Labor pro lingua Latina

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby soter on Ven 28 Iul, 2006 20.07

Soter Mercurio Hungarico, Amico suo doctissimo carissimoque,
amicissime s.d.p.


Nuntio # 5461 Erici Palm
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Iulia on Ven 28 Iul, 2006 23.26

Iulia Mercurio spectatissimo sodali suo salutem dicit plurimam.

Carissime Mercuri, quid putas me et certos alios sodales te timere??? Quid credis me solum contradictionis causa scripsisse? Minime te ob opinionem tuam odi, immo quidem multis in colloquiis te hominem cognovi doctisimum probatissimum spectatissimum. Ad rem scripsi, non in te. Si impetu orationis supra modum vecta sum, oro atque obsecro ignoscas mihi, confitendum autem est me occasione data paullulum vim orationis experiri voluisse.
Non autem ob eam solum causam scripsi, ut tibi contradicerem; scripsi, ut opinionem meam exponerem, quam argumentis confirmarem. Scio non omnia argumenta logicam quasi mathematicam sequi, in quibus scribendis magis delectabar de rebus rhetoricis quam logicis. Tamen insunt, quae ante non dicta fuerint, non ergo potes dicere me illud nuntium in supervacuum scripsisse.
Ut supra dixi, ad rem scripsi meamque orationem dedi, quae quamvis contraria sit sententiae tuae, tamen non te minus facio ob eam rem. Non abs re dicis me timere, at non timeo te ipsum, sed timeo, ne haec colloquia tua meaque corrumpantur. Si autem maior pars utentium favet proposito fori aperire aliis linguis, maiori parte cedam. Cum autem quaestio sit maximi momenti, non est mirandum sententias maiore quam solito ardore ferri. Cum disputavimus, Horatius an Tacitus maior esset auctor, id ludum tantum erat, et si altera pars vixerit, tamen hoc erat dulce solacium: De gustibus non esse disputandum. Nunc autem agitur quam speciem haec tua meaque colloquia accepturi sint. Non iam de gustibus tantum agitur. Disputandum ergo est argumentis, nec ea, quae dixit alia pars, contra hominem dixisse putandum. Quid? Si ego aliter sentio quam tu, visne me vetare sententiam dicere? Haec non est democratia. Omnes oportet dicamus, quid sentiamus, perpendamusque alias sententias, deinde colligenda sunt suffragia, ante quam decernemus, quid facturum sit. Si tibi placet, etiam quasi timocratia uti possumus, ita ut sententia tua, Marci, Erici, ne plura enumerem, maioris momenti sint quam mea, quippe quae vobis multo indoctior sim. (Qua de causa, quaeso, ignoscas lapsus digitorum vel potius ingenii: Te minor sum et aetate et peritia et scientia Latinitatis, nec eadem est mihi, quae, ut puto, tibi, exercitatio quotidiana Latine scribendi.)

Ego quidem praecipue ob eam causam amo haec colloquia, quod nulla alia lingua ne in quamvis exigua quidem parte colloquiorum admittitur. Timeo ne, si colloquium aperimus, aliae linguae vivant crescant floreant et hoc tuum meumque forim simile reddant aliis foris, quorum mentionem feci. Affirmas tu illum meum timorem vanum esse. Id quidem tibi dico: Si tunc, cum primum meum nuntium scripsi, ulla alia lingua liceret scribere, non scripsissem: Erat forum insolitum et singulare, aliquatenus etiam insanum (Adhuc puto me de linguis Antiquis insanire, sed quale esset mundus sine insanis?), et id me incitavit, ut scripserim.
Dubito, utrum vere plures sodales venient sive venibunt Latine scribentes. Paginam primam fori e-latein inveni nos et pluria habere themata Latine scripta (illic: 112 themata, 821 nuntii -> ~6,33 resposa pro themate - hic: 140+39+20+176=357 themata, 5301 nuntii -> ~13,85 responsa pro nuntio) et saepius scribere (septimana praeterita nos 73 nuntiis scripsimus in 11 colloquiis, illi 14 in tribus); in pagina textkit vero 117 themata exstant 867 nuntiis Latine vel Graece scripta (~6,41 responsa), ex die Martis ne unus quidem novus nuntius illic accedit.
Non ergo sunt tam parva colloquia tua meaque, immo plus, saepius, intentius disputamus quam alii. Ceterum scimus esse numerum non parvum hominum, qui tantum legant et etiam alio de nobis faciant mentionem.
Si aperiamus colloquium vestibulum, ut Ruhmakis utar verbo, timeo, ne illic sermo fiat de nihilo nec puto illic scripturos de gravissimis rebus esse disputaturos. Si duobus illic est scribendum linguis, scilicet Latina et alia quadam, dubito id foro profuturum esse (estne id verbum 'profuturum'? mire sonat...): Si Latine non audeo scribere, audeam Latine et Anglice scribere?

Non iam relegam hunc nuntium: Serius est...

Cura ut valeas.
Gottingae, media nocte, a. d. V. Kal. Aug.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Iulia on Ven 28 Iul, 2006 23.37

AD OMNES SODALES:
SI VOBIS CORDI EST, QUALE FORUM NOSTRUM SIT FUTURUM, NOLITE DUBITARE SENTENTIAM VESTRAM DARE!

Vel minimus nuntius aliquid prodest. Si potestis, causas date, si autem plura non vultis sribere, oro saltem dicatis, cui parti faveatis.
SUFFRAGAMINI! SUFFRAGAMINI!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 29 Iul, 2006 2.51

Quare talis situs, scilicet hic, unicus, inquam, in tota T. T. T., emendandus esse putatus sit, praecipue cum tantae uulgares nugae iam facillime inueniri alibi possunt, non possum dicere. Namque, aliis sitibus Latinis comparatis, quorum iam sat paucitas est, hic situs ipsissimus, non solum in eloquentia sed etiam doctiloquentia, omnes, ne dubitetur, alios manifeste superat; quamobrem imprimis ego et sine dubio alii huc uenimus, ut qui praestantissimis fructibus culturae gaudemus et exempla cotidiana antiquitatum classicarum quas amamus et inuenimus et, ut adeo possumus, imitamur. Hunc situm idcirco Academiam et Lyceum et Museum simul esse teneo; num eum refeceritis grammatisterium?
Date curam ut ualeatis.
AB IOVE PRINCIPIVM MVSAE IOVIS OMNIA PLENA
ILLE COLIT TERRAS ILLI MEA CARMINA CVRAT
VERGILIVS
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby D. Vettius Saturninus on Sat 29 Iul, 2006 3.41

P. S.
Si "profuturum" non olim erat uerbum, nunc est.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Rhumak on Sat 29 Iul, 2006 12.36

Rhumak Iuliae spd

Suspicor te, amica, parum intellegisse quod super responsis bilinguibus scripserim: non uterque bilingue scribere debet, sed scribens lingua sua, rescribens tantum, qua doctior, qua veteranus, qua illi auxilio esse cupidus, lingua eius et latina (sive bilingue) responsum dare debet. Inspice quaeso nuntium 5437. Ceterun nempe qui latine non intellegat bilingue scribere nequeat! Hoc difficilia efficit colloquia, dicis, et super nulla re acta ("illic sermo fiat de nihilo nec puto illic scripturos de gravissimis rebus esse disputaturos"): perlege quaeso nuntium 5466 et videbis illos per me de nilo alio ac de grammatica disserturos, qui in hoc vestibulum conventuri sint creatum: Ericus enim verebatur ne vestibulum aemulum "atrii" (seu fori in quo nunc versamur) fieret: cui ego explicui, bilingui sermone coacto, non posse fieri ut hoc eveniat, quia bilingue scribere maxime incommodum est fabulando sed maxime commodum discendo et docendo: ergo, crescere non poterit vestibulum aemularique atrium, quia scripta illuc versata, dicebam, gravia raraque (quia de grammatica acta et de scribendo: scholastica quidem) erunt, non crebra lepidaque ceu (saepe saltem) nostra solent. Estne nunc res explanata melius?

Vale mihi
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 29 Iul, 2006 19.04

M. Favonius Mercurio amico suo fidissimo honestissimoque sal.

Novissima tua epistula, Mercuri optime, magnam mihi tristitiam peperit; sed tristibus laeta succedunt – borúra derũ!

Cum propositum tuum aperuisses, quaesivisti, quid sentiremus: quod disputandi in contrarias partes initium putabam esse. Qua de causa ad te non solum, quid ipse censerem, rescripsi, sed etiam te ceterosque de sententia rogavi. Quid ergo mirum, si suam quisque a te rogatus explicavit opinionem?

Iam inde ab initio rem in controversia relictum iri mihi persuasum erat. Noli quaeso offendi me aliter ac te sentire! Aliis enim foris inspectis Colloquia nostra, quippe quae pura Latinitate excellant, omnium praestantissima esse animadverti (v. etiam novissimum nuntium D. Vetti Saturnini # 5476). Quod magna ex parte puto adamantina Colloquiorum lege effectum esse. Instituta quoque, quibus Colloquia ad summum perducta sunt, ut imprimis LECTIO MAGNA, maximi erant momenti.

Quid plura? Nos - ad unum scilicet omnes! – colloquia ad interitum ruere nolumus, sed qua ratione id fieri oporteat, in controversia est. Quam autem – mea quidem opinione - diiudicare nemini alii licet nisi administratoribus Finnis.

Da operam, ut quam optime valeas.

IV Kal. Aug.
Ex Rhenania inferiore.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Mucius Scaeuola on Sat 29 Iul, 2006 20.49

Mucius omnes sodales salutat

Quam incensa controuersia orta est, mei sodales! At ne asperrimum iurgium fiat uos oro!!! :P
Mea praecipua sententia est non pessimum consilium esse instituere unum(unum!) "uestibulum" illis qui nondum latine satis scribere sciant.
Illic mihi uidetur hoc utile tironibus fore posse, sed ne nimis hac causa latinitas neglegatur iubebimus illos saltem scribere niti etiam latine (Non fieri potest quod una lingua quae non latina sit nuntium scribatur!).
Hoc fortasse auxilium nondum latine scientibus erit et stimulus!

Valete omnes!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 31 Iul, 2006 0.38

Mercurius omnibus sodalibus s. d.

Ignoscite mihi meum furorem! His diebus res quaedam non minimam iram indignationionemque mihi attulit; sed nolo meam turpem epistolam cum furiis meis (iam mihi valedicentibus) excusare. :D Esto: non erit colloquium plurium linguarum pro tironibus. Si omnes consentiunt, ego non (,) contradico. :wink: Valete! Budapestini, pridie Kal. Aug. (secundum zonam temporalem Europae mediae)
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Rhumak on Lun 31 Iul, 2006 13.08

Omnibus spd

Non censeo rem administris Finnis tantum tractandam esse: consilio Iuliae, quae hortatur ut sodales omnes suffragentur, reor melius esse ut universi pareant. Tunc modo, cum quam plures nostri suffragium dederint, quocumque exitu, res pace animi ad pacem redacta esse dici poterit: considerate hoc, quod novem, ni fallor, tantum sodales de re hac disseruimus, "suffragiis" Vetti et Scaevolae simul numeratis: ergo cum Iulia itero:

SUFFRAGAMINI! SUFFRAGAMINI!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

De aream condendo

Emitteby Erik Seidel on Sat 12 Aug, 2006 22.48

Erikus Sodalibus suis sal.

Incedit in hoc foro questio gravis de area condenda pro fautoribus novissimis qui latine loqui nondum possent. Fatens quod, ego novus loquetor, perpaucos in hoc foro nuntios scripsi, saepe verens ut alii particepes verba latina mea intellegant et propterea sententiae meae de hac re exiguae sint, volo autem complures voces dicere. Nullam fere occasionem inveni ad nostram linguam adhibendam donec hoc reperiam forum quonjam in America, infortune, tantuli linguae proctores latinae discipulos ad fabulandum scribendumve docent ut, nullis occasionibus scribendi repertis, pluresque discipuli latine scribere nequeant, itaque, sunt multi fautores suppeditionis indigi qui huc eam inventum veniant. Cum egomet satis, credo, ut scriberem linguae sine ope didici, tamen sint qui nequeant et suppeditionibus egeant dandis primum in suis linguis namque aream habere pro his opportet.
Erik Seidel
 
Nuntii: 7
Nomen dedit: Iov 09 Mart, 2006 2.26
Location: Texia, Civitates Americae Unitae

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 17 Aug, 2006 10.13

M. Favonius Ursinus sodalibus honoratissimis sal.

Equidem cum Erici Seidel nuntium perlegissem, peregrinans rem denuo mecum retractavi.

Permaneo quidem in sententia Colloquia Latina non patere nisi nuntiis Latine scriptis, sed alteram quandam aream sui quasi iuris instituendam esse concedo, ut ii quoque, qui Latine discere vel melius Latine scire student, quam optime – in quavis scilicet lingua - adiuventur.

Quam ob rem hoc propono:

Instituatur – extra Colloquia Latina! – „Tirocinium Latinum“ sive „Rudimenta Latina“.

Ea de re vos quid censetis?

Valete. XVI K. Sept. Ex Rhenania inferiore.
:)
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Dionysius Nomas on Iov 17 Aug, 2006 11.15

Dionysius Marco Favonio Ursino sal.

Una tecum, Marce, sentio - quandam aream esse creandam quae tyronibus latinis usui sit ut Latine vel aeque in lingua sua materna possint quaestiones ponere et auxilium consiliumque petere. Multi enim hoc foro utentes sunt, qui nullos nuntios scribunt - sive errare timentes, sive latinarum litterarum scientiae egentes.
Nova area constituta, illi discere poterunt confidentiaeque suae in Lingua Latina augendae facultatem praebebuntur ut porro hic - tantummodo Latine - nobiscum conloquantur.

Si quis iam paulatim Latine intellegere et scribere potest, multo magis ei hic versari, quam in nova area semi-latina communicare, ut arbitror, proderit.

Vale quam optime, Marce.
Dionysius Nomas
 
Nuntii: 27
Nomen dedit: Mart 27 Iun, 2006 12.43
Location: Casachia

Emitteby Rhumak on Iov 17 Aug, 2006 16.11

Dionysio et Favonio sal

Hoc consilium tuum, Vrsine mi aestimate, nil ab eo Hungarici meique ipsius longe differt, pro quo dialectice uterque nostrum pugnavit: quid ergo uti reprobem fieri possit? Sed hoc non intellegi: quid significat "extra colloquia latina"? Num in prima pagina colloquiorum id forum non patescere? et quo, si ita est, tiro requirere debeat? An situs interretialis sepostus et diversus erit?

Vale
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 17 Aug, 2006 19.21

Marcus Rhumaki v.c. sal.

Ita est, optime mi amice: quid sibi velit illud „extra Colloquia Latina“, paullo diligentius explicandum videtur.

Equidem „Tirocinium Latinum“ sive „Rudimenta Latina“ a „Colloquiis Latinis“ omnino seiungenda separandaque esse censeo; neque enim Tirocinium partem esse velim Colloquiorum. Nihilo minus in FAQ ad Colloquia pertinentibus indicari oportet (Anglice, Finnice, Gallice, Germanice, Italice...) esse Tirocinium Latinum, situm interretialem in se positum, quo uti liceat tironibus, qui Latine discere vel melius scire student, idque in quavis lingua!
:D
Feliciter vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron