Erico Rhumak spd
Quaeris, docte amice, numquid Italis cum latino aliter ac Finnis se habeat. Latinitas ad quadragensimum usque abhinc annum etiam in scholis mediis inferioribu docebatur: ut iam alicubi scripsi, parentes mei, quamquam alter architectus, altera epistularum diribitorii magistra - nil igitur quod ad latinitatem colendam attineat -, nonnisi in mediis scholis studuerunt, atqui nunc, post quadraginta annos, aliquod verbum, casus declinationum et alia memorantur. Schola nostra antiqua ita facta erat, ut nemo in Italia in operam dandam exire posset, a mechanico ad summum magistratum, omnino latinis litteris ieiunus. Et populus consentiebat: mediolanenses dicere solebant (nescio an soleant): "Stude latino, si vis optimus mercator fieri!", quia latine sciendo ratio, scientia, calliditas ipsa inesse censebatur.
Dein schola nostra, quam ubique orbis mirabantur, seriem horrendam ictuum passa est: latinus schola media sublatus est, scholis singulis programmata sua per se conscribere datum est, ita ut in multis lycaeis scientificis, ubi latine docendo decem ante annos nil mirum inerat, hodie permultae sectiunculae oriantur et moriantur sine quiete, in quibu latinitas non docetur. In lycaeo classico (repeto, lycaeo classico) duae harum sectiuncularum quibu communistae tantopere in natione nostra faverunt altera latinum et graecum in unam materiem reducit, altera grammaticam nonnisi quam minimum tractat adque solas litteras intenditur (quid dein de litteris lingua ignota pulchri intellegas, utinam quis mi explicaret). Nunc igitur in Italia latinitas hic Olympum hic Avernum tangit: non perpauci extant, ex quibus et humiliter ego, qui quamvis aliis materiebus, quae nil cum latino habent, praecipue student, cum latine in lycaeo didicerint (non in altera earum sectiuncularum eram!), ne mens sua inter angusta saepta materiei sibi ad operam dandam electae maneret, colere perrexerunt et nuncusque omni conamine faciunt, modo cum modo sine gloria, ut stylus suos omnino mendis careat; alii multi quidem, qui quamvis ipsis litteris student, omnes eas partes universitatis eligunt, in quibu quam minime latine discere debeant. Sic fit ut ipse, qui architecturae studeo, latine et graece valde melius sciam ac quidam quondam condiscipuli mei qui nunc nulli alii rei ac litteris in universitate student!
Quibus omnibu dictis et firmatis, nihilominus, immo sane idcirco, eos qui, repeto, non coacti volentesque conari velint, thesis latine scribere non dedecet atque magistros eorum illas emendare, curare, omnia facere ut quam optime conscriptae eveniant, omni oportunitate necessest. Qui queunt, facturos spero; qui nondum queunt, queuntum exemplo magistris hortantibus habeo pro certo quandoque quituros ac continuo facturos. Nil ab omnibus simul semel oritur, ut puto: semper a paucis aemulatione postmodo auctis. Ipsi pupuli linguam maternam aemulatione prius, iumento deinde ludorum didicimus: ideo quire facile (etsi nempe vero nullam rerum sine labore consequaris). Omnes scientias deinde per secla latine scriptas addamus: quis earum studiosus est, quin a tractatis antiquis doctrinae suae lingua pristina legendis oblectetur? Quin etiam, siquidem scientiati tamdiu ea usi sunt, aliqua pulchritudo et concinnitas et per se et in scientiae notionibus explicandis huic inesse linguae necessario debet, alioquin iampridem aliqua altera lingua electa esset. Iuvat me ipsum, cuius doctrina iampridem, iam a multo pluribus seclis ac scientia, latine loqui desiit, tractatum de architectura vitruvianum latine legere; quid quod tractatus mathematici similesque ad 1940 usque latine scripti sunt? ideo velle facillimum (et item nempe nullam rerum concinnitate privam velis - et eligas, et electam in aeva retineas).
Ita igitur fore spero in Europa, ut gradatim, pedetemptim, quo modo cumque dicatur, in scholis, in ludis, in universitatibus, per iocum nunc, nunc serio habitu, nunc tribu verbis, magno mox sermone, lingua ista inter nos europaeos agnoscamur, intellegamur, historiam communem et nobis modo propriam simul videamus et omnia in plena paritate, et in scientiis et, ut aisti, in facetiis (quarum et vita cotidiana constat). Sensim et constanter, spero.
Vale(te)