M. Favonius sodalibus sal.
Silvius Berlusconius, praeses antehac administrorum Italorum, pontem in freto Siciliensi faciendum esse censuit*. Di meliora! Utinam auctore nunc Romano Prodio decretum illud ex megalomania quadam ortum quam primum rescindatur!
Ceterum res non solum ad amicos nostros Italos, sed etiam ad omnes Europaeos pertinet; Italiam enim, amabilissimam cultus humanitatisque nostrae parentem, si pons fieret, vulnere novo et insanabili turpissime foedatum atque deformatum iri puto.
Vobis quid videtur, amici?
Valete. XIV Kal. Iun. Ex Rhenania inferiore.
------------------
* Cf. YLE Radio 1 - Nunt. Lat. 21.10.2005