De feriis

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De feriis

Emitteby magister hirpinus on Merc 03 Sep, 2008 22.59

Tempora aestiva peractura sunt. Omnes gaudent vel gavisi sunt de otiis, ad mare vel in montes, non longe a sua urbe vel apud exteras civitates. Nos cupimus tempus otii, breve vel longum, sufficit ut tempus ab labore intermittamus.
Antiqui quoque, versati in temporibus aestivis et otiis, usi sunt his nominibus ut indicarent aestiva tempora: rusticatio, tempora aestiva, feriae aestivae autem solum aestivae; sed ut indicarent se feria agere vel cessare, dicebant rusticari, ruri esse vel vivere, aestivare, ire rusticatum. Basis horum verborum remittit semper ad ruris nomen.
Mirum est, ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium, quod otiis datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Ut ait Plinius Minor: “O rectam sinceramque vitam, o dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! O mare, o litus, verum secretum mouseion, quam multa invenitis, quam multa dictatis! Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade!”
Italicae gentes malunt transcurrere dies apud litora maris quam in urbibus vel ruri.
In Italia usu frequens est litus Tyrrheni maris. Quod ornant varietate gratissima nunc continua, nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utaris.
Sumit aliquid de nocte et aestate: nemini hoc longum est; tanta comitate convivium trahitur.
Post ferias, multos, qui rusticatum ierunt, paenitet aestivarum; videlicet qui nihil egerunt, non otiosi fuerunt. Nam otium nascitur partim ex studiis, partim ex desidiis
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests

cron