De angulo Graeco condendo

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De angulo Graeco condendo

Emitteby Rhumak on Merc 28 Oct, 2009 0.39

Quin faciamus partem fori graece loquentibus deditam?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: de angulo graeco condendo

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Merc 28 Oct, 2009 9.59

Μάρκος ῾Ρούμακι χαίρειν.
Βούλεσθαι μὲν καλόν, διαπράξασθαι δὲ ἀδύνατον.
Ἔρρωσο.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: de angulo graeco condendo

Emitteby Rhumak on Merc 28 Oct, 2009 21.06

ΜΑΡΚΩ ΧΑΙΡΕΙΝ

ΕΙ ΤΟ ΧΑΛΕΠΟΝ ΕΝ ΤΑΙΣ ΠΟΛΛΑΠΛΑΙΣ ΠΡΟΣΩΔΙΑΙΣ ΕΣΤΙ, ΜΑΚΡΟΙΣ ΓΡΑΜΜΑΣΙ ΓΡΑΦΕΙΝ ΔΥΝΑΜΕΘΑ. ΚΑΙ ΓΑΡ ΟΙ ΑΡΧΑΙΟΙ ΕΛΛΗΝΕΣ ΤΩΝ ΠΡΟΣΩΔΙΩΝ ΓΡΑΦΟΜΕΝΩΝ ΟΥΚ ΕΧΡΩΝΤΟ ΚΑΙ ΟΥΤΩ ΕΓΡΑΦΟΝ, ΩΣ ΕΓΩ ΝΥΝ ΓΡΑΦΩ. ΤΙ ΟΙΕΙ;

ΕΡΡΩΣΘΑΙ ΦΡΑΣΑΣ,
ΡΟΥΜΑΚ

Ne clamaveris, id est, ne tantum maiusculis scripseris. Andreas Moderator.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: de angulo graeco condendo

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 29 Oct, 2009 12.42

Marcus Rhumaki s.d.p.
Τί οἴει; Bene, mi amice, sed lingua Quiritium mihi liceat uti. Equidem perpaucos sodales (ne dicam non plures quam duos vel tres) fore puto, quibus Graece placeat scribere. Quid ergo mirum, si tale epistularum commercium institui posse nego? Memento quaeso, quam pauci inter se sodales commercium hoc loco habeant Latinum.
Cura ut valeas. IV K. Nov.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: de angulo graeco condendo

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 29 Oct, 2009 15.43

Operae pretium est hos quoque inspicere nuntios: http://chat.yle.fi/latini/viewtopic.php?f=2&t=277&p=3371&hilit=graece#p3362.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: de angulo graeco condendo

Emitteby Rhumak on Sat 31 Oct, 2009 1.23

Marco spd

Vidi et legi nexum qui Portellae Sanctii cuiusdam hic iam non scribentis anguli graeci condendi propositionem fert: is eadem atque ego dixit, posse scilicet eradi difficultates si litteris quadratis scripsissemus. Non est autem cur ambigatur de veritate eius rei, quam adseverasti, hunc situm latinae, non graecae vulgandae linguae conditum esse, quod autem ad me pertinet, non unius ex paribus, quasi uvae nec vini, vel vini nec uvae, quod subabsurdum sonat, amore huc appulsus sum, sed linguarum pariter geminarum, vel, ut forte dixerit Venusinus ille, verbo simplici et sculptorio, "utriusque linguae": quod, si prope forum latinum forum graecum vel in parte latini graecum invenissem (utrum hoc et illud an hoc in illo, quid ad nos? facilius fori novam partem struere quam novum forum omnino exstruere), laetior fuissem quam latinitati soli provehendae reperto. Quod superest, nisi malum, non nocet (et graecus sermo haud malus!): ut summum, inutile esse potest (et haud graecus sermo inutilis!). Quod demum addis, esse iam difficile, quandoquidem tam pauci numero (et addo ego tempore et voluntate, prodolor) simus, commode inter nos latine loqui, verum est. Fastidia nobis externi afferunt foro abutentes et hoc fit nobis raro venientibus utentibusque et cum raro veniamus utamurque omnia difficiliora fiunt, etiam latine loqui, quod fuit praeda figenda huius fori conditoribus. Quod autem ad haec respondeo, quae recte mones, Marce: fortassis (dico per tres syllabas ut fortius ad aurem veniat), fortassis mensa nostra novis ferculis eget (non, ita di me ament, abiciendis veteribus), quae inlata plures ventres melioresque, quam horum, qui insulsa ista praeconia obstinati conscribillant, allectura speremus. Fortassis, peroraturus scripserim, non nocet experiri. Facile est hoc facere: si placuerit, gliscet, si minus, ultro deperibit. Nulli labori fore puto nobis talem angulum neque in surgendo nec, si parum felix, in occidendo. Quid igitur? Fac sciam, si vacabis volesque, quid de his ultimis quae supra scripserim putes, quia quae tu cogitas mihi simul Erico maxima sunt monimenta huius fori, neque est quem teque Ericumque prudentia superare putem (neminem isthic, alibi non multos reor).

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: de angulo graeco condendo

Emitteby Ericus Palmén on Sol 01 Nov, 2009 1.09

Ericus Palmén Rhumaki et Marco Favonio Ursino s.d.p.
In nuntio tuo supra posito, Rhumak, etiam meum nomen commemoravisti; ex quo concludo te sperare me quoque meam de angulo Graeco condendo sententiam expressis verbis esse dicturum. Sine dubio id eximium sit condimentum, quo area nostra peculiari ratione locupletetur. Vereor tamen, ne Marcus vere iudicet perpaucos fore sodales, qui Graece scripturi sint – non necessario quod id nobis amicis Latinitatis displiceat, sed potius quia plurimi diffidunt se satis peritos linguae Graecae esse, ut activum usum eius suscipere audeant. Ego saltem meos in hac re defectus confiteror; doleo Graecum sermonem in meis studiis classicis adeo privigni loco relictum esse, ut nemo me versu Horati “docte sermones utriusque linguae” (Od. III 8,5) iure alloqui possit. Neque tamen argumenta a te exhibita aspernor. Revera initium iam factum est. Sub hoc titulo sive in hoc “ferculo” recentissime condito, opinor, quivis rei studiosus libere experiri poterit, “quid ferre recusent, quid valeant umeri” (Horatius, Ars poetica 39–40). Etiam Deucalioni et Pyrrhae deliberantibus, num ad renovandum genus humanum operae pretium esset lapides post terga iacere, spes in dubio erat; sed rem audacter susceperunt cogitantes: “Quid temptare nocebit?” (Ovid. Metam. I 397). Sine dubio mox apparebit, utrum novum inceptum vere ἀδύνατον futurum sit διαπράξασθαι necne . Nimirum modum excederemus, si hunc angulum adeo Graecae linguae consecraremus, ut ex eo Latinitatem expelleremus; pars enim est fori Latinitati colendae fundati. Qui nescientes quidem Graece scribere tamen noscendae linguae Graece ardore capti erunt, in hoc angulo peritos huius linguae (qui hactenus praesto esse tantummodo vos duo esse videmini) de problematis eius Latine consulere poterunt. Quid censetis? Curatote, ut valeatis!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: de angulo graeco condendo

Emitteby Rhumak on Mart 03 Nov, 2009 19.43

Erico sdp

quod suades, doctissime sodalis, maxime placet. Quod si Marco quoque ceterisque placuerit, nil opinor huic rei obstaturum.

Gratias plurimas pro suasione ago tua, quam magna aequanimitate ortam sentio.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron