
cum ipsa aestas pro tempore idoneo ad itinera facienda habeatur, novum thema vobis, cari sodales, proponere velim: narremus de itineribus nostris ! non in ultimis terris peregrinatum esse opus est ,diuturnitas quoque peregrinationis nullius est momenti. suum quisque itinerarium scribat ,nosque de iis rebus, quas viderit,quas dignas memoratu existimaverit, certiores faciat !
equidem, ut ipse initium narrandi facerem, tres dies sum moratus Bucurestae, in capite Romaniae, quam urbem plurimis vestrum adhuc incognitam esse suspicor. quod non est mirum: nam Bucuresta nec vetustate nec nobilitate neque ulla alia re inter magnas urbes Europaeas eminere videtur. praeterea me profecturum opinione praeiudicata non liberum fuisse confiteor: urbem esse sordidam ac desolatam, in qua canes pervagantes et pueri mendicantes peregrinis molestias exhiberent. deinde voces eorum non defuerunt, qui splendorem pristinum "Lutetiae orientalis" cum recenti tristitie ,quae dicitur, compararent. quibus de causis sum adductus, ut ipse urbem adirem cultumque incolarum quoad triduo fieri potuit cognoscerem.
nam Bucuresta, sicut ego percepi, multum a ceteris urbibus Europaeis differt, primum, quod centro quodam prorsus carere videtur, in quo non solum instituta ad civitatem administrandam maxime necessaria collocata sint, sed etiam aedificia arte et vetustate insignia. praeterea, quod fora desunt ut urbi recentiori, cuius vetustissima pars non ante saeculum XVIII. aedificata sit. areae quidem exstant compitales,quae tamen sunt cardines transitorii magis quam loca,ubi diutius morari velis. ceterum urbem sine ratione crevisse putes, ut quae sit non certo tempore condita et constructa, sed a parvis atque humilibus primordiis paulatim amplificata.
quocumque te vertis, documenta invenis superbiae ac vanitatis principum, quorum alius alia ingenti mole palatia pro hereditate reliquerit, in quibus scilicet palatium illud rei publicae, aedificium immani magnitudine,quod Nicolaus Ceausescu fieri iusserat, eximium obtinet locum.
quod populus praesidi suo fortasse crimini non dedisset, nisi in tanta inopia plebis pecuniam publicam nimis libere profudisset. cum enim palatium ingenti sumptu ad maiorem sui gloriam aedificari iussisset parte interioris Bucurestae diruta, aliae urbis regiones dilabebantur opibus ad aedes restaurandas deficientibus.
sed Ceausescum pro civitate nimis exspoliata et oppressa poenas persolvisse satis constat.
ad palatium ipsum via facta est veluti principalis, perlonga et lata, vico novo in utroque latere exstructo.cuius vici aedificia quamvis minime sint foeda, tamen animum populi ad memoriam illius aetatis revocabant,qua Iosepho Stalin imperante similia in Unione Sovietica aedificata sunt.
at nostris temporibus stella rubra plus XV annis abhinc exstincta frontes aedium nonnulla ex parte ingentibus pannis aut tabulis praeconiis velatae sunt: quod pro signo habeas regimen communisticum,quod dicebatur, a principatu oeconomiae liberae, quae dicitur, superatum esse.
multa vobis praeterea narrare velim, sed iam timeo,ne longus sim.
optime valete!
