--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Jochen Lückoff | 28.07.2003 - 19:55 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Est omnino nulla causa, cur ecclesia catholica liturgiam Latinam secundum concilium Tridentinum compositam non iam adhibeat.
Usque ad millesimum nongentesimum sexagesimum quintum annum, id est ad finem concilii Vaticani secundi sacerdotes ecclesiae catholicae missam lingua Latina celebraverunt. Eo enim modo illi "mysterium fidei" ad Christianos per multa saecula tradiderunt.
Cui depositio sonorae et priscae linguae Latinae usui fuit? Quis respondere potest?
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 29.07.2003 - 10:15 | 1 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus Johanni Lückhof salutem.
carissime Johanne,
equidem haud mirum est sermonem Latinum a liturgia Romano-catholica esse remotam, cum fideles missam in lingua vernacula audire velint. "Tempora mutantur et nos mutamur in illis". Sane gaudere debemus in Statu Vaticano linguam Latinam adhuc officialem haberi, bullasque et Latine publicari. Quo magis indignabar, cum pagina domestica Sacrae Sedis visitata frustra nunciorum translationem Latinam quaesivissem: equidem nuncii in plurimas linguas ibi conversi, excepta Latina. Nec bullarum latinitas laudanda, immo hispida, rudissima, bullarum vetustarum eloquentiae dignitatique minime par mihi videtur; quod aeque maxime dolendum. Quid agendum? Quid agamus? Si hoc forum Latinum fortasse convalescerit, petitionem esse mittendam censeo ad redactores paginae domesticae Vaticani, in qua petitione postulandum, ne lingua nobis carissima ibi turpissime negligatur.
Vale.
MH
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 29.07.2003 - 14:54 | 2 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Tiberis Mercurio Hungarico s.d.
care Mercuri,facunde nepos Atlantis

licet aliquantulum a themate proposito aberrem, sed modo Aquinco reversus non facere possum,quin a te ut cive Hungarico quaeram, quomodo fieri possit, ut tam raro sive in monumentis sive in aedificiis urbis inscriptiones Latinae inveniantur, praesertim cum lingua Latina in Hungaria usque ad annum fere MDCCCXLVIII. in magistratibus adeundis adhibita sit, ni fallor.
num est verum ,ut suspicor,Hungaricos lingua Latina omissa invisam quoque dominationem Habsburgensium e memoria evellere voluisse ?
quid tu sentias de hac re,mihi narra.
vale.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 29.07.2003 - 14:58 | 3 | |
--------------------------------------------------------------------------------
corrigendum: v.4: rarae , non raro. spero fore,ut ignoscatis.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 29.07.2003 - 17:55 | 4 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Hungaricus Tiberi s. d.
(hehe, numquam adhuc ad fluvium epistolam misi:))
non ad annum MDCCCXLVIII, sed MDCCCXLIV. De ceteris cras...
Vale
MH
ps: cur nepotem Atlantis me nominasti?
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Tiberis ® | 29.07.2003 - 19:37 | 5 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Tiberis Mercurio s.p.d.
Mercurium ut nepotem Atlantis,ut qui pater fuerit Maiae,Horatium in carmine X. libri primi canere nonne tibi est notum?
ceterum epistulam ad fluvium mitti res est non minus insolita, quasi ad deum scribas

RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Mercurius Hungaricus ® | 30.07.2003 - 14:29 | 6 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Mercurius Tiberi, fluvio omnium celeberrimo rapidissimo, piscibusque abundantissimo salutem...

Carissime Tiberis,
quamquam et ego vereor, ne a re proposita deflectamur, breviter tibi respondam. Nescio, quare inscriptiones Latinae in ruinis Aquinci non sint positae; num alibi talia imponere monumentis in usu sit?
Hungaris lingua Latina etiam nunc grata, et licet numerus latine discentium in annum minuatur, tamen adhuc sermo Ciceronis in multis gymnasiis liceisque docetur. Equidem Domus Habsburgica voluisset linguam Germanicam in Hungaria officialem esse, Hungari Hungaricam, ita quasi tacite convenit inter eos, ut maneat Latina. Vale.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Petrus De Scifis | 30.07.2003 - 18:45 | 7 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Dilecte Joken,
tibi respondeo dicendum quod Catholica Ecclesia latina lingua numquam utitur quia haec est nimis catholica, ut inquam. Quadragesimo fere ineunte anno a Concilio Vaticano II, permulti Ecclesiastici - sive Praelati, sive simplices sacerdotes - sed et christifideles ab Apostolica Sede petunt indultum, quo Missa et alia Officia celebrari possint secundum Rubricas liturgicas a Joanne XXIII instauratas anno 1962. Visita quaeso paginas www.europart.it/liturgia ubi invenies omnes Libros Liturgicos juxta Ritum Romanum.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Andreas | 01.08.2003 - 00:53 | 8 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Omnibus illa problemata tractantibus s.p.d..
Horribile dictu tam in Ecclesia linguam Latinam neglectam esse.Hoc est signum temporis.Hodie omnibus hominibus vi lingua anglica imponeri vult.Etiam inter documentos Ecclesiae Catholicae cum titulis Latinis anglice scripta inveniri potest.Scribo Latine interia anglice respondet - hoc horribile est impudenterque.Scimus lingua Anglica sine lingua Latina nulla esse.Scribo ex.gr. Evangelium vitae accipio Anglice responsum.
Valete quam optime.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Anonymum | 09.08.2003 - 15:26 | 9 | |
--------------------------------------------------------------------------------
alea jacta est!
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latin
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Aloysius Holmiensis | 20.08.2003 - 11:02 | 10 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Aloysius Holmiensis Johanni Lückoff s.p.d.
Non modo missam latine celebraverunt sacerdotes Romani, sed etiam
lingua latina in seminariis, epistulis colloquiisque usi sunt! Ecclesia
catholica semper providit, ut lingua illa antiqua viveret. Sed hoc
tempore sacerdotes Sacrosanctae Romanae Ecclesiae ne cognoscunt
quidem linguam Latinam legere et ideo abscissi sunt ab tota Ecclesiae
traditione et historia etiam Occidentalis. Ego equidem existimo illam
venerabilem disciplinam denuo fore florentem. Tranquilli simus. Nimis
stultum esset illam omnino humare.
Vale.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Cristianus Iulius | 23.08.2003 - 07:16 | 11 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Cristianus Iulius amicis hoc colloquio visentibus:
Relaxemus animos, amici! Deus loquitur linguas omnes. Si Romana Ecclesia linguam latinam deposuerit, aliis mediis Verbum Divinum inveniet suum iter. Gratulemur illam Ecclesiam quae conservabit linguam latinam vigintis saeculis, partim usque ad nostros dies, cum ceterum orbe occidentale usque a saeculo quinto eam reliquit. Quamobrem lingua latina se refugit in circulos et doctos et consulares et eruditos, ubi mansit, lente deteriorans. Iam illo tempore lingua latina mortua erat, quamvis nemo hoc animadvertebat. Aliis verbis dictum, lingua latina oppetivit cum Imperio Romano. Effulgent hodie timide reliquiae sui praeteritae splendentiae. Eas noscamus, quia sunt fulgores animae helenicae qui pervixerunt nobis super arenis temporum. Valete optimissime!
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Lucas Borgnus | 14.10.2003 - 22:06 | 12 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Ecclesia Catholica Apostolica et Romana debet uti lingua latina in missis. Hac lingua est meior sua celeritate venustate et beltate. Opus est uti lingua latina.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Jacobus | 14.11.2003 - 17:50 | 13 | |
--------------------------------------------------------------------------------
Cum ecclesia catholica populos mundi audiuvare studuerit, ut verba Scripturae Sacrae comprehendere possent, questionem auctoris non rectus esse puto.
RE: Cur ecclesia catholica linguam Latinam deposuerit!
--------------------------------------------------------------------------------
Nuntium misit: Renatus Portia Gens | 14.11.2003 - 18:54 | 14 | |
--------------------------------------------------------------------------------
I am sorry that at the moment I cannot send a comment in Latin. I agreee, though, with Christianus Julius, but let me say it: "It was so nice to attend the Mass in Latin, and it is sorely missed !"
All the very best wishes to all Friends participating this Forum !
Renatus