasso optimo s.d.p.


Ignosce, quaeso, mihi, Amice: quod, enim, in nuntio # 4938 scripsisti
( forsitan gesta pilicreporum in Certamine Mundiali, quod his ipsis diebus in Germania agitur, nimium mentem meam avocant !! :wink: ) bene comprehendere , eheu ! . non possum !! :oops:

“ Quod de comoediae argumento scripsi, titulum parum convenire videri, id tamen restat, ut explicetur... quapropter vos iterum adhortari velim - ni vobis nimis pertinax videar -, ut de hac quoque re sententias vestras mihi aperiatis... â€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Ericus Palmén on Iov 15 Iun, 2006 22.49

Ericus Palmén Fabio Crasso s.d.p.
Haud iniuria miraris, cur Terentius comoediam suam titulo Graeco ’Heautontimorūmenos’ inscripserit, qui argumento eius parum exacte respondere videatur. Sicut recte dicis, in primo quidem actu Mendemus "heautòn timorêtai" sive sibi culpae tribuit, quod Cliniam filium a puella orba et egenti Antiphila abalienare studens in Asiam militatum miserit, ac ne Chremete quidem consolante maestum animum deponit; sed in sequentibus actibus in alias res transitur. Originalis â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby soter on Lun 19 Iun, 2006 9.11

Soter Amicis et Sodalibus pariter optimis de comoedia Terentiana, quae “Heautontimorumenosâ€
Last edited by soter on Lun 19 Iun, 2006 14.53, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Ericus Palmén on Lun 19 Iun, 2006 12.28

Ericus Palmén Soteri amicissimo amicissime s.d.p.
Summa cum attentione animi perlegi omnia, quae de scaenographia Graeco-Romana disseris â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Fabius Crassus on Sat 24 Iun, 2006 17.10

Ericus Palmén wrote:
[...]

Equidem in hac re nos potius specie quam revera dissentire censeo.

[...]



Fabio Crasso Erico Palm
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron