Novus es in foro? Huc accede!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Novus es in foro? Huc accede!

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 10 Oct, 2004 13.57

Salvete novi sodales! :D

Nos, qui iam diu in hoc foro versamur, non minime gaudemus in diem plures haec colloquia visitare. Salvete ergo novi amici, qui linguam Latinam aeque amatis colitisque! :D Venite, ac quam plurimos nuncios mittite, ut sermo noster Latinus eo vivacius floreat! Haud vero facile colloquiis in foro iam prius coeptis immisci potestis - ut puto -, ac fortasse nuncii veteranorum longi ac complexi a colloquendo vos deterrere possunt. :roll: His rebus consideratis hoc colloquium "NOVUS ES IN FORO? HUC ACCEDE!" institui, ut primum hic

1.) de se quisque paullulum (natio, negotium etc.) narrare,
2.) cum ceteris "tironibus" colloqui,
3.) ac, si quid non intellexerit aut si quid scire velit, veteranos de eo interrogare possit!

Nunc autem epistolam hortatoriam amici mei Marci Favonii huc asserere velim, quae digna sunt, ut legantur:

"Tirones!

Sine vobis
sermo Latinus
evanescet.

Latine legere
et scribere
necesse est,
ut lingua nostra
vivat, crescat, floreat.

Forsitan
multi et varii timores
vos occupent:

Timetisne,
ne mendose scribatis?

Timetisne,
ne vocabula vobis desint?

Timetisne,
ne non habeatis,
quibus de rebus scribatis?

Timetisne,
ne................?

Qui timores
exoriri solent.

Tamen
Latine scribere
audete!

Fortes fortuna adiuvat.

Scribendo
scribere discetis.

Facultas scribendi
in dies
augebitur.

Et gaudium vestrum
amplificabitur."

Valete. Contra Aquincum, die VI. Id. Oct. 8)
Last edited by Mercurius Hungaricus on Lun 11 Oct, 2004 23.47, edited 1 time in total.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Discipulus on Lun 11 Oct, 2004 4.40

sic est! longi ac complexi nuntii potius quam apri feroces me terrent.

quid cogitem? quid dicam? quid scribam? Latinam exercere volo, sed de nihil cogitare possum. animo vano, num potest lingua cor explere liberareque mentem desperatione?

sic quaero. sed responso scito, cur quaeram illud, quid meam stultitiam patefaciat? stultus qui a aliis petat ut ei vitam explicent. durescere debemus cum vita ridenda sit.

gaudete omnes amici!
User avatar
Discipulus
 
Nuntii: 11
Nomen dedit: Sol 03 Oct, 2004 7.18
Location: Canada

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Oct, 2004 12.03

Mercurius discipulo in Canada habitanti s. d.

Noli desperare, amice. Etsi haud quisque tibi in hoc foro explicare possit, quid sit vita, mundus et cetera (42 :D ), haec colloquia amica facultatem tibi praebebunt, ut in Latine scribendo te exerceas. Et qui Latine pulchre scribere didicerit, partim sua quasi arte ac elegantia maxime delectabitur, partim hac arte etiam textus Latinos originales melius intellegere poterit. Agedum amice, dic mihi

quae sit ratio linguae Latinae docendae in Canada;
quales sint libri, ex quibus linguam Latinam discitis;
quem textum, aut auctorem Latinum proxime legeris etc.

Scio equidem haud facilia esse initia artis Latine scribendi. Aristoteles dixit radices doctrinae amaras, fructus dulces esse. :wink: Vale ac valete! Ibidem, d. V. Id. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Petrus on Mart 12 Oct, 2004 1.03

Petrus omnibus in foro sal. dic.

Non plane novus sum hoc in foro, sed magnopere semper timeo, ne falso scribam. Pro ea re potius lego quam scribo litteras Latinas. Nunc tamen conor speroque alium aliamve me intellecturam.

Suecicus (vel "Suecus"? vel "Suetus"?) sum in Arce Gotho (Gothenburg) natus, tamen in regno Danorum cum sponsa habito, ubi litteris studeamus. De religionibus mundi disco, ut in tempore futuro sacerdos fiam.

Ad me religio Romanorum (antiqua magis quam hodierna) pertinet, et magis magisque de deis, cultis, ritibus perdiscere volo. Tamen sacerdos Lutheranus nec flamen Dialis neque pontifex maximus mihi fatum (ut credo) est.

Pax, sodales, vobiscum!

Petrus
Petrus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 12 Oct, 2004 0.02

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 12 Oct, 2004 2.18

Petro s.p.d. Beatus Bernardus

Gaudio est mihi te videre in foco ventum. Faveas nobis aliquid amplius dicere de studiis tuis ad ordinem sacerdotalem accipiendum. Mea magnopere interest hac de re tua audire. Vale!

B. Bernardus
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 12 Oct, 2004 23.59

Mercurius Petro theologo s. d.

Si theologus es, nonne et Latine discere debes? Utrum in theologia (sive in universitate) linguam Latinam cognoveris, an iam in gymnasio ei imbutus sis? Vale. Contra Aquincum, d. IV. Id. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Petrus on Ven 15 Oct, 2004 0.01

Petrus Beato Bernardo et Mercurio s.p.d.

Gratias magnas pro litteris vestris ago!

Ut fias sacerdos ecclesisae Suecicae, tibi lingua Graeca atque Hebraea discenda, non tamen Latina, est. Nihilominus Latine legere, scribere, in futuro fortasse loqui posse volo.

Duos in gymnasio annos cum hac lingua imbutus, et paulo post in universitate progressus sum. Nunc maximam partem temporis in theologia pono, sed spero me has disciplinas mox melius coniungere posse.

Mihi tamen multi anni studorum restant, antequam ad ordinem sacerdotalem consecrari possim. Nondum satis peritus harum rerum sum.

Mercure (sancte deorum?) ubi est Aquincus vel Aquincum? Beate ubi habitas?

Valete!

Arce Gothorum, pr. Id. Oct.
Petrus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 12 Oct, 2004 0.02

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 15 Oct, 2004 13.34

Mercurius Petro theologo s. d.

Equidem mirum mihi est in theologia evangelica Danica linguam Latinam non doceri, cum magna pars operum ecclesiasticorum latine scripta sit: ac non solum quae catholica habentur, sed etiam opera eorum, qui "patres ecclesiae" vocari solent (Augustinus, Lactantius, Hieronymus, etc.). Nescio an noveris religionem "reformatam", quae et "religio Helveticae confessionis", aut "religio calvinista" appellatur, in Hungaria, id est in patria mea plurimum vigere, ac post religionem Catholicam maximam esse. Cuius religionis theologi praeter Hebraeam ac Graecam etiam linguam Latinam discere debent, quod maxime approbo.
Quod ad Aquincum ac "Contra Aquincum", quae castra Romana fuerunt, de eis iam prius disserui, cum nec Marcus Favonius novisset, ubinam ea essent. Insero ergo huc partem illam epistolae meae, in qua hanc rem explanavi:

"Equidem 'Contra Aquincum', sive 'Transaquincum' erat castrum a Romanis exstructum, adversum Aquincum municipium in altera ripa locatum, a quo situ etiam nomen eius emanavit. Transaquincum ergo in eo loco erat, ubi nunc Pest exsistit. Pest hodie pars Budapestini in ripa laeva planaque Danubii situm, sed olim nomine Pest oppidum independens exstitit, in 1873 autem cum Buda coniunctum, qua coniunctione Budapestinum hodiernum Hugariae caput factum est."

Vale. Contra Aquincum, Id. Oct. :wink:
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Azgalor on Ven 15 Oct, 2004 17.30

Cum tanto hospitio novos suscipitis ! :)
Felix sum in hoc foro accidisse !
Azgalor
 
Nuntii: 8
Nomen dedit: Sol 10 Oct, 2004 1.42
Location: Belgica

Emitteby Petrus on Merc 20 Oct, 2004 17.54

Petrus Mercurio s.d.
Vere scripsisti magnam partem operum ecclesiasticorum latine scriptam esse. Lingua Latina maximi momenti theologiae Europeae sine dubio ad sextum decimum saeculum, quin etiam fortasse diutius, erat.
Puto theologum Christianum, qui imperitus linguam sit latine legendi, nonnullos thesauros praeterire. Tamen certe sunt res maioris momenti sacerdoti quam cognitio litterarum , sint illae Latinae, Graecae, Hebraeae, vel Germanicae.
Nescivi, ut dices, religionem Calvinistam in Hungaria vigere. Mihi tamen magis ramus arboris Christianae quam religio videtur. Non multo de Calvino doctrinave illius scio, nihilo minus ille saeculumque commutationis religionis mea intersunt. Volo novam pelliculam (aut quomodo dicam?) cinemathographicam de Martino Luthero videre.
Vale. Ottensia (vel Odense) a.d. XIII Kal. Nov.
Petrus
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Mart 12 Oct, 2004 0.02

Avete!

Emitteby Galeanus Archineus Avius on Iov 11 Nov, 2004 2.05

Galeanus Archineus Avius omnibus salutem dicit!

homo novus sum in eo foro, ergo non scio loqui bene linguam latinam, cum studeo eam in iscolam.
Mihi placet tantum homines velle loqui ea pulcheram linguam, quam dicitur "antiquam inutilemque" hodie esse, at non est veritas!
Spero accepturum iri a vos, etiamsi loquar primum constructiones falsas linguae, gymnatsear loqui eam melius cum tempore veniente.

S.v.b.v.e.b

Galeanus Archineus Avius :) :wink:
Galeanus Archineus Avius
 
Nuntii: 12
Nomen dedit: Iov 11 Nov, 2004 1.50
Location: Germania superior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 11 Nov, 2004 10.48

Mercurius Hungaricus Galeano s. d.

Salve, amice, te maximo cum gaudio in foro salutamus! Quis autem sis, quae tibi patria, ubi ac quomodo linguam Latinam discas? adhuc nescimus. Quam ob rem ut de te ipso aliquid nobis prodas, te rogo. Vale. Transaquinci, d. III. Id. Nov. :D
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Puella Polonica omnibus latinam studentibus s. p. d.

Emitteby sulla on Iov 11 Nov, 2004 19.51

Salvete!
Qattuor annos latinam studeo, sed non sum adeo perita, ut epistulas sine difficultate scribam. Itaque si vitia faciam, date mihi veniam :wink: .
Volo cognoscere alios homines, qui latinam student et amant. Latina mortua non est! Quod in hoc foro videtur :D !
sulla
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 30 Oct, 2004 17.59
Location: Polonia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 11 Nov, 2004 20.08

Mercurius Sullae s. d.

Polonus Hungarus amici sunt,
una pugnant, una bibunt! :D

Non solum ut sodalem ac linguae Latinae amatricem, sed etiam ut Polonam sororem te in foro saluto! Polonos Hungarosque semper amicitia mutua coniunctos esse, ac unum alio saepissime auxilio fuisse constat. Dic mihi, quaeso, cuius auctoris opus in schola nunc legatis, ac quae sit ratio linguae Latinae docendae in Polonia! Utrum multi an pauci latine discant? Num opera mediaevalia Latine scripta in gymnasio legatis? Vale. Transaquinci, ad ripam Danubii, d. III. Id. Nov.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby sulla on Iov 11 Nov, 2004 20.43

Sulla Mercurio s. p. d.!
Maxime felix sum, quia fratrem Hungarum in eo foro inveni!
Nos in Polonia latinam studemus multis de causis. Multi discipuli in gymnasio latinam discunt, et, ut ego, in Universitate.
In gymnasio disipuli Ciceronem, Caersarem, Nepotem, Horatium legunt. In Universitate legimus Martialem, Catullum, Senecam - omnes auctores antiquos Latinos Graecosque, sed etiam Petrarcam et auctores Polonos, qui Latine sripserunt. Opera mediaevalia saepe leguntur, sed non in gymnasio, quia lingua latina mediaevalis difficilior est.
Dic mihi, quaeso, quomodo Latinam legetis? Scitisne "sermonem restitutam"?
Vale! :)
sulla
 
Nuntii: 6
Nomen dedit: Sat 30 Oct, 2004 17.59
Location: Polonia

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron