M. Favonius sodalibus sal.
Sescentis ante annis, id est a. d. XV Kal. Nov. a. s. MCDV, Aeneas Silvius Piccolomini (Pius II p.p.m.) natus est prope Saenam Iuliam in oppidulo Tusco Corsignano, quod postea ex nomine suo pontificali Pienza appellavit. Qui vir omni doctrina eruditus de cultu atque humanitate Europaea optime promeritus est. Imprimis litteris Latinis adeo imbutus erat, ut, cum anno MCDLVIII pontifex maximus creatus a cardinalibus interrogatus esset, quo nomine se appellari vellet, litterate responderet: „Sum pius Aeneas..., fama super aethera notus“ (Verg. Aen. 1, 378sq.). Et apud Ferdinandum Gregorovium legitur: „Cum papa esset, vita eius erat integra castaque; homo erat modestus clemens humanus benignus.“ Scriptor quoque politus erat et egregie subtilis. Equidem duos eius legi libros, quorum alter inscribitur „De Euryalo et Lucretia sive De duobus amantibus historia“ (MCDXLIV)*), alter „De situ, ritu, moribus et conditione Germaniae descriptio“ (MCDLVII)**).
Longum est proponere, quid Aeneas Silvius de amore Euryali et Lucretiae narraverit: Legite modo ipsi et delectabimini. Sed ut paullulum intellegatis, quanta subtilitate verba fecerit, hunc describo locum: „Statura mulieris [sc. Lucretiae, MF] eminentior reliquis. Comae illi copiosae et aureis laminis similes, quas non more virginum retrofusas miserat, sed auro gemmisque incluserat. Frons alta spatiique decentis nulla intersecta ruga. Supercilia in arcum tensa, pilis paucis nigrisque, debito intervallo disiuncta. Oculi tanto nitore splendentes, ut in solis modum respicientium intuitus hebetarent. ... Quid dicam menti speciem aut gulae candorem? Nihil in illo corpore non laudabile“ (p. 4sqq.). Nonne in mentem nobis fabellae veniunt Boccaccianae?
Et quod ad Germaniam attinet, magni fortasse momenti apud Aeneam Silvium erat Taciti Germania; continebatur enim Codice Hersfeldensi, qui paucis ante annis in Germania repertus Romam pervenerat. De Aeneae Germania quam paucissimis haec: Anno MCDLVII cancellarius Moguntini praesulis litteras querelarum plenas scripserat ad Aeneam Silvium cardinalem: „...natio nostra [sc. Germania, MF], quondam inclyta, quae sua virtute suoque sanguine Romanum imperium coemit, fuitque mundi domina ac regina, nunc ad inopiam redacta, ancilla et tributaria facta est, et in squalore iacens, suam fortunam, suam pauperiem, multos iam annos mœret“, idque Romanae curiae culpa contigisse. Quibus litteris perlectis Aeneas composuit Germaniam divisam in partes tres. Quarum altera, quae ad situm ritum mores et condicionem Germaniae pertinet, eo libello continetur, qui mihi est ad manus**). Ne taedium vos subeat, nihil aliud propono nisi Aeneae prooemium: „Nunc tempus est ut ad id transeamus, quod tu secundo loco affirmas, hoc est de paupertate Germaniae gentis, quae licet olim ditissima et potentissima fuerit, his tamen Romanae curiae moribus seu rapinis ad inopiam summamque impotentiam reductam esse videri cupis. Adversamur in hac re tibi, non minus quam in caeteris. Nam neque pauper est Germanica natio, neque impotens, neque ut tute ais ancilla. Neque si sit Romana curia culpanda, est tamquam eius inopiae causa. Quod ut manifestius declaremus, ostendendum in primis est, quaenam fuerit olim Germania, et quae sit hodie, quo facto liquebit numquam Germanici nominis eas fuisse vires, aut opes, quales sunt hodie“ (p. 26). Haec hactenus.
Operae quoque pretium est inspicere interrete („TheLatinLibrary“); quo facto reperietis tria carmina selecta, sex epistulas Orationemque contra Turcos (excerpta). Ecce Aeneae carmen 1.66b, cui titulus „Puella in amatorem“:
"Noctu me quaeris, sed habet me nocte maritus:
iura maritorum laedere, crede, nefas.
Ille diem patrio totam consumit in agro:
cur me nocte petis, tempora lucis habens?
Forsitan et totus nudusque viderier horres?
Mi tenebrosa potest nulla placere venus.
Quid prodest noctu formosas esse puellas?
Saepe fuit iuvenis credita turpis anus.
Ergo placere magis si vis mihi, luce venito:
nam mihi per tenebras gratia nulla tui est."
Aeneam Silvium Piccolomini assensurum fuisse puto M. Valerio Martiali: „Lasciva est nobis pagina, vita proba“ (Mart. epigr. 1, 4, 8 ).
Cui vestrum nota sunt alia Aeneae opera?
Valete. XV Kal. Nov. Ex Cornicum Campo.
____________________________________
*) Enea Silvio Piccolomini, Euryalus et Lucretia, Latine / Germanice, ed. H. R