Quaestio de poesi graeca

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quaestio de poesi graeca

Emitteby Rhumak on Iov 14 Dec, 2006 11.24

Responsuris spd

Librum habeo a Salvatore Quasimodo versorum a graeco in italicum versuum Lyricorum, quorum numeri nonnulli mi adhuc ignoti sunt: ex quibus unus, quem in fragmento quodam Ibici repperi: de quo vellem e vobis scansio quae sit quaerere:

Phleg
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 15 Dec, 2006 2.56

Ut res facilius intellegi possit, utere quaeso, optime Rhumak, litteris Graecis.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 15 Dec, 2006 3.19

Marco sd

Vtinam quirem, amice care: quondam qui possem explicuisti, memini, sed mente aufugit :oops: Si rursus explanaris, libenter faciam.

vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 15 Dec, 2006 13.56

Agedum, mi amice! Uti oportet, nisi fallor, „inserire“ -> „simbolo“ -> ...
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 15 Dec, 2006 20.29

In "Word" programmate quae suades faciam? Quia, si ita est, iam conatus sum (necnon Word meum - ut omnia credo - litteras graecas in charactere "symbols" inscripto iam habet), sed simul ac poesin graece illic scriptam in hanc tabulam rescriptoriam transtulerim litterae non leguntur et in quadrata vertuntur.
:roll:
Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 15 Dec, 2006 21.31

Di boni! Consilio auxilioque me nunc orbum esse scito, optime Rhumak. Quis sodalium nos adiuvare potest?
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Ven 15 Dec, 2006 21.49

Bene

Phleg
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Ven 15 Dec, 2006 21.55

χαίρετε amici!

Fortasse auxilio uobis esse potero: inueni enim in nuntiis his adhiberi scriptura "arial", igitur litterae quas scripsisti, mi Rhumak, scriptura "symbol", non recipi. Ergo facito ita: ->"inserisci"->"simbolo"->"tipo di carattere: arial".
Sic scripta poesi, gemina eam et glutina his in nuntiis: sicut uidere potes, hoc modo proficitur.

Valete
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sat 16 Dec, 2006 15.15

Mucio Marcoque suis spd

Φλεγέτων αĩ περ διά νύκτα μακράν
σεĩρια παμφανóωντα

Gratias ago M deinde C, mi Muci! :D

Ita, ut aiebam, scandere mi visumst:

Φλεγετών αι πέρ δια νύκτα μακράν
σεĩρια παμφανοώντα,

sive

uu-, uu-, uu-, uuù
-uu, -uu, -u
(longae et anceps postrema prioris versus cum accentu)

Itane :?: Ac si ita, quod ei versui nomen est?

Valete mihi, aestimatiores!
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 17 Dec, 2006 17.11

Marcus Rhumaki amico suo Tusco s.p.d.


Φλεγετων αιπερ δια νυκτα μακραν
σειρια παμφανοωντα...............

---αιπερ: ι adscriptum videtur; αιπερ in lingua Dorica = ηιπερ ubi, quo, quocumque...
---μακραν acc. adv. = longe lateque.

v v - / - - / / v v - / v v - (dimeter anapaesticus)

- v v / - v v / - v ....... (frg.; dimeter anapaesticus catalectus?)

Quod ad anapaestum attinet, hoc animadvertendum est:

Vel v v – / vel – – / vel – v v (!) / vel v v v v (proceleusmaticus).

Utinam ne errem.

Optime vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 17 Dec, 2006 17.41

Marco sd suo

Ita plane mi persuasum est id esse, ut docuisti, Marce, de numero, etsi nomen huius schematis usque latet. Quod ad sensum, unum dubium habeo de illa "makràn": nonne potest fieri ut simpliciter makràn cum nykta sit nectendum?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 19 Dec, 2006 15.26

Marcus Rhumaki amico suo doctissimo sal.

Diu multumque consideranti mihi, quid Ibyci sibi vellent versus, haec venerunt in mentem:

φλεγεθων απερ δια νυκτα μακραν
σειρια παμφανοωντα........

(1) Scribi oportet, nisi fallor, φλεγεθων: part. praes. act. / φλεγεθω = φλεγω fulgeo > fulgens

[φλεγ-ετω (sine ν littera!): 3. pers. sg. imperativ. act. (3. pers. pl. φλεγ-οντων)]

(2) απερ (dor.) eodem modo, quo; sicut; ut.

(3) Sequor te: δια νυκτα μακραν: per noctem vastam.

(4) σειριoς adiect. > neutr. plur. σειρια παμφανοωντα: stellantia splendidissima.

Versus Ibyci ergo his verbis convertendos esse puto:

fulgens ut per noctem vastam
stellantia splendidissima.........

id est:

nescio quid eodem modo videtur fulgere quo per noctem vastam sidera splendidissima.........

(Theodisce: funkelnd wie durch die weite Nacht
Sternblitzendes, Hellstrahlendes....... = Sterne, hellstrahlende.......)

Quod vero ad metrum attinet, nihil aliud repperi nisi hoc: Series dimetrorum anapaest. acatalectic. dimetro anap. catalect. finiri solet.

Tu quid censes, amice mi spectatissime?

Optime vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Iov 21 Dec, 2006 22.36

Marco suo psd

Verto verbatim versionem Salvatoris Quasimodo, quae ad manum est:

Ardeant (= ardento?) per noctem diu (ergo makràn ille adv potiusquam adj censuit)
stellae lucentissimae.

hoc est notandum: mendum in primo nuntio meo feci, quod accentum circumflexum spiritu aspero supposito supra hiota posui, sed in textu supra alpha est: ergo diaeresis est ha-i per (mirum: nam si duae sullabae alpha sequuntur, qui fieri potest ut alpha circumflexum habeat? :roll: hoc legibu phoneticis graiorum repugnat).

alid est notandum, utcumque "hai" femininum esse non poterat, quia, ut paret, seiria neutrum est: ergo adverbium esse debet.

imperativum verbi phlegein 3plur phleg
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 22 Dec, 2006 1.35

Marcus Rhumaki amico suo eruditissimo sal.

Aperi quaeso, optime,

http://www.gottwein.de/Grie/lyr/lyr_ibyk01.php

et reperies „314PD“, id est Ibyci verba et Graeca et Theodisce reddita, (idque, ut mea quidem fert opinio, diligentissime).

„phlegethon“ > Theodisce „leuchtend“ (part. praes. act.: ~ lucens).

Nonne lux nunc orta est veritatis?

Cura, ut valeas.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron