by Ericus Palmén on Iov 09 Aug, 2007 0.22
Ericus Palmén Roberto Ripeiro Tertio s.d.p.
De duobus fratribus Tarquiniis (Lucio et Arrunte) et de duabus sororibus Tulliis (filiabus paenultimi regis Romani Servii Tullii) T. Livius historicus in primo libro operis ‘Ab urbe condita’ inscripti refert (1,46). Ut in nuntio tuo supra posito animadvertis, secundum verba Livii “L.Tarquinius... fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem. His duobus ... duae Tulliae, regis filiae, nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat, ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur ... Angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est“ (1,46,4 - 7). Porro ait Livius ferocem Tulliam marito sororis persuadentem et huius uxorem et suum coniugem ignavos et contemptu dignos esse “nullis verborum contumeliisâ€
Ericus Palmén