Quaestio scholastica...

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Quaestio scholastica...

Emitteby Saltator on Sat 06 Mai, 2006 10.14

Problema quoddam scholasticum habeo, et egeo consilio peritiorum...

In lingua latina docenda, conor discipulos in litteras Romanas "veras" legendas quam primum inducere; sed me oportet litteras diligenter et multa cum cura eligere. Si difficiliores sunt, discipuli spem linguae Latinae "verae" intellegendae facile perdent; si minimi momenti sunt (ut quaedam litterae tertio ac quarto saeculo post Christi ortum scriptae), mox taedebit discipulos legendi.

Hi discipuli, de quibus loquor, tres annos scholasticos linguam Latinam discunt, duodecim tantum scholas per mensem habentes. Non igitur facile intellegent opera P.Vergili aut M. Tulli Ciceronis aut aliarum "stellarum". Volo cum eis litteras admodum faciles sed etiam "animum tenentes" legere.

Versus aut soluta oratio, non mihi magni momenti est.

Quid suadetis?

Curate ut valeatis,
Saltator, Sydneiis
a.d.X.Idus Maiae
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Sat 06 Mai, 2006 13.47

M. Favonius Saltatori collegae s.
Ne longis te ambagibus morer, id, quod me docuit usus, tibi exponam:
1) Phaedri Augusti liberti fabularum Aesopicarum libri V,
imprimis I 1, I 4, I 12, I 13, I 24, II 7, IV 3, IV 9.
2) Gesta Romanorum (cf. www.thelatinlibrary.com): imprimis 195 („The Merchant of Venice“), 273 („King Lear“).
Optime vale. Pridie Nonas Maias. Ex Cornicum Campo.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 06 Mai, 2006 18.00

Mercurius sodalibus s. d.

Et ego Aesopum tibi commendaverim, et certe carmina Catulli erotica, quia nihil est, quod adolescentium animum magis inflammare posset, quam amor... poemata porro Martialis minus lasciva iuvenes facile linguae Latinae conciliare possunt, quia non carent sale facetiisque, ac brevia illa sunt, ergo non taedebit eos illa perlegere. Vale! Budapestini, pridie Nonarum Maiarum.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Saltator on Sol 07 Mai, 2006 4.15

Saltator Favonio ac Mercurio doctissimis s.p.d.

Maximas gratias vobis ago. Haec "Gesta Romanorum" nondum legeram, care ac docte Favoni; fabulis iam lectis, maxime gaudeo ac profuturum quoddam me invenisse puto! Fabulas Phaedri certe novi, ac quibusdam temporibus eis usus sum, sed admodum difficiles discipulis meis sunt, maxime propter ordinem verborum. Discipuli mei ordini Anglico consueverunt, et (ut scis) ille verborum ordo cum ordine Latino multum discrepat, maxime in poematibus. Difficile vero est poema invenire cuius ordo verborum cum ordine Anglico satis congreditur.

Catulli carminibus saepe utor, care ac docte Mercuri; non disputandum est discipulos quattuordecim aut quindecim annos natos sententias amoris laete legere! Carminibus M. Martialis etiam usus sum, sed idem ordinis verborum problema nonnihil eos prohibet quominus commode intellegant.

Curate ut valeatis,
Saltator, Sydneiis
a.d.IX.Idus Maiae (fortasse Nonis Maiis?)
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 07 Mai, 2006 9.47

M. Favonius Saltatori s.d.p.

Quod ad Gesta Romanorum attinet, collega optime, inspice quaeso hos libros:

1) "Die Gesta Romanorum nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342 und vier Münchener Handschriften, herausgegeben von Wilhelm Dick. Erlangen, Leipzig 1890 / Amsterdam 1970". Quo in libro reperies plus ducentas narrationes! Ordo verborum satis facilis intellectu!

2)"Gesta Romanorum von Hermann Oesterley. Berlin 1872". CCLXXXIII narrationes! Ordo verborum satis facilis intellectu!

Ut exemplo utar (Oesterley, p. 633):

"Fuit quidam nomine pyramus, qui dilexit unam nobilem puellam et ipsa eum econverso. Qui libentissime confabulassent, sed pre nimia custodia parentum nequaquam valebant. Sed puella locum juveni extra civitatem assignavit ad quam puella mane perrexit, in quo loco fuit fons aque. Contigit ergo ex casu quod leo venit et ipsa fugiens velum capitis sui dereliquit et leo maculavit velum sanguine bestie, quam leo apprehendit et mactavit. Post decessum leonis venit juvenis tendens ad prefatum locum fontis; ubi cum pannum sanguinolentum invenit putavit virginem esse a bestia interfectam. Extracto mucrone suo se ipsum interficiendo perforavit. Interim puella reversa ad fontem vidit juvenem perforatum; nimio pre dolore etiam se cum eodem mucrone necavit. ..." [Sequitur "moralizacio" Christiana, quae neglegenda mihi videtur.]

Ceterum cf. Ov. met. 4, 55sqq., Chaucer ("The Legend of Good Women"), Shakespeare ("A Midsummer Night's Dream").

Exstat et alia fabula iucundissima, qua Georgius Bernardus Shaw, cum "Androclus et Leo / Androcles and the Lion" scriberet, usus est: Gell. noct. Attic. 5, 14. Quae narratio etiam in Gestis Romanorum reperitur. In Colloquis autem nostris hoc loco legitur: "Alia themata" -> "Facete dicta aut facta" -> nunt. # 3412.

Quam laetissimum tibi exopto diem Solis. Nonis Maiis (*). Crefeldiae.
:)

----------------
(*) Quod ad fastos Romanorum attinet, hanc inscriptionem interretialem tibi usui fore puto:
http://abney.homestead.com/files/roman_calendar.htm

Obiter dictum: Est vocabulum commenticium, quo ii continentur menses, quorum nonae in diem septimum et idus in diem quintum decimum cadunt: MILMO, id est M-IL-M-O sive M - IuL - M - O = Martius – Iulius – Maius – October :lol: .
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Saltator on Sol 07 Mai, 2006 14.49

Saltator M. Favonio doctissimo s.p.d.

Maximas gratias iterum tibi ago ob omne tuum auxilium. "Gesta Romanorum" in bibliotheca Latina (thelatinlibrary.com) quoque inveni, sed libros pristinos invenire conabor; difficilius autem est in Australia quam in Europa talia invenire...

In fastis Romanorum scribendis menda persaepe facio, gratiae igitur aequae tibi dandae sunt ob claram tuam explicationem.

Cura ut valeas,
Saltator, Sydneiis
Nonis Maiis (fidenter scriptum!)
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 07 Mai, 2006 18.47

M. Favonius Saltatori iterum sal.
„Gesta Romanorum“ ab Hermanno Oesterley edita denuo prelo excussa sunt anno MCMLXXX:
Oesterley, H. (Edit.): Gesta Romanorum,
Berlin 1872 = Reprint Hildesheim 1980, 755 S. ISBN 3487004194.
Toto exopto pectore, ut hic liber in manus tuas perveniat. Forsitan te adiuvare possim :idea: . Cura, ut valeas.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Iov 11 Mai, 2006 3.30

Lucus Eq. Saltatori omnibusque sodalibus s.d.p.

Egomet Latine didici (etiamsi incipiens qui sum) libro nomine LINGVA LATINA a Ioanne Ørberg conscripto. Ecce nexus: http://www.lingua-latina.dk Mirifica est pars prima, qua familiam Romanam sequimur cursumque cotidianum eorum. Tametsi mirabilis illa, partem alteram cuius titulus ROMA AETERNA est tibi commendare uelim. Liber enim de storia Romana ex composito chronologico tractat. Depictionem reddo (etiamsi Australianus optime Anglice legere potes):

Vrbis depictionem Romae sequitur uersio prosaica Vergilii Aeneidis I-IV librorum, simul cum uersibus originalibus grauibus, et deinde libro I Liuii Ab Vrbe Condita adiiciuntur uersus Ouidiani. Prosa primo Liuii leniter aptatur ut discipulus gradatim consuescat, uerum pars libri principalis uersus immutatos Liuii, Auli Gellii, Nepotis, Sallusti, Ciceronis, Horatii continet.

Sed parum scripsit hoc loco auctor. Non faciliora tantum, sed etiam iucunda ac allicientia uerba ea antiqua sunt. Ipse in medio libro haeseram cum temptamina mea ultima uniuersitatis compleram, iam uero denuo coepturum me constitui. Valde commendo Linguam Latinam librum adhibeas. Dic mihi si aliquid inquirere de libro uelis.

Vale atque ualete,
Die Mercurii ex Bethlehem a.d. VI id. Mai.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Ericus Palmén on Merc 17 Mai, 2006 0.16

Ericus Palmén Saltatori s.d.p.
Problema scholasticum, quod in hac area pridie Nonas Maias attigisti (nuntius 4803), mihi quoque per quadraginta circiter annos perscrutandum fuit cursus elementarios linguae Latinae primum in scholis, deinde in universitate moderanti. Ne rude quidem donatus eodem problemate liberatus sum, ut qui unus sim ex auctoribus novae seriei librorum institutoriorum Latinorum CLAVIS LATINA inscriptae, cuius tertiae partis tomi iam in eo est ut e prelo exeant.
Magni aestimo ea, quae de problemate tuo Marcus Favonius et Mercurius Hungaricus et Lucius Eques disseruerunt. Equidem quaedam ad ea addiderim. Nimirum praeceptori praesertim in initio textus Latini satis faciles conquirendi sunt, quibus discipulos ad â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Saltator on Merc 17 Mai, 2006 10.44

Saltator Erico peritissimo Finnorum s.p.d.

Gratiae maximae reddendae tibi sunt ob longum (sed haudquaquam nimis longum) tuum nuntium! Scio enim explicationem tuam mihi magno usui fore. Vehementer tibi consentio; volo discipulos meos textus faciliores legere ut ad textus maioris famae ac praestantiae paulatim ducantur.

Quaestio alia fortasse roganda (ut verius dicam, ponenda in medio) est: nescio utrum magis valeret discipulis meis litteras scriptorum bene notorum, faciliores factas, dare, an scripta vere vera (o locutionem inelegantem!) eis offerre. Ut suspicor, iam taedet discipulos meos fabulas a quibusdam senibus Britannicis scriptas legere (non dubium est quin fabulae a Finnis redditae magis valerent :wink: ); timeo ne, si opera Homeri aut Vergili aut Ciceronis, hoc modo reddita, eis darentur, putarent sibi "same old, same old" (Latine: "eadem vetera") posita esse.

Sed hoc problema fortasse proprium est librorum institutionis quibus in ludo meo utimur; hi senes Britannici, de quibus supra mentionem feci, optime sciunt quomodo fabulae classicae taediosae faciendae sint... :roll:

Cura ut valeas,
Saltator, Sydneiis
a.d.XVI Kal. Iun.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Merc 17 Mai, 2006 12.34

M. Favonius sodalibus, imprimis Erico Palm
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Saltator on Merc 17 Mai, 2006 14.07

Saltator Favonio doctissimo s.p.d.

Marcus Favonius wrote:Utrum ea, quae veteres ipsi scripserunt, discipulis proponi decet an verba illorum a nobis „leniter adapta“? Equidem in hac sum sententia: Et verba leniter adapta et ipsa scriptorum veterum verba discipulis proponantur! Rem autem partim ex discipulorum indole pendere puto, partim ex ingenio magistri, quem cavere oportet, ne „aridus“ videatur (Quint. inst. 2, 4, 8 ).


Sane sapientia verba dixisti, care Favoni; fortasse nimis mollis (aut nimis prisco animo praeditus) sum, sed plerumque, quandocumque litteras "novis manibus mutatas" discipulis offero, puto me debere eos certiores facere has litteras non sane "veras" esse; nolo me falsum aut mendacem eis exhibere. Indoles mea magis ad "veras sed faciliores" litteras tractandas apta videtur! Credo equidem aliquid delectationis in quocumque auctore inveniri posse, et gaudeo te, Favoni, et Lucum et Mercurium et Ericum nostros, tantam "litterarum faciliorum" copiam mihi in hac pagina obtulisse!

Cura ut valeas,
Saltator, Sydneiis
a.d.XVI Kal.Iun.
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Lucus Eques on Merc 17 Mai, 2006 15.41

L. Amadeus Saltatorem salutat.

Quae, quaero, "uerae" sunt litterae Latinae? Si litterae sunt Latinae, Latinae sunt litterae! Si auctor quidam, qui Latine bene sciat, litteras faciles scribat quae Latino sermone utantur, litterae sunt uere Latinae. Exempli gratia, uerba haec sane Anglica sunt uera ac proba:

http://www.amazon.com/gp/product/048629 ... e&n=283155

At, manibus nouis mutata sunt ad discipulos magis intellegendos. Vt nos planissime demonstramus his uerbis nostris, uera Latina uerba adhibemus ut colloquamur, atque, etiamsi priscis nos non sumus, haudquaquam Latine nescimus.

Veritas una est simplex: litterae auctorum maximorum difficiliora sunt ut solet quam litterae faciliora. Ne metueris illa faciliora discipulis adhibere! Si Latine discunt, satis est.

Vale, atque ualete omnes,
Die Mercurii a.d. XVI kal. Iun.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Saltator on Iov 18 Mai, 2006 11.59

Saltator Luco Equiti s.p.d.

Non tibi omnino consentio, mi amice; litteras certe facere possumus rectas (ut speramus!) et admodum venustas, sed etiamsi litterae nostrae opera P.Vergili Maronis aut Q.Horati Flacci aemularentur, nemo, ut arbitror, litteras meas aut tuas aut etiam illas venustissimas Marci Favoni aut Mercuri Hungarici aut Erici Palm
Saltator
 
Nuntii: 22
Nomen dedit: Ven 23 Dec, 2005 13.49
Location: Australia

Emitteby Marcus Favonius on Iov 18 Mai, 2006 15.12

M. Favonius sodalibus, imprimis Lucio Equiti et Saltatori sal.
In Luci Equitis nuntio # 4832 mentio facta est de mirifico Mariae W. Shelley libro, qui inscribitur „Frankenstein or, The Modern Prometheus“, id est „Frankenstein vel Huius aetatis Prometheus“; quem librum amicus noster Americanus „manibus nouis“ eo consilio „mutatum esse“ scripsit, ut a discipulis facilius intellegeretur. Hoc loco fieri non potest, quin frontem contraham: Num liber ipse immutatus discipulis, quorum nativus est sermo Anglicus, difficultatem affert, quid Maria Shelley scripserit, cogitatione comprehendendi? Oro vos recte me intellegatis: etiam discipuli Germani (ut exemplo utar) verba Ioannis Volfgangi Goethe nostris temporibus non facile intellegunt. Nihilo minus opera quoque intellectu difficiliora legi oportet, ne quid ingenia discipulorum hoc tempore magna vi imaginum obruta capiant detrimenti. Dixi „opera quoque intellectu difficiliora“; quo in numero etiam scripta sunt veterum Romanorum; sed quod ad opera eligenda attinet, gradus difficultatis spectandos esse censeo, ne discipuli „ultra posse obligentur“. Tantum satis videtur esse, amici optimi. :D Valete. XV K. Iun. Ex Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Next

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron