Quo modo 'embarque' Latine reddatur

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quo modo 'embarque' Latine reddatur

Emitteby Ericus Palmén on Mart 11 Mart, 2008 21.59

Salvete, sodales!
Nuper in quadam area interretiali Hispanica, quae linguae Latinae dedicata est (etsi perpauci participes colloquiorum Latinitate, plurimi lingua Hispanica utuntur), examinari vidi, quo modo vocabulum Hispanicum 'embarque' Latine redderetur. Vestram quoque de hac re sententiam noscere cupiens hic repeto nuntium, quem hodie in dictam aream misi:

Liceat mihi ad colloquium de vocabulo Hispanico 'embarque' pauca
addere. Quod intellegam, duas id habet significationes: 1) 'acci
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Quo modo "einschiffen" in Latinum convertatur.

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 12 Mart, 2008 12.04

Marcus Erico amico sermonis Latini peritissimo ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.
Equidem quod ad cogitationes abs te propositas attinet, maxima ex parte tecum consentio. Vocabulum conscensionis (Theodisce Einschiffung), quo Cicero utitur in div. 1, 68, cum απαξ λεγομενον esse videatur, vitandum et quantum fieri potest, verbis utendum esse censeo. Qua de causa etiam novatum illud vocabulum impositionis minime necassarium est.
Quo facilius res intellegatur, haec mihi liceat proferre exempla:
(1) Starke Regenf
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Ericus Palmén on Lun 24 Mart, 2008 16.31

Ericus Marco, viro Latinitatis peritissimo s.d.p.
Recentissimis diebus parum diligenter aream nostram colloquiorum Latinorum perlustrasse videor, ut qui hodie demum responsum tuum supra positum animadverterim. “Potius sero quam numquam”?
Problemata, quibus vocabulum Hispanicum ‘embarque’ (Theodisce: ‘Einschiffung’) Latine reddere conantes occurrimus, eximie perspexisti. Hispani illi Latinitatis studiosi id imprimis quaerere videntur, num qua exacta translatio Latina illi vocabulo reperiatur, si absolute sive nullam secum habens elocutionem attributivam usurpatur, e.g. “El embarque result
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron