Quaestio scholastica...

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Ericus Palmén on Lun 22 Mai, 2006 11.30

Ericus Palmén omnibus sodalibus, praesertim Marco Favonio et Lucio Equiti et Saltatori s.d.p.
Gaudeo, quod â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Lucus Eques on Mart 06 Iun, 2006 5.02

Lucius Amadeus Saltatori Marcoque Fauonio studiosisque omnibus s.d.p. ob tardius responsum ueniam petens.

Saltator amice, fatebor me prorsus dissentire. Dicis neminem litteras auctorum Latinitatis hodiernorum (seu antiquorum uerbis coniiciam tuis) cum ardore legere posse. Haud uero talibus credere possum, cum easdem litteras ipse magno cum ardore perlego! Ego uero alio modo Latine didici, cum illo libro mirifico LINGVA LATINA, qui uti supra scripsi Latine tantum compositus est, ut discipulus uerba omnia lingua ipsa discant apprehendantque, tamquam puellus Romanus. Indicare uideris Latinam tempore prisco tantum uiua uoce adhibitam esse, sed mihi iam fuit uitam breuem meam fortuna gaudiumque cum aliis et studiosis et magistris Latine uiua uoce loqui, nec enim solus ita maneo. Lingua uero Latina etiam hodie sua sponte crescit, ueluti temporibus classicis, uerbis cum Graecis tum aliis adiectis.

Scribis discipulos debere in alieno animo cogitare. Alienone in animo cogitabam cum Florentiae inter Italos amicos Italice loquebam? Scipionem amicum nostrum Parmitanum testem facere possim, quocum et Latine et Italice, ita fortuna mihi fuit, mensibus ante paucibus collocutus sum. Nec enim alienus fuit uel mihi uel ei animus linguae perpulchrae cupidus loquendae. At fortasse tibi uelis, nos Romanos non esse, linguam Latinam uere cognoscere non posse. Atqui bene est meminisse omnem auctorem Romanum PEREGRINVM fuisse, praeter unum: C. Iulium Caesarem. Catullus Veronae natus est, Sallustius Aquulae; Lucilius in Campania ortus, in Umbria est Plautus; Vergilius augustissimus Mantuam domum uocabat, et Ouidius inquiit "Sulmo est mihi patria;" Graecus fuit Latinitatis auctor primus, Liuius Andronicus Tarentinus! Scriptoribus ex omnibus uerborum uenustiorum, neminem Romam natu cognouisse neque eius linguam forma altissima traditam satis constat. Latina, ut nobis hodiernis, illis litterarum magistris et externa, et intima fuit.

Care Marce, recte dicis discipulos uerba immutata difficiliora intellectu legere oportere, at talis "Frankenstein" libri discipulis mutata editio ad iuueniores destinata sit puto, fortasse decem undecimue annos natos. Itaque iustum esse censeo introitum.

Quam rectissime ualeatis,
Die Lunae Kintersuillae nonis Iuniis.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Saltator on Merc 07 Iun, 2006 12.04

Saltator Lucio Equiti aliisque s.p.d.

Gratias tibi do, Luci mi amice, ob responsum tuum. Gaudeo, gaudeo, inquam, te mihi dissentire: quam taediosus esset mundus hic, si nos omnes de rebus disputandis eandem sententiam haberemus! Puto nos oportere "alterum dissentire pati". :wink:

Quo laetiora audiatis, nuntiare volo me M. Favoni consilium secutum esse; fabulam, quae in "Gestis Romanorum" inveniri potest, nomine "Mercator Veneti", discipulis meis dedi, ut illam in scholis nostris legamus. Iam quattuor dies fabulam legimus, et magnopere gaudeo hac fabula discipulos gaudere! Gratiae maximae iterum M. Favonio reddendae sunt.

Curate ut valeatis,
Saltator, Sydneiis,
a.d.VII.Id.Iun.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Previous

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron