Page 1 of 1

AVETE OMNES!

EmitteMissus: Sol 31 Oct, 2004 13.55
by Tityrus
AVETE OMNES!

In antīco Illyrĭco, urbe Ragūsa, uicinissĭma antīcæ colonĭæ Epidauri, habĭto. Nuper uēni Zagabrĭam. Hīc studĕo huic nostræ sane clarae lingŭæ linguisticǽque. Vicesĭmum annum ăgo.

EmitteMissus: Sol 31 Oct, 2004 15.16
by Tullia
Tullia omnibus salutem mittit :D

Ego Tityri conlega sum.

Valete!

EmitteMissus: Sol 31 Oct, 2004 15.27
by Marcus Favonius
M. Favonius Tityro sal.
Equidem vocem quoque Illyricam in colloquiis percipi posse gaudeo :D .
Perlecto vero epistolio tuo multis litteris vocalibus notas abs te appositas esse admiratus sum. Qua quidem re adiuvamur, ut vocabula Latina accurate enuntiemus, sed non fere intellego, quam rationem in notis apponendis secutus sis. Ut exemplo utar: „Vicesĭmum“: Nonne scribi oportebat „vīcēsĭmŭm“ :roll: ? Vale. Pr. K. Nov.

EmitteMissus: Sol 31 Oct, 2004 15.51
by Tityrus
sed non fere intellego, quam rationem in notis apponendis secutus sis.


En quăm sĕquor: sī clāre uidĕtur ŭbi accentus apponĭtur, ne scribĭtur quĭdem e.g. VCC ŭbi positiōne longus aut VV ŭbi positiōne brĕuis; scilĭcet nam secundum illum proposĭtum 'uocālis ante uocālem corripĭtur'.

EmitteMissus: Sol 31 Oct, 2004 23.01
by Marcus Favonius
M. Favonius Tityro s.
Bene, commilito! Sed imprimis syllabis natura longis notas apponendas esse censeo. Quod enim ad carmina accurate recitanda attinet, accentus multo minoris est momenti. Ceterum magna me tenet admiratio tantae operae, quam arti das metricae. Vale. :)

EmitteMissus: Lun 01 Nov, 2004 13.13
by Tityrus
Tityrus pastor Arcas suauissĭmo M. Favonĭo s.p.d.

S.V.B.E.E.V.

Ĕgo uēro, uellem, ŭti scribis, omnes maĭus arti ŏpus metrĭcæ, cui maxĭme studeo, dare. Quā autem rē coactus, inquis. Năm conplūres meōrum conlegārum nescire quomŏdo uocabŭla pronuntienda mī uidentur. Vbi sălus? Posĭta est in ōre antiquōrum, mortua iăcet hŭmi dūrâ. Nulla ergo sălus, ais. Minĭme! Opĕra eōrum clāmant sĕd parui sunt quī audiant. Ille noster Cicĕro dicēbat 'nos, nos, dīco aperte, consŭles desumus' at nunc dicendum: 'nos, nos membra desumus', quōrum lingua, quamquam maxĭme imperīta, tămen plăcet - nonne egēns paruo contentus?

CVRA VT QVAM MAXIME VALEAS!

EmitteMissus: Mart 02 Nov, 2004 11.28
by Marcus Favonius
M. Favonius Tityro commilitoni studiosissimo s.d.p.
Exstant in colloquiis nostris complures nuntii, qui ad vocabula Latina rite pronuntianda pertinent (v. aream "Lingua Latina" et thema "Quaestio de pronuntiatione..."). Forsitan tibi noti sint. Ceterum inspiciendum censeo esse librum, qui inscribitur "Vox Latina" (ed. W. S. Allen, Cambridge 1978, 132 pp.).
Vale.
IV Non. Nov.

Salutatio al conlegas

EmitteMissus: Merc 03 Nov, 2004 17.46
by Angelus Fontanellensis
Angelus omnibus conlegis S. P. D.

Ab Italia septemptionali scribo vobis; duodevicesimum ago annum, studeo in civitati ubi natus Michelangelo est Merisi, "Caravaggio" appellatus a nomine huius civitatis. Passus moveo primi in scribendo latine, corrigite ergo cum errabor. Aliquid didici de metrica, ita ut possim intellegere vestris de quaestionibus putem.
Expecto responsa et salutes vestra.

Valete. Fontanellae D.

EmitteMissus: Merc 03 Nov, 2004 20.13
by Tityrus
Tityrus pastor otiōsus ´'Αγγελωι S. D. P.

Nostrás fĕre uidēris, cŭm ex Italia orīris; năm terrārum ūna quōrum lūcent pallĭda lux historĭæ et commūnis artificĭum grex filĭus es et, sī uĕlis, frāter: illæ nostræ patrĭæ quamquam duōbus nominĭbus uocantur, tămen, mehercle, ūnum exstant.

VALE!

Zagabrĭae dătum.

EmitteMissus: Iov 04 Nov, 2004 19.22
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Tityro s. d.

Maximo cum gaudio, mi Tityre, te ut novum sodalem in foro nostro saluto; ac eo maiore cum gaudio hilaritateque, quo rariores apparent visitatores ex Europa Orientali, unde et ego sum oriundus. Ragusam tibi esse patriam scripsisti, quam urbem in bello civili Jugoslaviensi plurima damna tolerasse constat; quis enim nesciret Ragusam hodie Dubrovnik vocari? De qua urbe nuper multa in libro quodam legebam: cives Ragusenses, qui natione partim Itali essent, optimos mercatores fuisse; in aevo medio reipublicae Venetae in mari Adriatico aemulatos esse, ac in tota paeninsula Balcanica mercaturam administrasse; immo cum Turcis, postquam illi Constantinopolim ac paeninsulam Balcanicam occupassent, foedera commercialia fecisse, quibus foederibus factis Ragusam etiam in saeculis XVI-XVII. floruisse. Addendum est Ragusam ab 1358 usque ad 1526 sub potestate regum Hungaricorum exstitisse, quod autem maioribus tuis haud damno, immo commodo fuisse, cum a Ludovico, rege Hungarico (regn. 1342-1382) privilegia illis donata essent, ac adversus Venetos auxilium ab eodem allatum. Si quid forte erraverim, corrige narrationem meam. Vale. Contra Aquincum, Pr. Non. Nov.