by Marcus Favonius on Ven 26 Mai, 2006 16.39
M. Favonius sodalibus sal.
Triginta ante annis, id est a. d. VII Kal. Iun. a. s. MCMLXXVI (Mai 26, 1976), Martinus Heidegger philosophus Germanus sex et octoginta annos natus e vita excessit. Qui vir doctissimus, cum Friburgi, quod oppidum liberalibus studiis celebre in Brisgovia situm est, theologiae et philosophiae studeret, imprimis Edmundo Husserl philosopho Moravo usus est magistro, a quo etiam ad doctoris gradum promotus est. Anno MCMXXVII edidit gravissimum illustrissimumque illum librum, qui inscribitur „Sein und Zeit“, in quo verbis Germanicis non raro inusitatis novatisque adhibitis, quid significent „Esse et Tempus“, planissime edisserit. Ex a. MCMXXVIII usque ad a. MCMXLV Friburgi in universitate litterarum philosophiam professus est. Plurimum auctoritate valebat apud philosophos Francogallos, imprimis apud Ioannem Paulum Sartre.
In hac epistula si singularem singularis philosophi doctrinam evolvere auderem, in reprehensionem arrogantiae me puto incursurum fuisse. Qua de causa pace manium philosophi scribere liceat nihil aliud nisi hoc: Homo cum Est, tum praecipue Adest; plurimum enim interest inter rem, quae simpliciter Est, et hominem, qui non modo in hanc rerum naturam sine sua opera „iactum“ se esse, sed etiam Temporis imperio parere, imprimis autem ad suam ipsius mortem ruere conscius sibi est: Ad-est. Quam ob rem hominem decernere oportet, utrum etiam sua sibi ipsius vita sua sponte agenda sit an inconsiderate vivere malit eodem modo, quo „vivatur“. Apparet „Pythagorae bivium ramis (patere) ambiguis Y“*: aut „exsiste“ aut vitam transi veluti pecus! Oro vos ignoscatis obscurae brevitati meae.
Ceterum Heidegger, cum perbene Graece sciret, etiam illam imaginem, qua Plato hominis naturam exprimit, Germanice reddidit et interpretatus est (Plat. rep. 514 A sqq.: „Finge animo subterraneum, specus instar, domicilium, cuius ingressus longissimus versus lumen in antrum totum pateat...“**). Inscribitur autem liber „Platons Lehre von der Wahrheit“ (Bernae, ed. alt. MCMLIV), in quo, „quid Plato de veritate docuerit“, diligenter exponitur. Inter alia multa nomen αληθείας (al