Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 04 Oct, 2004 1.32

Herimanno sal. Beatus Bernardus

Gratias tibi ago, amice Herimanne, pro iudicio tuo probissime dato. Ex mea parte, miror quod netuer candidatus propositum planum nondum praebuit de fine bello facienda. Quae cum ita sint, rogo te certiorem me facias de propositis magistratuum Europaeorum. Estne aliquis, tuo iudicio, qui consilium bonum habeat ad finem bello imponendum? Estne alicuius vox quam proximus praesidens Americanus attenius ascultare debeat? Ut valeas.

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Iulia on Lun 04 Oct, 2004 21.52

Iulia Bernardo, Herimanno ceterisque sal.

Si ad facta candidatorum spectamus, primum oportet nos videre Iohannem Kerry non habuisse aequam facultatem agendi quam Georgius Bush et ita non tanta bona nec tanta mala gerere potuisse quam praesidens.
Multi Europaei etiam reprehendunt Bush esse nimium indoctum. Dicunt ante ictus in New York eum non scivisse in qua parte mundi sita esset Afghanistania, et novi paginam interretialem quandam, in qua colliguntur crimina eius in linguam Anglicam.

Deinde plerisque Europaeis placet, ut Kerry nolit omnia solum et contra consilia Unionum Unitarum facere.
Quod attinet ad finem belli, volunt Europaei, ut Americani potestatem suam supremam reddant Unionibus Unitis, ut copias multinationales in Iraquiam mittentur nec omnia pendeant ex Americanis.
Non autem audivi ullam certam rationem imponendi bello finis. Neque enim possunt aut volunt Americani se omnino recipere, quia esset calamitas, neque omnia omnia possunt procedere ita, ut nunc est, quia tum Iraquia numquam posset esse res publica stabilis, cum semper essent, qui oppugnent Americanos. Oporteret esse aliquis, in quem omnes Iraquianos vel saltem pars multo maxima habeant fidem maximam, sed is certe non est praesidens Bush nec, ut suspicor, ullus alius Americanus aut Europaeus occidentalis. Cum autem terroristis constantiter obsides capientibus difficilius videtur ullam personam invenire, qui talia possit praestare.
Opus est aliqua re, quae efficere potest, ut etiam terroristae putent omnia posse bene evenire etam in democratia. E.g. valde gavisa essem, si grex pedifollicus Iraquiae ullam medaillam assecutus esset in ludis Olympicis. Germanis enim maximi ponderis fuit victoria in certaminibus pedifollicis mundialibus anno millesimo nongentesimo quinquagintesimo quarto (1954), quia ostendit mundo, quae Germani etiam tum potuerint efficere et ita reddidit iis fiduciam sui. Talibus rebus nunc opus est in Afghanistania et in Iraquia.
Danda est Iraquianis facultas, ut ipsi res exstruant, ut gaudere possint de rebus, quae ipsi effecerint, sed non est admittendum terroristas ita pergere perterrere cives.
Quomodo ea assequi possint, nescio, sed scio nullam aliam esse rationem, quam ut Iraquiani sentiant se ipsos exstruere civitatem suam.

Valete.
Gottingae, a. d. IV. Non. Oct.
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Mart 05 Oct, 2004 3.29

Amicis etenim Iuliae B. Bernardus s.p.d.

Tuorum ope verborum melius rationes Europeorum credo me intellexisse. Propter hoc tibi gratissimus sum. Manipuli pedifollici analogia possibilitates politicas haud paulo illuminat. Res sane lusoriae, ut dicis, vim possident rem etiam publicam transformandi. Sed non possum quam dubitare quin terroristae democratiam ipsam tam odio habeant ut democratice omnia bene procedere numquam credidissent. Arbitror eos fortasse non solum efficientiam democratiae dubitare, sed democratiam ipsam qua systema politicum. Ceteroquin rationi tuae de statu belli consiliisque canditorum egomet consentio. Cura ut valeas, et valeatis omnes!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

De Iraquia

Emitteby Herimannus on Merc 06 Oct, 2004 0.40

Herimannus sodalibus er praecipue Bernardo sal.

Ego etiam de moderatoribus Europaeis nonnihil dicere cupio. Maximae nationes Europae omnes facinorum erga ceteros populos se contaminaverunt, vi gentes longinquas subegerunt eorumque bona abstulerunt. Hodierni heredes eorum, qui colonias usquequaque condiderunt, pacem non magni momenti existimant, si sua commoda laedantur.
Francia et Germania bello Iraquico se adversos adfirmaverunt magis quod intellegerant Anglos et Americanos Iraquiam victam dominaturos esse quam amore pacis et iustitiae: hoc tamen profuit, quod Nationum Unitarum nomen huic bello consociari nequivit. Non ita fecerunt Italici, Hispani, Poloni et Batavi moderatores, qui sibi frusta minima comparare speraverant.
Mihi homo vero pacis visus est novus moderator Hispanorum Zapatero, qui copias contra fortiorum sociorum opinionem revocare voluit: sed longa est via, antequam Europaea Unio imperet una voce exitus exercituum qui occupaverunt et pactiones ad pacem perficiendam: ex hoc intelligitur, quantum absit a populis Europaeis, quorum maior pars paci favet, rectorum coetus!
Valete omnes!

Novocomi, pridie Nonas Octobres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Beatus Bernardus on Iov 07 Oct, 2004 16.43

Herimmano et omnibus s.p.d. B. Bernardus:

Pro Hispani exemplo moderatoris tibi gratias ago. Ratiocinationes quoque tuas de coloniarum historia analogice ad thema quod investigamus multum pertinere censeo. E quibus haec quaestio oritur. Estne quidam sensus inter Europeaos quod colonismi intentionem habent americani in Iraquia aliisque partibus mundi? Quietam honestatem vestram semper multo aestimo. Valete quam optime!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Gastón on Ven 08 Oct, 2004 14.16

Gastón omnibus sodalibus imprimis Bernardo sal.

Iam octavum diem angina saevissima decumbo et a colloquiis latinis abfui. Melius nunc valeo sed infirmus. Nihil amoxicilina potui contra bakterias ferocissimas et nunc medicinam azitromicinam adhibeo.

Legi tamen vestras disceptationes de bello Iraquiano et candidatis Americanis. Mirum est quantum in visione mundi differimus. Nemo in mea terra credit America pro democratia in Mundo pugnare. Hoc ridiculum est nobis :lol:. Ignoscite mihi :oops: sed quomodo possumus hoc credere si plerosque tyrannos America subvenit (e.g. Sadam Hussain)? si milites Americani Francogallicique nostros milites cruciare docuerunt?

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Beatus Bernardus on Ven 08 Oct, 2004 15.44

Gaston sal. dat B. Bernardus.

Aegritudine tua audita, angor te male habere. Cura te ipsum! Dii faciant ut ob azitromicinam medicinam valetudinem denuo recipias. Praeterea gratus sum pro sententia tua supra prolata. Vivamus quietiora humanioraque tempora videre. Ut valeas!

BB
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Gastón on Sat 09 Oct, 2004 16.20

Gastón Bernardo sal.

Gratias, Bernarde. Sed ne angaris. Valetudinem recipio. Si tempestas calidior sicciorque esset, iam birota veherem.

Si veritatem cognoverimus, quietiora humanioraque tempora vivemus. Veritatem petamus a moderatoribus, ut nos optare possimus.

Cura ut valeas!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Spartacus on Sat 09 Oct, 2004 21.38

Spartacus Gastoni sal.


Spero, cum vix hanc epistulam legas, te iam robustum fore firmaque valetudine utentem!

"Vox" tua, ut planius dicam, hoc loco valet et valebit, atque nemo dicet secus, ut reor.


In nostrum convivium quam citissimum revertaris, amice!



Cura ut omnino valeas.
Spartacus
 
Nuntii: 279
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.31

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 10 Oct, 2004 13.07

Mercurius omnibus suis sodalibus, praecipue autem Bernardo s. d.

His diebus plurima audio de disputationibus candidatorum Kerry et Bush in televisione demonstratis, ubi Johannes Kerry Wilhelmum Bush superavisse, immo his victoriis iam in toto regno illum praeoccupavisse nunciatur. Tantane vis est in his disputationibus? Quomodo fieri potest, Bernarde, ut Kerry, qui prius centesimis decem minus fautorum quam Bush habere ferebatur, post has disputationes tribus centesimis plus habeat?? Ac tu, Bernarde, has disputationes vidistine? Valete. Eo loco, qui olim dicebatur 'Contra Aquincum' in Pannonia Inferiore, sub Iove frigido ac pluvio, d. VI. Id. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

P

Emitteby Marcus Favonius on Sol 10 Oct, 2004 21.55

M. Favonius sodalibus sal.
Francofurti ad Moenum hodie Praemio quod dicitur Pacis Petrus Esterházy, auctor Hungarus, ornatus est. Quo praemio bibliopolae Germani ornare solent auctores, qui libris suis optime in confirmanda pace meriti sunt. Gratulemur ei de tanto honore.
VI Id. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Beatus Bernardus on Sol 10 Oct, 2004 22.19

Mercurio sal. B. Bernardus:

Ut dicis, docte amice, secunda disputatio inter candidatos Kerry et Bush, apud quam nonnulli cives, qui dixerant se adhuc ancipites esse, adfuerunt, necnon televisoriis spectata a fere omnibus civibus Civitatum Foederatum, habita est. Etenim tertia novissimaque die Mercurii hebdomadis ineuntis habebitur. Hac vice videtur utrumque candidatum avidum paratissimumque fuisse. Neuter 'errorem fatalem' fecit. Sane perpolitis verbis et Bush et Kerry ad rogationes ab adstantibus positas perite respondebant. Quis victor? Difficile dictu. Quis hac disputatione maius fructus est? Mature dictu. Saepta autem novissima ante comitia Kerry lucrari plus quam Bush patefaciunt. Multorum suffragia ab his tribus disputationibus pendent. Equidem, multi americani ancipites manebunt, ut opinor, usque ad diem comitiorum ipsam. Spero apud te calidius aridiusque tempus habitum iri. Vale!
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 11 Oct, 2004 9.58

Mercurius omnibus sodalibus s. d.

frangendo nova! frangendo nova! (breaking news!) :D Mane in radione audivi in disputatione proxima in veste Wilhelmi Bush quendam sinum sive rugam esse visam: quam rugam machinam parvam electronicam fuisse democratae coniectaverunt, per quam consiliarius praesidentis responsa Busho susurravisset. :lol: Quid populus Americanus de eo censet, mi Bernarde? Num Bush ob hanc suspicionem in electionibus a Johanne Kerry superabitur? Valete. Contra Aquincum, d. V. Id. Oct.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Lun 11 Oct, 2004 13.37

Gastón Spartaco sal.

Gratias Spartace. Iam reversus sum.

Quid agitur in Aracajú? Cur PT (Factio Operariorum) victrix est in comitio? Etsi multae difficultates sunt in Brasilia, venia datur moderatoribus. Populusne Brasilianus difficultates laboremque administratorum recognoscit?

Vale quam optime!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Beatus Bernardus on Lun 11 Oct, 2004 14.53

Mercurio et omnibus s.p.d. B Bernardus.

Nuperius atque nuntium hodie mane foras datum novis a Mercurio adlatis adiungendum est! :D Consiliarii illius vox transmissa audiebatur Busho repetens, "Noli os ducere...noli os ducere...noli os ducere..." Quamobrem Kerry rogavit an se possit in disputatione ineunte similem machinulam adhibere ut consiliarius suus in aure sua repetere queat, "noli minutias dicere ... noli minutias dicere ... noli minutias dicere." :lol:

Valete!
Last edited by Beatus Bernardus on Lun 11 Oct, 2004 15.25, edited 1 time in total.
Beatus Bernardus
 
Nuntii: 89
Nomen dedit: Sol 18 Iul, 2004 4.19
Location: Italiae

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron