Omnibus divae Romae cultoribus salutem.
Ea dies imminet, qua nos artissimo amplexu stringi sentiamur oportet. Siquis vestrum Romae est, hic edo quid futurum sit in Vrbe ad gloriam natalium Eius.
Post conventum Patribus tantum Gentium apertum in Curia Romana Patrum, quae est sedes in quam Patres, seu proceres Gentilium (quos alii vocitant paganos) convenient, hora quinta cum dimidia inter viam Cavourensem viamque Fororum Imperialium Gentiles omnes, non solum proceres, conveniemus adque Forum properabimus, quo per singula templa prodibimus et uniuscuiusque templi propriis sacris factis orationeque cuique Deo confecta natalem Romae celebrabimus. Quo facto convivia peragemus laeta acroasesque de antiquitate Romana. Quicumque in Vrbe fuerit optime acceptus erit; qui autem domi suisve negotiis absorbetur, oro obtestorque ut inter operas sibi temporis momentum sumat ut secum in intimis praecordiis gratias agat pro luce mundo allata per Romam Vrbique, quae non est solorum Patria Romanorum, sed omnium Gentium civitatis luce praeditarum ab altero ad alterum Polum, vitam aeternam auguretur, quavis lingua nempe, sed vos forsan, ut qui sitis electum manipulum mentis legionariorum, oportet decetque ut verba Latina, quia potestis quitisque, sono animae proferatis.
Vivavuve