Page 1 of 1

De uocabulorum forma uocatiua quae in '-eus' terminant

EmitteMissus: Lun 24 Iul, 2006 13.31
by Lucus Eques
Lucius omnibus s.d.p.

Scire uelim de forma uocatiua uocabulorum quae in '-eus' terminant, uerbi gratia "aureus." Nescioquamobrem, at non certus sum: putabam '-i' (auri) ueluti '-ius' finis foret, nequidem certus hoc inuenire possum. Scitne aliquis?

Gratias, ac ualete, die Lunae.

EmitteMissus: Lun 24 Iul, 2006 18.20
by Lucus Eques
L. omnibus. s.

Mecum quaestionem resolui:

http://216.239.51.104/search?q=cache:iB ... ent=safari

Et '-ius' et '-eus' in 'i' desinunt.

Valete.

EmitteMissus: Lun 24 Iul, 2006 20.39
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Lucio s.p.d.

Quaestio abs te allata nuper in epistula, quam Ericus Palmén, patronus noster doctissimus, ad D. Vettium Saturninum dedit, ad felicem exitum videtur adducta esse: v. „Lingua Latina“ -> „De 'unius’ locutione“ -> # 5367. Ericum secutus tibi persuadeo, ut legas, quid Aulus Gellius scripserit in Noctium Atticarum libro XIV (cap. V): „Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu vocativo vocabuli, quod est ‚egregius’“.
:D
Cura, ut valeas.
IX Kal. Sext.
Crefeldiæ.

EmitteMissus: Sat 05 Aug, 2006 20.54
by Fabianus
Fabianus sodalibus salutem

Superest quaestio de vocativo verborum in -"aeus" desinentium, ut Galilaeus, Iudaeus. Nuper enim pelliculam hanc - quam certe vidistis - de "passione Christi" iterum aspexi Romanumque audivi Iudaeum quendam sic adloquentem: "Iudaeus!"
Eum vocativo usus esse (vel uti voluisse) constat. Utrum autem hic vocativus sit iustus, an mendum, quis scit?


Valete quam optime!

EmitteMissus: Sol 06 Aug, 2006 2.41
by D. Vettius Saturninus
Vettius Fabiano sal.

Quatenus Latinitas Melis Gibson confidenda sit primum rogarem. Forsitan ebrius fuit cum id uerbum scripsisset, quod "Iudaei" potius dicendum esse credo.

Vale.

"Vicisti, Galilaee, vicisti!"

EmitteMissus: Sol 06 Aug, 2006 13.18
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Fabiano sal.

Quam paucissimis rem absolvere velim:

-aeus (Graece –αιος) ad nomina gentilia pertinet: Iudaea -> Iudaeus; Galilaea -> Galilaeus; voc. m. sg. –aee: Iudaee, Galilaee.

Notas tibi esse puto voces, quas Iulianus Apostata moriens effudisse dicitur: „Vicisti, Galilaee, vicisti!“

Vale. VIII Id. Aug.

EmitteMissus: Mart 22 Aug, 2006 15.38
by Furius Camillus
Ut ne dimenticare ea , meus magister nos docet "I vitelli dei Romani sono belli" , in italica lingua "Boves Romanorum pulhcri sunt" sed latina lingua est et Vitellius in vocativo in -i est. :D