Page 1 of 1

Salvete!

EmitteMissus: Sol 25 Dec, 2005 5.15
by Deccius
Salvete Omnes!

Ego huc novus sum. Mihi nomen est Deccius. Duos annos linguam Latinam studui. Valde gaudeo cum forum hoc invenerim! Quoque abhinc tres menses linguam Graecam studebam. Commotissimus sum vobiscum Latine colloqui! Multi hic spero convenire. Vale!
Deccius

EmitteMissus: Sol 25 Dec, 2005 5.22
by augustinus
Salve Decci,
De tuo in hoc forum ingressu maxime gaudeo.
Nativitatis festum iucundissimum tibi exopto.
Vale.

EmitteMissus: Sol 25 Dec, 2005 23.13
by soter
Soter Deccio, Sodali novissimo, s.p.d.

Etiam ego te, Decci, hoc in Foro feliciter accipio.
Bene venias !
Nobiscum Latine colloqui quam faustissimum tibi sit !
Certiores, quaeso, de urbe tua nos facias !
Utinam Nativitatis Jesu festum, iam exiens, quam iucundissimum tibi fuerit !
Vale ! !

Soter

A. d. VIII Kalendas Ianuarias anno Domini MMV - Neapoli

EmitteMissus: Lun 26 Dec, 2005 4.24
by Deccius
Deccius Soteri et Augustino S.P.D.
Gratias magnopere vobis ago! Eheu! interdum nescio id quod scripsistis :( Brevi tempore (spero) vos scire potero. Modo coniunctivo studebam; dicitur esse pars difficillima linguae Latinae. Iterum ob salutationem dulcem vobis gratias ago. Vale!