Lucius Matthaeo Regiomontanoque s.d.p.
Mathaei care, gratias tibi ago consiliis tuis! Vera dicis, me 'partes praecisas' non usum esse, ita piger fui.

Quod ad Newtonii opus, mirabile dictu illius Philosophiae Naturalis Principia Mathematica modo hebdomade praeterita a bilbliotheca uniuersitaria mutuatus sum! quod perbelle mihi placet. Qua in libri parte illos locos inuenisti, quaeso?
Ac mendum emendaui.

Gratias maximas.
Regiomontane, multas tibi ago gratias quod talia grauia mihi attulisti! Haud sciui omnes deas nostras bellissimas praeter Venerem credo iam asteroeidunculos esse, pro dolor! Minerua, Proserpina, Vesta, Iuno, omnes ... Fortasse autem Libitinam adhibere possumus ergo. Quid putas? Quid alii putatis? Superestne nomen quod adhibere possimus melius?
Valetote,
Die Mercurii ex Bethlehem.