M. Favonius sodalibus, imprimis Gastóni, Herimanno Spartacoque sal.
Primum vocabula „inquirens machina“ vel „inquisitionis auctor“ vel „servus inquisitor“ ideo mihi displicent, quod voce inquirendi de pernicioso SS. Inquisitionis officio admonemur

. Commutemus ergo „inquirere“ cum „investigare“ vel „indagare“ vel „scrutari“!
Deinde uni soli rei (quantum scilicet fieri potest) unum solum vocabulum imponendum esse censeo; qua de causa cum Gastóne Spartacoque consentio: „(machina) investigatrix“ sive „indagatrix“ (cf. Cic. Tusc. 5, 2, 5) sive „(servus) scrutator (interretis)“. Equidem vocem „scrutator“ (Hispanice „buscador“) aptissimam esse censeo (cf. „scrutator profundi“, „scrutator aquarum“).
Etiam vox gúgulae

, nisi officinae notam (â„¢) esse suspicarer, mihi placeret (> gugulare, gugulator, gugulatrix, gugulatorius, machina gugulatoria etc.).
Postremo permultas res, quae ad nostram aetatem pertinent, pluribus quoque verbis eleganter explicari posse meminerimus!
Haec hactenus. Ut solet fieri: N. L.
Valete.
Pr. Kal. Sept.